장음표시 사용
172쪽
134 PRODROMI s. beatus Saluiamus i Mihi genus quod-
s. dam sanitatis esse videtur; nominem interdum non esse sanum. I. 2 S. Oggroti delitia, Christi metus. I n. TTIEccum dixisset I s s v s, egressus φ. IS. L 1est cum discipulis suis trans torren-V , tem Cedron , ubi erat Hortus , in quem . introivit ipse & discipuli ejus. In hunc
m. 37. , Ortum , mi aegrote , omnes Caelites te Marci invitant: hic audies mira, videbis mi c. I . rissima. In hoc Horto ipsa coepit Laeti-π- 3- tia tristari. Tristis est, ait, anima mea δ' ' usque ad mortem : Sustinete hic Sc vi- . , gnate mecum. Permitte, obsecro , mi' aeger, ad te quoque spectare haec verba; Sustine hic & vigila paulisper cum tuo Domino. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Atque jam Orantem audi : Pater mi, si possibile est , transeat a me calix iste : veru latamen non sicut ego volo , sed sicut tu. Paullo post hoc ipsum repetens : Pater, inquit, si vis transfer calicem istum a
me, ver tamen non mea. voluntaS, sed
tua fiat. Sed & tertium eandem precationem ingeminat: Pater mi, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas tua. In supremis his angustiis , nemo unus hominum est , o Christe , qui dolorem trium vel mini mum res illet, nullii& qui vicem tuam participet, qui moerorem tuum verbulo soletur.
173쪽
CA PVΤ II. I 3ς soletur . etiam amicissimi deserunt , ipsi etiam distipuli lingua quam animo meliores destituunt, paullo ante vinciri tecum & mori parati, jam stertunt, brevi fugam circumspecturi. Solus, o Christe vigilas, solus precaris, sudas, d
laboras. O felicem te,Hortule a Domino tuo purpurate , & sanguineis notis velut rosis stellate ; tu arcanas illas voces atque gemitus, tu suspiria lacrimis distincta , tu preces singultibus interruptas audivisti, conscius moeroris, qui Cnristum; seporis, qui socios oppres1erat. Garriant alii Adonidis aut Alcinoi hortos; nugae sunt, & mera dumeta ad te comparati et Elysii campi, elyfii non sunt prae tua dignitate. Non errem, si te feliciorem primo illo paradisum dixerim. Et quis me transserat, ut olim A-c Dum, in nova haec & beata tempe ξSed & o felicem te terram quae Domini tui cruorem combibisti, nunquam tam pretioso rore irrigata. Quis mihi det ut sexcentis osculus fatigem locum quem Servatoris vestigia presserunt,genua Cotitigerunt , cui sese os, oculi appresserunt. Sed o terra an non erubui
sti te premi tam sacro pondere, t-spergi tam nobili liquore imo certe rubere coepisti iminis nimis pretioso purpurascens , postquam rubentem tibi stillam novus hic hortulanus irroravit. Ab hoc hortulano discat precari aeger : in hoc Horto fores legere, est actus patientiae Κ et varios
174쪽
varios conjungere. Sed hoc iam explicatius docebimus , ad istius Horti Iectulum. g. 26. Christi inter Olisau lectit . CGrotum vix quidquam efficacin si soletur quam ille Christi in Olivisero vireto lectulus , sed heu rigidus nimis δc plenissimus dolorum. Videte re attendite. Vix hortum Christus ingreditur, & mox pavere, pallere, angi,ge
mere a tristitiam aperire, taedium non dissileri, angores vultu prodere, vigilia rum Sc precum societatem poscere,a sociis abire & redire saepius, quietem tamen aut solamen nuspiam reperire. Eten,ut avellatur a suis, procumbat in genua, terne faciem allidat, iratum Patre exoret, verba suspiriis distinguat, precationem perseveret, imminentem sibi
mortem averti postulet, non tamen suae potius quam summae voluntati satisfieri flagitet, preces easdem ter repetar, ad suos ter revisat, toties se terrae aster-Πat, cruentum denique liquorem membris omnibus manantem exprimat, in
hoc rigido terrae lectulo. O spectaculum Imminibus , dc vel ipsis Angelis Iuctuosum i Et factiu est sudor ejm ,sic.
ut gutta sanguinis decurrentis in terram. Ita Christus toto plorabat corpore : un
dique prorumpebant lacrimar, & quidem sanguineae. Ita nimirum amor divinus
175쪽
,Inus sestinabat in nostram falutem, ut illi tarda nimis visa sint vincula,columna& flagra cunctari,morari vepres & clavi, crux ipsa nimium differri videbatur. Sic Deus dilexit Mundum. O amorem immensum , cui explendo mors una satis non fuit, qui ante mortem vitam ipsam mori coegit, ita quidem ut nostri amantissimus I g s v s membratim inriterire. guttatim contabescere, dc per lenta languinis stillicidia diversis viis animam abire voluerit : tamen plus diligebat ille quam perferebat,plus perferre cupiebat,quam per humanam naturam valebat. Mors, illi poenarum ejus Ievissima videbatur; nec ei sufficiebat, a semel tantum moreretur in Golgothae coemeterio , nisi prius fuisset etiam mortuus in Gethsemani viridario: parum ei erat si inter latrones expiraret
medius , nisi & ante sudore sanguineo sic fumaret, ut jam flagellatus videri potuisset. 6 Christe i nondum hic ullus est e Brutiorum gente Romanus carnifex; nondum hamata te flagella lacerant; nondum aculeati sentes divinum verticem perfodiunt,nondum praegrandes clavi manus pedesque consigunt , & tamen jam nunc tam uberes cruoris sonticuli fluunt. Quid cras se cum totum corpus unus erit livor, vulnus unum nimirum hodie rivuli currunt, cras dabis cruoris maria r atque
176쪽
x38 PRODROMI mollis videri potest, prae illo crucis H-gidissimo.
In alterutro horum teipsum , mi aegrote , colloca, & moae omnes dolores tuos senties mitescere. Longe suavius tuos perferes , si tui Domini cruciatus aestimaveris. s. 27. Mater Domini, ad aegrotum revisens, his eum compellat.
Rigere , & surge; ambulandum est. Et, nisi possis aliter, in hac lecticula tua ab angelis tutelaribus deferri te curabo ad montem, in quo mundi medicus habitat , qui pnarmaca non dpharmacopolio emit , sed e corpore suo promit , imo corpus suum porrigit in pharmacum , '& sanguinem suum propinat in medelam omnium non tantum morborum , sed & mortis. In Golgotham ergo deferri vis En,delatus jam es, quia deferri voluisti. Hic mihi solos praebe oculos: nullum aliud
membrum a te postulo in opus; nullum laborem impero : solum hic videre , laborare est. Attolle igitur oculos, & en oculos tui Creatoris sanguine dc lacrimis plenos; in morte natantes. Sed Scceteras capitis partes vide. Nares foetore, os felle Sc aceto , aures ludibrio, Vertex vepreto cruciatur. Vultum jam
dignoscere dissicile est , per hoc pallori. , cruoris , livoris velum. Cetera membra
177쪽
membra omnia numera , vulnus unum
reperies. Nihil hic sanum, nihil dolore
At tu, mi cliens, dolores sentis Ilic meus filius majores. Angeris i Filius meus magis. Parum solatii habest Minus iste. Multum pateris λ Plus iste. Non adeo multum tibi videris peccasse Nihil iste, & tamen quicquid peccatis omnium debebatur , unus iste & solus excepit. Vide caput, brachia, pedes;
vide totum corpus e nullum membrum, pars nulla cruciatibus vacat. Non tantum manus pedeSque claVOrum tormenta sentiunt; sui sunt & auribus,' relinguae, dc oculis clavi. Nec quicquam in eo designare ist , cui non situm sit tormentum. Vide ergo, fili mi, filium meum, dc ipsius doloribus tuos mitiga.
cruciatus tui guttulas , cum hoc to mentoru Oceano misce. ira dolores tui plus habebul praemii,minus tormenti. g. 28. Humana voluntatis eum diis consensus , σ constratio.
VTi sanis, aegrotis, moribundis nihil
est factu facilius,ita nil omnino utilius , quam , Heste quod vult Deus. Hoc dies noctesque, hoc mane, meridie, vesperi, hoc horis omnibu s , hoc assidue, hoc sanis 3c aegrotis , hoc nemini non inculcandum. Epictetus sola praeceptrice natura sapientissimus hac in re ma-
178쪽
i b. . clico quod Deus vult, quam quod ego. dissert. Adhaereo illi ut minister & pedissequus: cum illo desidero,cum illo expeto e de-mhil. nique quod ille vult, idem & ipse volo.
Atque ut modum ostendat, quo in rebus humanis omnibus voluntas divina
Iilhm est sequenda,istud insuper addens: Semis Anch. per , Inquit, illud potius volo quod fit. Quicquid enim fit peccatum excipio mus ὶ divina voluntate fieri certum est. IR Hoc ergo fieri potius velimus quod fit, quicquid denique nobis ipsis vel aliis quibuscunque nat. Ea de caussa hic ipse 1apientissimus philosophus suemlibet monens r Ne postules, inquit, ea quae sunt, arbitratu tuo fieri. Sed, si sapis, ita fieri quaeque velis , ut fiunt. Neces stati qui probe se accommodat, sapit;
estque rerum divinarum conscius. Hoc ipsum de humana voluntate ad divinam conformanda longe confirma- Lib. 3. tius docens Epictetus i Mihi quidem, dissera. inquit, optabile est a morte invadi,
D nulla alia re nifi voluntate mea curanda occupatum, ut perturbatione vacuus , ct citra impedimentum dicere possim Deo di Nunquid praecepta tua violavi Z Nunquid ad alia sum abusus facultatibus quas mihi dedistit num sensi-hus 3 num te unquam incusavit num gubernationem tuam reprehendi 8 aegrotavi, quia voluisti. IEgrotarunt & ce-tςri, sed ogo volend. Pauper sui te volente,
179쪽
tente, sed laetus. Non imperavi, quia tu voluisti. Nunquam appetivi imperium . Nunquid me unquam nac de caussa tristiorem vidisti Nunquid unquam vultu minus hilari te accessi t Paratus , si quid mandes , si quid imperes. Vis
me nunc ludorum celebritate abire Abeo. Gratiam quam possum maximam habeo, quod me dignatus es ad ludos tuos admittere, Sc ad spectanda opera tua , dc ad ministrationem tuam intelligendum. Haec me cogitantem, haec scribentem , haec legentem Occu
Superil quam hoc Christiane, quam hoc sapienter, quam divinet Quid agimus , Christiani, aut quae frons nostra, si ad haec talia non erubescimus t Bruta sumus pecora,imo saxa sumus δc durisiasmae cautus, si sensus nobis non rein deat ad luculentissimam hanc Naturae informationem. Sed audiant divinae voluntati rebelles , audiant δc respondeant Epicteto aequissima postulanti: Ostendite mihi aliquem, inquit, qui ce- *'grotet, dc beatus sit: qui Sc in periculost, dc beatus: qui Sc moriatur , dc sit
beatus : Animum ostendat aliquis Ve- vita. strum hominis,qui idem cum Deosentire velit,posthac nec Deum nec homines culpaturus, qui nulla re frustretur, qui nullo casu laedatur, qui non irascatur, qui invideat nemini,qui non aemuletur:
qui quid enim ambagibus est opust eNK s nomine
180쪽
2 PRODROMI homine Deus fieri desideret. Certe fieri
licet hac voluntatum coniunctione . Quocirca aegrotus cum eodem Epicte to sapere non recuset, dicatque i Duc me, o Deus , & tu voluntas divina , eo quo sum a vobis destinatus. Sequar erinis alacriter. Quod si noluero, 3c improbus ero, & nihilominus sequar coactus.Ergo,si Deo ita visum fuerit, ita fiat. Aut igitur velimus in rebus omnibus, in morbo etiam & morte, quod vult Deus; aut fateamur, nos data opera quod bonum & rectum est, aversari re NOLL F. Malus esse vult, qui studio recusat esse bonus. I. 29. Desserationi occurrendum.
NIhil desperatione periculosius , nihil pejus salutis hostis invenit. Cetera enim suis cuncta remediis leniuntur, hoc malorum maximum atque ultimum , ubi abeuntem animam oppres serit, nullus jam remedio locus est. Huic ergo cum semper,tum in fine vehemenintius obsistendum est,quod 3c tunc urgere acrius solet, & nihil jam est reliqui
quo salutis consilia cunctando rejicias. Extremae horae negligentia prorsus irreparabilis est i non resurget, qui hic lethaliter ceciderit. Ergo vel tandem evigila, aegrote. pejus est nunquam quam
ad vesperam expergisci , dc omnino quicquid male differtur, pejus omitti