장음표시 사용
211쪽
CAPUT II. 173tatis. Tu quoque te metiaris, non annorum termino , sed aeternitate, quae nullum habet terminum. S. 4s. e gratus ad Deum.
DEus meus , dc desiderium cordis mei. Ego misellus homuncio , dc vermiculus vilissimus , hic lectulo assi-xus jaceo, sane manuum 3C pedum usurotiosus, iners,torpidus,inutilis servulus; terrae grave pondus,nullos pro te labores perfero. Desidero tamen , o Deus, desidero tui caussa quam plurimum laborare : desidero pro te algere, aestuare, fatigari, vexari,cruciari pro te : famem& sitim , molestias pro te quam plurimas perferre, dolores pro te acerbissimos tolerare desidero. Hoc me desiderare docuit beatus Do- Chrseminicus , qui cum maximis doloribus niton solito gravius urgeretur , monitus est a S DR . . socio , rogaret Deum mitius secum agi. Cui vir sanctus subiratus : Nisi, ait , de tua simplicitate mihi constaret,ie protinus hinc expellerem , quod haec dicere non veritus sis. Et mox in nudam hamum se abjiciens di Gratias, inquit, tibi ago,mi amantiissime Deus, pro his quae mihi dedisti perserenda. Auge dolores,
multiplica cruciatus, la, centu morbos:
dabis etiam, sat scio, simul patientiam. Ecquid ego aliud dixero , quam hoc ipsum: Exiguum nimis est Prod patior,
212쪽
2 4 PRODROMIo Deus his doloribus talios , atque
alios adde. Saeviora longe verbera sum meritus,qua tu mitissime Deus parcente manu infligis.Ηlc Domine ne parce, hic ure, hic seca, hic lacera , modo
parcas aeternum. Si mihi sint centu coris Pora, Centum ego cruces,tui amore,V
stire velim i modo tibi placeam, modo
inter tuos numerer,oPater amantissime,
quicquid mihi tandem doloris aut lab ris sit sustinendum. Nullos labores, nullos dolores respuo, nullos excipio. Tua in me voluntas, Domine , integre fiat. Scio enim, quam bonum sit 8c facile , tibi, Deus , servire ; apud quem opus, dc operis faciendi voluntas aequali saepe praemio assciuntur: apud quem
voluisse facere, dc fecisse , ejusdem esse pretii dc meriti potest. Ego jam ad quietem, a te, o bonita
Componor: nox mea mihi venit, qua nil amplius operari positim.Sed tamen, licet posse operari morbus mihi eripuerit, non tame eripuit velle operari .Vo- Io,Domine,volo, dc dum in me superest
veluhalitus, tui amore dc facere pati paratus sum quicquid centu, quicquid mille famulorum tuorum tuo amore fla grantissimi faciunt 3c patiuntur. Dic tantum Domine, quid me vis facere quid pati me visi Plenos ego tibi bon rum desideriorum Mundos offero. Ad Indos curram & extremos Iaponas, sed voluntate curram dc desiderior non obstabunt
213쪽
CAPUT II. I sstabunt huic montium juga, non praecipitia vallium ita conscendam, haec subibo r animum meum non morabuntur nivium cumuli,non eluviones aquarum;
hos transimeabo, illas perrumpam: non saxa, non ignes revocabunt; illa percalcatum , hos suppressum ibo. Irrisio. nes etiam,contemptum, convitia, falsas accusationes pro te lubens volens patiar ; propter te , o aeterna Sapientia, stultus haberi non tantum non recus sed ambio; sed Sc verbera pro te & tela accipere affecto, millies pro te mori ardenter concupisco. Nihil ninys arduum, nil nimis acerbii; nihil nimis difficile , nil erit inexpugnabile. Omnia superabo ; pervincam re expugnabo omnia, te duce & adjutore. Et quicquid per vires non licebit, quocunque pedibus aut manibus perreptare non potero , illuc desiderio accedam, eo expeditis cogitationibus pertingam, id V luntate saltem dc animo evincam. Sed nunquid haec tanta desideria si in opus prodeant, caelum mihi reserabuntinunquid si haec omnia factis repraeten . raro, aspectu Dei dignus ero Alit Domine Deus meus . si patiar dc faciam, quicquid omnes unqua sanctissimorum nominu passi sunt 3c fecerunt,quicquid
etiam pati aut facere voluerunt,non tamen ideo dignus sim qui vel momento
te fruar; quanto minus ero , cum haec
exigua dc opere caua desideria tibi
214쪽
Osfero. inibus ergo modis iter ad caelum mihi expediam t O infinita boni-vas , si mei misereri nolis , actum est de
me: in cassum nunquam admittar, si tua misericordia excludar. Vnicum ergo mihi asylum restat, unicum refugium ab ira tua 3c justa in me indignatione.
Misericordia tua, Dona ne, Oceanus estes immensissimum mare , in hunc ego me Oceanu , in hoc mare praecipitabo, cum me voluerit mors de hoc vitae cotiliculo dejicere. Sed etiam nunc dum colliculum hunc occupo , in inexhaustum tuae , 6 Deus, infinitae miserico diae pelagus me abjicio, certa spe , in his aquis tutum me fore ab inferorum incendiis. Clamo igitur cum Davidet
Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniqui
tatem meam. Sed in extremis meis angustiis ; in suprema & ultima vitae meae horula, Cum animae meae iam jam erit e veteri sua tabernula migrandum , hoc ipsum pro me clamare volo sangulas respirationes meas: imo jam superstes & sa-mis deliberatissime Ac ardentissme volo,& jubeo, ut in ipso mortis meae momento, aut proximo ante illud tempore singultiens spiritus meusitam Angelis quam
215쪽
CAPUT I I. Irretiam hominibus vel singultiendo signincet, se ad te , o Deus, clamare, neque vero aliud quam hoc ipsum:
g. 46. t grotus cum Deo paciscitum C Vmmum illud ac paene ultimum Ec- clesiae Africanae decus , FulgentiuS, Ruspensis Pontifex , doctrina & vitae sanctimonia conspicuus , septuaginta diebus ante obitum , assidue ingeminabat has voces: Domine , da mihi modo patientiam ; Ρ- flea indulgentiam. Hoc vir sanctissimus contra vim morbi, velut scutum objiciebat. Imo quo vehementius urebat dolor , eo ardentius precabatur hic praesultritientiam , o Domine , patientiam ; postea da in stentiam. Hoc est cum Deo suavissime pacisci; neCpraemium ante laborem,nec triumphum cupere a me victoria, nec amoenissimum
montis jugum sine sudore velle conscenis dere. Obiit Fulgentius ipsis Ianuarii
Calendis, novum utique annum eXOrsus in caelo nunquam finiendum.
Beatus Richardus Cicestrensis Antistes , ille aliis tam benignus , sibi rigidus, qui tria millia pauperum pane unico resecit,qui non hispido solu cilicio, sed
216쪽
sed & serrea corpus lorica domuit di h in fatali morbo , jam ultimae lineae adis motus , illud Christi Domini creberrime repetiit: In manus tua' Domine, commendo disia
Subinde & Matrem Domini his vociabus inclamabat ruaria, Mater gratiae, Mater Misericordiae, Tu nos ab hoste protege, Et hora mortis suscipe. Inter quas voces auimam reddidit Conis ditori. Nimirum quibus dura vita est, vix dura mors est. Et quemadmodum mori, poena improbis, sic portus est probis , Sc ingressius ad immortalem vitam. Ita mors invitis imperat, VO- lentibus servit.
assiduumsit agroti caniticum. .
Pana v. TIrgo beatissima, Domini mater, de vita V M A n I A , ne unquam Deum be- 4 m nedicere cessaret, uti Bonaventura lo- 33' quitur, illud unum in ore semper habuit : Deo gratiis. Neque aliud fere respondere solita est, quam hoc ipsum, Deo gratiis. Hanc Ioctuendi consuetuis dinem Ecclesia in tali auctore pie reverita, suis omnibus voluit esse usitatiu
δε simam. Hinc illa Christianis olim, utii. 'jam Religiosis, in omni salutatione re
217쪽
CAPUT II. I scongressu familiaris voX: Deo gratias. Divus Cyprianus cum a Proconsule Bareas. GaIerio interrogatus brevissime respon. t--Σ. disset, recitata tandem e tabella sententia: Thasi um Cyprianum gladio animad- βverti placet: dixit Cyprianus , Deogra- 'tira. Spiculatori vero aureos viginti quinque numerari jussit a suis diaconis. Laurentius Martyrum antesignanus , in candente craticula assatus gratias egit. Thetica quoque fortissimus martyr dum ramungulis laceratur, hoc ipsum inter car- t .a. nilicum rabiem ingeminavite Deo gra- Amoriis. Euplius etiam martyr,qui demum 3O3. suspenso ad collum Euangelio plexus 9 est capite, saepius iteravit hoc unum, , ' Deo gratiis. Bonifacius itidem martyr, '' in saevissimis cruciatibus: Gratias, inquit, tibi ago, Domine I E S v. Beata Clara continuis viginti octo annis, morbo intabescens , assidue Deo gratiad Pων. retulit. Anima quae benedicit,impingua- LII. hitur. Verissime dixit Augustinus: id π-Μ- melius & animo geramus , dc ore pro- Ποῦ mamus, & calamo exprimamus, quam Deo gratias 'Hoc nec diei brevius, nec
audiri laetius, nec intelligi gratius, nec agi fructuosius potest. Deo gratiis, qui te tam fideli pectore ditavit &c. In ad- -. 4 versis , inquit Chrysostomus , infideles hom8. maledicunt, Christiani gratias agunt. 'vide quanta sit haec philosophia , cum gDeum laetificas, diabolum pudefacis, quod male factum est, nihil esse facis.
218쪽
Iso PRODROMI Nam & tu simul gratias agis , & Deus
dolorem amputat,& diabolus abscedit. Nihil hac lingua sanctius est,quae in adversis Deo gratias agit. Certe non est inferior lingua Martyrum ; utraque pari De ter coronatur. Tertullianus Iobum Patieri commendans : Cum ille homo, inquit, Gi3 ad omnem acerbum nuntium , nihil ex ore promerer, nisi Deo gratias. Ioannes Avita peritissimus interioris hominis magister , dicere solebat: Plus valet in aerumnis 3c doloribus unum Deo gratias, quam sux millia in rebus prosperis & bona valetudine. Nam Deo gratias agere , inquit, tempore consolationis, est omnium; atqui tempore calamitatis, proprie proborum. Quare, mi optime aegrote , per tuam te salutem oro sic animum, sic linguam forma, ut quo pejus tibi est , hoc tu promptius dicas r Deo gratias. Tum de nique imitator crucifixi Domini cense-beris , cum etiam in doloribus audebis
dicere q. Fastidia vexent, maerores angant, desint plurima ; Deo gratias: Sa viant dolores, augeantur cruciatus, tormenta crescant; Deo grati s r Discer- par, dilanter, occidar ; Deo gratias. Hae voceS caelum penetrant, haec musica Deo gratissima ; gratiarum actio inter ad-I- ζs uersa & tormenta. Ad hoc hortatus: s Paulus : In omnibus, inquit, gratias
agite : tam in morbo, quam in valetudine commoda,tam in inopia, quam in copia.
219쪽
C A P V Τ II. I 8 Icopia , tam in perturbatione quam in tranquillitate, tam in adversis quam in
prosperis. Iu omnibuss gratias agite. Non enim minus , imo plerunque majus beneficium Dei est , morbus, inopia,s latii destitutio, honoris privatio , quam si
omnia ad nutum fluant. In omnibus eringo agendae gratiae. In quacunque mentis positione sit aegrotus , dicat tamen et Benedicam Dominum in omni tempO- Ps. Πre; semper laus ejus in ore meo. Nul- v. I. Ium sit momentum, nulli sint dolores, in quibus aegroto grave sit dicere ; Deo gratias. In omnibus gratias agite. Tanto gratiarum actio nobilior , tanto paqtientia est gloriosior, quo morbus aut dolor vehementior. S. 48. e rati vera in Deum fiducia. R Ori, serium est negotium, ars raminime ludicra. Et merito possit ex aegroto quaeri: Uisne te totum a ternitatis aleae committere t Viam inis& longam & ignotam , dc quo perVenies His optime responderit aeger qui non miserorum illud mussitarit: Debeo, cogor. Sed illud potius erecta mente dixerit : Spiritum meum Deo meo libens volens impendam: ita me committo aeternitati; ita laetus abeo.
220쪽
a 91 PRODROMI Sic prorsus, sic & sani sentiant, praesertim ii qui velut moribundi obeunt. Ex horum numero recte quis dixerit': Iam pridem mori coepi dam morior, jam delibor & consumor, jam iter ad aeternitatem insisto. Et quia Dei misericordia finem nescit,& mensuram omnem excedit, sic pergo intrepidus t In te, Domine, speravi, non confundar in δ' aeternum sic spero θ in aeternum, in az-ternum. Et quamvis e divinis paginis
mille me oracula confirment, largissimam tamen rationis lucem, quam hic Romanus sapiens allucet, non spreverim. Quid de morte , & vero etiam quid de reditu a morte ad vitam fit sentiendum, a priscis sic docemur. Cum venerit dies ille, qui mixtum hoc divini humanique secernat, corpus hoc, ubi inveni, relinquam : ipse me b. Deo reddam. Nec nunc sine illo sum, sed gravi terrenoque detineor. Per has mortalis aevi moras, illi meliori vitae Iongiorique proluditur. Quemadmois
dum novem mensibus nos tenet mater-
rus uterus, dc praeearat non sibi, sed illi loco, in quem videmur emitti , jam idonei spiritum trahere,&in aperto durare:sic per hoc spatium quod ab infantia patet in senectute, in alium naturae sit mimur partu. Alia origo nos expectat, .uius rerum status. Nondum caelum, nisi ex intervallo , pati possumus , proinde