Dissertatio inauguralis medica, sistens quaedam de glandulosi oculorum systematis inflammatione ...

발행: 1788년

분량: 130페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

6I perpetua deinde lex Oeconomiae animalis esse videtur, ut pars quaedam j usto diutius vehementiusque a stimulo quodam irritata atque

tensa, tandem vireS suas re agenteS amittat et Ie-laXetur. Idem tunc glandulis inflammatis accidit , dum, qui primo in stadio dominabatur stimu

lus, naturae aut artiS auXilio non aufertur, aut

saltem mitigatur: tensio tunc dolorifica mitescit, calor imminuitur, rubor pallescit, cessat pulsatio: tumoris vero incrementum in glandula per aliquot dies inflammata apparet. Haec omnia a partiS relaxatione sunt, et glandulis oculi inflammatis contingunt; tunc loco materiae decoloris, quae in primo stadio e siluxerat, alia coloratior,spissor, copiosiorque prodit. Ex hisce omnibus concludere licet: laxitatem partis, hac periodo, motu oscillante majorem esse. Atque id ipsum a nobis sadium secundum inflammationis glandulosae et quidem relaxationis dicitur. Porro experientia docet, si huic glandulosae inflammationis stadio secundo aut relaXationi, apta medela non Occurritur, aut si natura, quod raro feri solet. non resolvitur, partes tandem ita debilitari atque relaxari, ut inertes, et ad eXcretionem

72쪽

62 materiae morbificae, in iis contentae, ineptae

reddantur. Materia autem morbifica in iis retenta, mora, stagnationeque in crassescit, eas obstiuit, et si materia nihil aut parum acritudinis in se continet, eaS indurat, et indurationes pertinaces producit; contra vero, si ab una vel alia eYpositarum acrimoniarum inquinata sit, malignisiimas iere ulcerationes progignit. Duplici itaque nomine hoc glandulosae inflammationis tertium

stadium insigniri posse non dubitamus: videlicet et indurationis et exulcerationis pro hoc aut illo huius stadii eXitu. Si omnia, quae de exitu atque stadiis instammationis glandulosae adnotavimUS, rite perpenis dantur, non potest non fieri, quin unusquisque artis peritus indicationes, quae in inflammationis glandulosae curatione prosequendae sunt, agnoscat: quippe quae facile e dictis sequuntur. Indi, cationes nempe in inflammatione semper secundum ejus habitum, durationem atque gradum instituendae sunt; semper ad stadium, quod percurrit, et ad exitum, qui ei favet, respiciendum est. Si medicus ad omnia ea attendat, eX symptomatibus cuique

73쪽

euique stadio propriis judicare facile poterit, an

inflammatio ad resolutionem aut ad alios commemoratos eXitus Vergat.

Indicatio generalis, ad quam in quocunque morbo attendendum est, in eo consistit, ut causas, morbi ac Symplomatum rationem continentes, quantum fieri potest, tollamus; accidit vero saepius, ut duae Indicationes urgeant, quibus simul occurri nequit; prudens tunc medicuS certe et o curret, quae tanquam primaria apparet. Quum vero symptomata in diversis stadiis inflammationis diversa existant, concludere datur, caUsas etiam varias esse, licet persuasum nobiS sit, e X una eademque causa varia symptomata Variosque morbos

oriri; attamen in Insammationis stadiis hoc locum non habet, siquidem symptomatum in iis mutationes, facile ex mutatiS causis, ut supra vidimus, explicari possint. In primo itaque stadio glandulosae Insammationis attentio medici eo tenta dat, ut, si fieri possit, et aliae pertinaciores atoue

pejores sequelae non timendae sint, resolutionemessiciat; haec autem non efficietur, nisi causae in hoc stadio praevalente. auferantur.

74쪽

Praecedente paragrapho dictum fuit, stitit luna atque motum oscillantem ab eo pendentum una cum debilitate partis juncta proximas inflammationis glandulosae causas esse; in iis itaque aufersendis posita est tota agendi methodUS , qua resolutio obtineatur. Remotio enim stimuli certe primum, optimum atque felicissi inum ad hunc scopum consequendum esset medium, si modo semper

illi detegendo, atque detecto ante secundi stadii ingressum qui in Inflammatione glandulosa praecipue quam citissime imminet) removendo pares essemuS: qRod autem raro accidit, inprimis si sti-

inulus ab internis causas pendet. Quae cum ita

sint, nihil aliud restat, quam ut stimuli esse sum,

oscillantem nempe motum aUC Una mitigemus, quo et dolor, tamquam causa inflammationis cooperans simul quiescat. Quod autem ut assequamur, in inflammatione oculi glandulosa, ea remedia, quae Emollientia, Derivantia atque Sedantia audiunt, eXterne applicata nobis ad hunc scopum aptissima atque convenientisiima esse videntur. Qui enim adstringentia, roborantia, repellentia, irritantia ac discutientia hoc stadio morbi applicari volunt, non cogitant, Omnia haec enumerata

75쪽

merata remedia non nisi irritando agere posse; pars autem irritata dicitur, si oscillatio ac sensiliatas in ea augetur; aucta sensilitate vero, major humoris copia quam Vasa partis vulgo vehunt, allicitur; humor in vasa justo copiosior assiliens, denuo ea irritat et oscillatio atque omnia symptomata, quae ab ea pendent, augentur. HiS perpensis, quis non videt, remedia laudata eXacte ea esse, quae immediate in hoc inflammationis stadio contraindicata sunt: quum symptomata quae auferenda fuissent, quam maxime his augeantur. Eo tantum respectu commendanda possunt videri haste medicamenta, quod inflammatio a copiosiore sanguinis assiuxu et accumulatione pendeat, ideoque adstringentia, roborantia et omnia supra dicta adhibenda sint, ut sanguis repellatur, quem emollientia et relaxantia magis allicerent, ita ut ab eorum effectu sanguis accumuletur, et tumor, stagnatio, atque ipsa inflammatio aUgeatur: quod autem cum nostra theoria nullo modo convenit. Nos enim potius arbitramur, emollientibus atque sedantibus stimulum, motumque oscillantem mitigari , nec non tensionem dolorificam, et spasmum ac vehementem sanguiniS in partem affectam affluxum imminui: cui sententiae et iam Cl. Nico-

77쪽

viri hanc rem eodem modo cogitant, sed non omnes satis eXac si in determinando stadio fuerunt.

Sed ad secundi stadii infammationis glandulosae Indicationes progrediamuri Et in hoc stadio, exsudationis a nobis dicto. ut in primo, ante

omnia ad causam prOXimam respiciendum est. Supra g. IO. notavimUS: Exsudationem a laXitate vaso rum glandulae prae dominante provenire. Si ita que Medicus ad aegrotum accedenS ex symptomatibus apparentibu S, quorum praeeiplia praecedente paragrapho eXhibuimuS, percipiat, morbum

E a jam

an Inquiry imo the present state os medicat, Surgerri

78쪽

jam ad secundam stadium processisse: certe nulla alia ei instituenda erit indicatio, quam haec, ut laxitati tamquam pro X imae causae occurrat. Vix vero in hoc glandulae statu morboso alia poterimus medicamina proponere, quam adstringentia et roborantia eXterne applicata; attamen monitu necessum esse nobis videtur, ne praemature atqUenimia copia initio adhibeantur, inpriiiiis si materia exsudans cujusdam acritudinis suspicionem moverit. Ea enim praemature suppressa, mala sane pejora possent sequi. Oportet itaque hoc in casu ante roborantium et adstringentium usum, illa adhibere, quae excretionem promovent, sic ut humor purulentuS Omnis evacuetur, atque inflamma tionis vi reliqua mitigata, denique partium solidarum destructioni vel exulcerationi occurratur. Eadem igitur remedia, quae ad resolutionem serviunt,

etiam nunc aliquatenus continuanda, Una cum

purificantibus ac lenioribus roborantibus resolventibusque. Certissimo autem signo, quod materiaeXsudans omni acritudine destituta sit, est, si omnia symptomata in primo stadio valde urgentia iere penitus evanescant: et tunc nihil est, quod

roborantium atque adstringentium usum interdicat.

79쪽

Forsan qui haec remedia indiscriminatim lau. darunt Autores, ea in hoc morbi stadio, optimo

cum successu adhibuerant. Tertii glandulosae inflammationis stadii indicationes omnino duplices, ut ejus exitus, sint oportet. SUpra monuimus, hoc stadium obstructione terminari, atque hanc, si materia incarcerata benignae sit indolis, indurationem: si contra malignae sit, exulcerationem escere. Addidimus autem, obstructionem a nimia partium debilitate ac relaXatione originem ducere. Facile igitur pro

iis, quae de secundi stadii indicationibus proposui mus, judicari poterit, quod cum laxitas obstruό ionis causa sit, ei simili modo, quo laxitati in secundo stadio, occurrere oporteat, quod et hinc et roborantia et adstringentia ei opponenda sint. Uexum , si res paullo exactius perpenditur, mox illucescit, debilitatem obstructionis quidem, sed non indurationis caussam proXimam esse, ideoque indicationem magis ad indurationis remotionem quam ad obstructionis solutionem tendere; illa

enim remota et haec simul removetur : quum contra, etsi valentissima medicamina debilitati aut relaxationi Objeceris, non solum attentionem tuam

80쪽

frustratam, sed et alia his pejora vitia oriri vi

Ad indurationem autem tollendam, duplex est methodus agendi: et prima quidem in hoc posita est, ut eam discutiendo resolvendoque oppugnemuS, altera vero in eo, Ut, dum prima locum non invenit, eXstirpetur. In usu autem discutientium resolventiumque attendendum est, ne ea prO- miscue et inconsulto adhibeantur; medicus ergo eorum ante usum semper animo perpendat: nuna

induratio discuti possit, nec ne Z Et si eam omnino discutiendam putet, an spes successus optabilis, quem intendit, ipsi assulgeat; aut annon potius pejores sequelae timendae sint 3 Resolutio enim glandulae induratae non semper ex voto succedit: nam si remedia lenia adhibentur, justo tardius vel lentius vel nequaquam agent; si vero fortiora

ac potentiora sumseris, totum corpUS omnemque sanitatem vacillare facies, et debilitabis, imo et scirrhum haud raro in Verum cancrum VerteS, timprimis s1 medicamina dicta nimis frequenter ac

justo majori do si applices, nequid de temporis jactura in resolventium usu dicamus. Momentum enim exstirpationis elabitur atque aeger omni spe auXi-- EO-

SEARCH

MENU NAVIGATION