장음표시 사용
81쪽
que privatur. CL Richter ) fusus ' de hac re tra Pat ita, ut a quocunque medico legi mereatur: cujus Judicio relinquendum, an statim ab initio resolutio exstirpationi vel haec illi anteponenda sit; ubi spmper ad scirrhi ortum, indolem, durationem, magnitudinem, duritiem et locum, quem Occupat, denique ad subjecti habitum, temperamentum, regimen, seXum et aetatem respiciat.
obstructionem autem in tertio inflammationis stadio in exulcerationem degenerare disimus, inprimis si materia iniarcta, acrimonia quadam infecta est. Facile liquet, hic certas atque determinatas indicationes exhibere, rem esse, etsi majoris momenti, dissicilem tamen ob varias ac multipliceS causas, quas agnoscunt. Quisque casus singularis medicum docebit, quaenam indicationes instituendae sint, easque eo certius attinget, quo exactius magisque assidue materiae morbificae indolem perscrutatus fuerit, deteXeritque, an scro' phulosae, vel venereae Vel scrobuticae etc. naturae sit; habitus totius corporis, status singularium partium, morbi praegress , regiminis aegri, et
82쪽
72 aliarum causarum remotarum perpensio, majorem in hoc scrutinio praebet lucem; ulceris mundities, regimen atque diaeta moderata, correctio massae humorum, moderata septicorum erodentium vel causticorum applicatio in genere hic indicantur. Denique et hoc monendum superest, quod, sicut in hoc ultimo stadio variae enumeratae acrimoniae nobis optimum ad indicationes siniendas praebent momentum, sic et in Utroque praegresso eae ad coindicationem formandam inserviant, ideoque remedia iis opponenda nunquam
in primis stadiis negligenda sint.
Ex dictis perspici potest, quonam modo di
sensus inter auctores medicamentorum adhibendorum ratione, ortus sit, immo oriri debuerit. Quidam enim ex iis, qui medicamenta ab aliis indiscriminatim laudata damnavere. Certe dicta a nobis proposita valde negleXerunt, et ob neglecta morbi stadia, perversas instituerunt medelas: quare et optatum nunquam viderunt successum. Porro et hoc liquet, medicamina varia in Ophtabmia glandulosa applicari posse, sed cum discrimine illo, quod notavimus. Persuasistimum igitur nobis est, si quis ea, quae delineavimuS, pacato atque
83쪽
aequo animo perlegerit, eum observationes descriptionesque tam controversas non solum rite dijudicaturum atque discreturum, sed etiam normam
quandam inventurum, quam prosequi ipsum nun- uam poenitebit.
Nunc ad speciales quasdam glandularum oculi inflammationes progrediamur, et quidem illarum, quas supra g. 3. eXposuimVS, nempe glandularum Me ibomianarum, carunculae lacrymalis
et glandulae lacrymalis. His discus iis quaedam de sacci lacrymalis atque ductus nasalis glandularum quibusdam morbis dubia proponere nobis liceat.
Quum autem cujuscunque glandulae morbus, etsi UnUS iciemqUe sit, . attamen secundum stadium quod percurrit, aliam praebeat speciem Ut, e. g. Hordeolum, quod mox inflammatum m OX suppuratum, moX denique induratum apparet: non incongruum fore arbitrati sumus, si cujuscunque
glandulae oculi insanam alionem iecundum ea, quae
percurrunt stadia, enumeremus, Ut simul perspiciatur quaenam medela, secundum ea, quae supra diaeimus, cuique morbo facienda sit; hincque ratio nostrae divisionis pendet. Praemittamus autem antea Diagnosn ophtal miae glandulosae generalem. f. Ia.
84쪽
Primum hujus inflammationis initium se prodit aucta smegmatis mucidiusculi secretione. Haecauesa secretio provenit ab irritante materia ad glandulas deposita, quae auctum humorum assiugum ad eas , majoremque oscὼllationem in ejus vasculis producit. Initium ophtalmiae est ideo sine conspicua inflammatione eXterna. Aeger quum mane e Xnergiscit, pultaceam materiam in canthis oculorum et farsis palpebrarum sentit, quae parvulis crustis temis, ciliis adhaeret; Cilia pluribus in locis, majoribus minoribusque spatiis conglu-
tinata cohaerens, et filis cera junctis similia evadunti Si palpebrarum externam paginam microscopio eXploras, prope tarsum cutem tenui crusta splendense, quasi vernice obductam videbis. Sub tarsis in palpebris quaedam loca magis humida sunt, atque ea prae ceteris patiuntur. Si haec symptomata non augentur et ad finem usque decrescunt, proprio nomine, Epiphorae glandulosae insigniri potest.
Si inflammatio incrementum capit, limbus palpebrarum intumescens ruber fit, aeger in par- te affecta dolorem sentit, qui vero ita mitis est.
85쪽
ut eum aptius pruritum quam dolorem voca
Sebi secretio copiosor succedit, oculUS perpetuo pultacea materia impletus est ideoque vernacula dicitur Bulter - Auge s. oculus gramiosus quae mane ocUlum ita conglutinat, ut aegre aperiatur. Simul et ex caruncula lacrymali humor crassiusculus copiosius secernitur. Mate-xia, quae tunc essivit, variae est consistentiae, indolis et coloris. Interdum tenuior atque ita acris, ut omnia eXcortet, interdum magis blanda et spisto, ciliisque pultis instar adhaerens; albi, flavi, ac
ex flavo viridescentis coloris est, ut in ophtalmiagonorrhoica et Venerea; si ad hoc pervenerit Ophtalmia glandulosa, dicitur Lippitudo. In majori gradu et tarsum aggreditur inflammatio et perichondrium, eum investiens, ipsaque' vasa tarsum adeuntia; aliquando parvulae pustulae herpetis aut scabiei instar margines palpebrarum obsident. In minori gradu, conjunctivae eXiguus vel nullus rubor; in majori vero, dum materia valde acris est, ea valde rubet, quod a loci proximitate pendet; immo ad genas usque interdum rubor et insana-matio porrigitur: autores hunc ophtalmiae gradum
86쪽
Ceterum vehementia insammationis in foto decursu admodum variat; aDOX mitior est, mox omnino pro tempore evanescit, moX eXacerbatur. Hae mutationes a vitae regimine, coeli temperie, mutationibusque in corpore provenientibuS pendent. Variolosa ophtalmia in puellis interdum
cum apparitionibUS mensium evanescit, quum acrimonia phulatim alia via evacuetur. EX vitiis diaetetici S, eX aestuatione, oppletione ventriculi cibis dyspeptis, cacochymicis, potulentis spirituosiS, transspiratione suppressa; coelo humido, Vere, autumno etc. eXacerbantur: aestate vero et sicca hieme mitiores sunt hae ophtalmiae. Quum felix medelae successus, a periecflori diagnosi pendeat, pauca quaedam ad eam spectantia addamus. Copiosior humoris nauci formis atque nauci ipsius effusio characteristicum inflammationis glandularum symptoma nobis videtur, quo praecipue ab ea membranarum oculi distinguitur. Dolor in membranacea fere semper magis acutus, punctorius et penetranS, quam in glandulosa est; oculi mane
non tam firmiter in membranacea conglutinantur, et humor effluens magis aquosus et minoris consi
sentiae, quam in glandulosa inflammatione evadit. In
87쪽
In quavis glandulosa inflammatione inprimis in externa oculi, propter prOXimitatem loci, in flammatio tam in conjunctiva bulbi oculi quam in interna palpebrarum lamina, ipsoque tarso et perichondrio haeret. In inflammatione contra conjunctivae et aliarum oculi tunicarum vasculosarum palpebrae, tarsus et perichondrium minus patiuntur. Illa ut plurimum chronica, haec fere semper acuta est. Quae ad prognos in attinent, ea omittimus, quum Cel. Burfer de Nanifeld omnia, quae hoc respectu dici potant, fusius exposuerit D. f. I 3.
Nunc sequantur inflammationes singularium oculi glandularum, secundum stadiorum seriem: et primo quidem, morbi glandularum meibomianarum in primo eorundem stadio; quorum medela maximam partem in emollientium et sedantium
usu, ut supra demonstravimus, consistit. Praemonere autem oportet, nos perquam breves in expositione variorum morborum Oculi inflammatoriorum futuros esse. A nostro enim proposito valde alienum est, et specimini academico non re- spon-
88쪽
spondet, amplum scriptionis campum aperire. Ideoque quemque hic OccUrrentem morbum suo tantum nomine commemoraturi, pauca ad diagnosin ejus spectantia adjungemus. Curationem specialem plane omisimus; generalem vero ex dictis facile erui posse arbitramur. Itaque ab Hordeo-lo , ut morbo frequentissimo incipiamus. Hordeolum autem dicitur tumor parvus, in limbo palpebrarum, prope cilia aliquando magis internam, aliquando externam palpebrarum paginam versus, positus, grano hordei similis, Unde et nomen accepit; sedes ejus vulgo est in glandulis sebaceis mei-bomianis ' ). Triplex est ejus apparitio; mox
instaminatum tantum, mox materiam mucidam eX-
sudans, mox denique induratum et simul inflammatum Occurrit. Liquet igitur: hordeolum inflammatum ad primum oculi glandularum inflammationis, e Xsudante in vero ad secundum; induratum an simul inflammatum vel uno verbo exulceratum, al
89쪽
ab Hordeolum inflammatum. Tumor pedetentiin eXoriens, initio dolor pressorius in quodam loco tarsi palpebrae superioris vel inferioris, frequentius vero versus canthum internum sentitur; cutis rubescit et paullatim intumescit; punctulum livescens in apice tuberculi tumefacti aliquando observatur; eodemque in loco, hordeolo stadium secundum ingresso, humor nauci aut puriformis eXχ-dat; periodicum nonnunquam est ;b Pruritus palpebrarum
eXiguuS rubor, pruritUS absque tumore conspicuo atque essiuXu, inflammatio tamen levis marginum palpebrarum et quarundam glandularum meibomianarum ademe Epiphora glandulosa
Inflammatio paullo Vehemens glandularum oculi, imprimis vero meibomianarum. Palpebrae rubent, tument, dolentque; limbus earundem magiS tumet quam membranae palpebras constituentes; aegri lucem, atque mitissimum ventum male ac cum molestia ferunt. I Ricbter. l. e. cap. 18.
90쪽
runt. Eslluxus seri mucidi mox minus mox magis copiosus; conjunctivae modicus vel nullus rubor; palpebrae mane clausae sunt: materia vero eaS eonglutinans, etiamsi viscida attamen iere decolor est; et sibi rellila lia
quescit, et oculuS, abSque ullo aurilio aperitur. db Lippitudo, vehementissima glandularum in-
sammatio; dolor punctorius ac si oculus vel saltim partes assectae aculeis pungeretur. Rubor magis in interna palpebrae superficie, quam in externa conspicitur; plerumque et conjunctiva rubet; oculus valde calet. Limbus plus minusve intumescit. Exsudatio humoris puriformis initio raro acris, sed valde copiosa, qua tarsi noctu, quasi luto flavo, vel favo viridescente ita conglutinantur ut aegre, nec sine dolore aperiantur. Infantibus aci juvenibus iamiliarissima est; aliquando pertinax, aliquando successu temporis sponte' evanesciti Quando senes, atque potatores , inprimis spirituosa amantes, ea assiciuntur , immedicabilis fere fit.
II. Glandularum meibomianarum inflammationes secundi stadii. Et