장음표시 사용
201쪽
seo erexerunt Athenienses; id quod juxta Pausaniam pro-Xime consequitur tempus, quo Cimon Miltiadis filius Thesei corpus reperit &c. Probabile itaque est pecuniam tum cum Thesei essigie fuisse percussam, & ob Θ quadratum nostrum ipsum numum ad ea tempora esse reserendum. XL. Caput Thesei galeatum. X Cranium tauri cum vittis, ut pro sacrificio adornatum : inscriptio: AΘΕ - - . Is N. Tὰλ XVIL N. II. XLI. Caput imberbe forsan Minervae. X. Cranium juvencae Vittis redimitum; cum epigraphe: AΘHNAl . Tob. XVII. N. I a. Primi numi caput obiter inspectiam Martis, adtentius
amem consideratum Thesei est visum. Nunquam enim taurum Μarti sacrificatum legu Plutarchus vero refert taurum valde magnum , atque ferocem monstro similem in Athenienses campos circa Marathonem tamdiu atrociter grassatum, donec eum tandem adgrederetur Theseus, pugnans vinceret, vivumque Athenas duetum Apollini Delphico immolaret. Cum hac autem narratione ex integro consen it noster numus, in cujus adversa caput herois, in aversa tauri caput vittis ex lauro faetis adornatum conspicitur, quo Apollinis sacrificium indicatur. Aliud de secundo numo dicendum non superest , nisi quod Minervae sacrificium denotet.
202쪽
Thesei protome galeata. Supra mensam caput Minervae , cui antrorsum noctua, & a tergo corona oleagina est adjecta: infra mensam diota: in area epigraphe: AΘΙ ΝΑΙΩΝ. In infima numi parte literarum extritarum dructus aliqui adparent, qui legi nequeunt. Tib. XVULN. i. XLIII. Caput imberbe galeatum forsan Minervae. Postica prioris similis, sed inversa, & pro vase infra memiani literae: AΘHNAL Tab. XVTIL N. a.
Pulcherrimae hae, atque rarissimae monetae institutionem,& celebrationem festorum Panathenaeorum, quae ab Atheniensibus. magni fiebant, procul dubio ostendunt. Ludos hos adpellatos instituit Erichthonius quartus Athe- Prusen. narum reX, vel Orpheus r eos subinde Theseus, cum Athenienses unam in urbem collegisset restituit, auxit , Lips. VocaVit, & in majores, minoresque distinxit. Lectorem Vero ad Μe sium remitto, qui integrum hoc de argumento librum scripsit, & vel minima horum festorum est persecutus, quorum majora dicta singulis quinquenniis, minora vero inκρα Παν- ναα nomina ta singulis trienniis, aut singulis etiam annis celebrabantur. N... XII. Victoris Praemium erat, ut diximus, vas Oleo plenum, &corona oleae in Academia natae, & Palladi sacrae. Nunc
203쪽
Nune adlata sussicere videntur ad explicationem primi numi, quem optime decet caput Thesei ; hic enim lucet festa Panathenaea non instituerit, ea tamen auxit, a que neglecta restituit. Caput Minervae ludos in ejus hon rem celebratos , corona oleagina victoris praemium ostem dit, uti etiam vas olei insta mensam, nisi si pro ludorum symbolo accipimus potius: haec eadem ostendit alter numus sed non ita adcurate.
Phaedrc. XLIV. Caput seminae diadematum. X Amphora stans eum clava, & inscriptione: AΘΕ. Tob. XVIIL N. 3. Hujusce numi caput aut ad Omphalem , quae eum
Herculis clava congruit, aut ad Phaedram Thesei uxorem ob idem adtributum spectare videtur: cum tamen Ompli te communiter pelle leonis vestiri seleat, hocce vero caput regio diademate sit revinctum, Phaedrae tribuere mallem, praesertim postquam illud contuli cum imagine a Caninio producta, in qua inscriptio : ΦΑΙΔΡΑ,& caput nostropi P Lquam simillimum cernitur. Clavam autem, & vas ludos ab Atheniensibus in honorem Thesei celebratos, & dictos: ΘΕΣΕIA. denotare opinor - Theseus post Antiopis moristem Phaedram duxit, quae celebris subinde evasit amore erga Hippolytum, mariti ex Hippolyta Amagonum regina filium; quae quidem poetarum narratio tam nota est, ut a me nihil adjungendum.
204쪽
XLV. Caput viri aetate provecti galeatum. X Tripus, cui una ex parte flos, aut malum granatum, ex altera sub men est adpositum: inscriptio: AΘ. Zab. XVIR N. 4.
Adversam numi partem , utpote admodum detritam, omisi; de aversae etiam flore haeret aqua. Tripus, & fulmen sacrificium Jovis indicare videntur; sin tamen adtritum caput magni Periclis esset, qui ab Atheniensibus obm- est nominatus, fulmen tanti tituli symbolum esse pos.set; verum actum agimus, dum incertis conjecturas superstruimus.
Pericles , FADa . XLVI. Caput viri galeatum. X coronam oleaginam duae noctuae, & inscriptio: AΘΕ. TA XVJIL
XLVII. Idem typus utriusque partis. TM XV R
XLVIII. Caput Minervae, aut potius Aspasiae: prior aversa. Tab. XHIL N. 7. XLIX. Antica priori similis, uti & postica , si adjectum in ultima numi parte vas, seu lampadem excipias. Zab. XVIIL N. 8.
205쪽
L. Caput muliebre galeatum forsan Minervae. No-etua cum duobus corporibus: in infima numi parte globus finscriptio: ΑΘΕ. Tob. XVIR N. 9. Numos hos, cum inter se connexi sint, non eodem , quo eos caelavi, ordine explicabo, sed prout feret occasio, μ h& a tertio quidem exordiar, quippe qui primo explanando inservit. Pluribus ex causis eum Aspasiae potius, quam Minervae tribuendum censeo. Tota imprimis vultus conformatio veri potius , hominis imaginem, quam solius mentis commentum exhibere videtur. Insuper Caninius put refert e gemma desumtum, & nostro valde simile cum inscriptione ACIIACOΥ. 00 quamvis noster numus, utpote minimus, nonnisi cristam ceperit, & quadrigas. Legi autem merentur illa , quae laudatus autor hac dedisserit.
tib obfirmatus in Aspasia extundenda Ill. autoris animus ipsum induxit, ut eundem cum Caninio errorem erraret, tam in Gemmae lectione, quam in derivatione nominis. Eandem gemmam nobis exhibuit Ill. L. B. Stoschius suo in libro : G via antiqttae caelatae N. I 3., similis adservatur in dactyliotheca Ρcrili. D. de France ti ἁγίοις. In harum utraque distincte legitur AenACioT. Cedo jam, obliquum hunc casum a recto Acri AriCIA deriva, quin a grammaticis vapules. Adcedit certum nobis jam esse, nomina in gemmis inscripta praesertim gignendi casu, artificum esse. Sane laudatus Stoschius tabella consequente Jovem horride barbatum jaspidi rubro inscalptum nobis offert cum eadem inscriptione , ut manifestum sit nomen ad scal ptorem osse reserendum, gemmaeque superioris imaginem Minervae salutiferae restituendam.
206쪽
Antequam tamen ulterius progred . aliquid dicendum est de duabus aversae noctuis , id quod praestando primum numum explicabo, qui altera eX parte caput viri, atque, ut ego quidem arbitror, Periclis habet. Plutarchus in vita Periclis , eum corpore formosum , capite vero longiori deformem, & proinde omnibus fere in statuis capite tecto ghlea, qua naturalis ille desectus Occultaretur, repraesentatum, & a poetis per Contemtum X-οκες αλον dictum fuisse, ipsum vero Periclem ingenio tristem nunquam risisse scribit; quae omnia optime consentiunt cum capite galeato mei numi, qui, utpote numismati Aspasiae & artimcio, & posticae typo aequalis , novum meae conjecturae pondus addit. Harum praeterea monetarum singularis elegantia optime decet aetatem Periclis, qui artes Athenis omnium maxime promovit; id quod loquuntur, atque testantur celebre Minervae templum, atque alia magnifica ab eo extruis Ela aedificia, Phidias item, aliique ea tempestate excellentes sculptores. Nemo, quod sciam, declaravit, quid duae hae nomiae significent, praeter nostrum doctissimum Greaves, qui Ju- . lii Pollucis loco indicato censet THeti βολον ex altera parte caput Jovis, seu potius, ut puto, Minervae, ex altera duasn eluas idcirco habuisse, quia duorum διαβολων pretium aequabat: id si subsistit, de argentea solum pecunia est intelligendum, nec ad aeneam extendendum, cum hi duo. de quibus ago, numi maxime inter ceteros graves drachmam, seu sex obolos singuli, & maxime levis num L. caelatus diobolum, seu, 4. grana adpendat, quare aliud quid hic denotari oportet. Plutarchus Pericli sua e villa caput arietis cum unico cornu adi
207쪽
ΛTHENIENSIUM.199 adlatum esse narrat, tum vero Lamponem vatem viso juvenili , ac valido cornu in medio frontis defixo, praedixisse, eduabus factionibus Thucydidis, & Periclis, quibus urbs discindebatur, eam superiorem fore, apud quam felix illud Omen natum erat, id quod eventu ipso est confirmatum; nam Ρericles contraria raucydidis favione superata, penitusque compressa miris artibus discordiarum fomitem sem vit; pax urbi reddita; incolarum insolentia fraenata: lauda. bilis denique regiminis forma inducta, quae ad ejus usque mortem perduravit. Jam vero, duplici noctua, quae Athenarum symbolum est, hoc in numo signata duas eas factiones denotari puto, quae, urbe diu binas in partes divisa, unitae tandem sunt a Periele, cujus proinde caput merito alteri impressum est parti ab Atheniensibus in tanti beneficii memoriam per ejus singularem animi vigorem, & prudentiam obtenti. Has
itaque omnes monetas ea occasione flatas, caputque uxo
ris, ab eo tenerrime amatae ob majus . placendi studium etiam percussum censeo, atque melius alio numo praeclarum hoc facinus indicatum arbitror, in quo Minervae caput in amtica , in postica noctuae duae in unum caput coeunt; aperte
scilicet ostenditur, Periclis sapientia a Minerva instillata formidandas eas, atque potentes factiones sub unicum c put reductas. Illud jam disquirendum, an vero similius sit num os hos pericle, & Aspasia viventibus, an post mortem cusos fuisse 2 Minime me latet, quanta cura, & solicitudine libertatem suam contra ducum potestatem antiquae respublicae,& Atheniensis praecipue, sint tuitae, id quod ab ostracismo satis
208쪽
satis demonstratur. Verum est, signatae viventium ducum capitibus pecuniae adversari summam illam imperii potest tem, quae eX percussa ejusmodi moneta elucet. Ast quid vetabat Aspasiae capite insignem numum ferire, cum Athenis nullum unquam feminei imperii exemplum fuerit, cumisque tyrannidis indicium non impressa numismati facies habearetur, sed nomen, & tituli, qui hic absunt, additi p Quare nonnisi justum ossicii genus erat, absque libertatis violandae periculo. Ceterum insignia virorum illustrium facta ita a
Graecis honorari solebant numis, ut a Romanis condecorari. sta uis; idque eo magis tum, cum honores in eum conserebantur, qui nec minima adversus rempublicam suspicione laborabat. Iam vero Athenienses plurima debebant Pericli, qui relatis novem victoriis totidem sibi erecta tropaea fuerat promeritus, Athenas & divitiis magnis, & multis ornamentis auxerat, atque ea demum integritatis specimina prodiderat, ut nec minimum reipublicae a sua ambitione timendum relinqueret; cum enim Lacedaemones Atheniensium agros va- 'ustri starent, &sola Periclis praedia, ut eum perfidiae sus, ectum facerent, intacta servarent, magnanima liberalitate terris suis omnibus, quae magnae erant, & locupletes, publico donatis hostium haudem detexit. Nihil itaque video, cur signatam ab Atheniensibus Pericli monetam negemus, neque incredibile puto, studuisse eum, ut Aspasia quoque in numis conspiceretur; etenim Pericles e bello Samio reduX summa ab omnibus laetitia enceptus, ct a matronis obviam et Uenientibus sertis coron
209쪽
tus est: ejus autem belli periculosissimi quidem, cum in eo, juxta Plutarchum, Samii omne fere imperium maris Atheniensibus eripuerint, sed & utilissimi autor fuerat Aspasia, quam moribus paullo liberiorem, sed doctrina adeo celebrem fuisse constat, ut rhetoricarum praeceptionum eXplanationi ab ea factae auditorem se saepius praebuerit Socrates, & Pericles ipse tanto ejus amore fuerit correptus, ut primam uxorem repudiaverit: meminerunt insignis hujus feminae autores complures, atque Lucianus praecipue. Satis itaque, ut puto , comprobavi in harum mone. tarum altera Aspasiae, & multo certius in altera Periclis c put esse consignatum; quare ne justo longior sim , silentio praeteribo numos ceteros, qui duplicem in aversa noediam referunt. Illud unum adnotabo, vas, quod in infima hujusmodi numi parte conspicitur, celebrem forsan lampadem auream indicare, a Callimacho elaboratam , & in templo
Minervae adservatam, quae diu, noctuque, quin unquam extingueretur, ardebat.
Themistocis. U. Caput viri galeatum. X Noctua volans palmam unguibus retinet : inscriptio : ΑΘΗNΑ. NIKH-ΡΟΥ. Tob. XVIJL N. IO. Multa sunt, quae mihi facile perfugdent, numum hunc in Themistoclis honorem ob relatam ad Salaminam de Persis victoriam signatum suisse. Dubium tamen aliquibus suboriri posset, an viventi Themistocli monetam percusserint C c iidem
210쪽
DR NU Ilis iidem Athenienses, qui Miltiadi Marathoniae pugnae victori
coronam oleaginam petenti denegaverant, neque aliud concesserant praemium, quam ut ejus imago in picta tabula pugnam referente primo inter ceteros duces loco emineret.' Caput Verum haec ob dicta ossicere non arbitror, cum ea Victo-mine lya ria tantum interfuerit reipublicae. Non pugnavero tamen,
rannidis si quis Themistocli jam mortuo hunc honorem potius det
De Resin Guillelmus duChoul numum argenteum depinxit huic via.. similem excepta inscriptione, quem male forsan adscrupsit Minervae. Plutarchus enim in vita Themistoclis noctuam paullo ante pugnam ad Salaminam supra Atheniensem classem volitasse narrat, quam alii autores malo navis, qua Themistocles vehebatur, etiam insedisse volunt, idque ab universo exercitu pro victoriae, reapse deinde obtentae, omine habitum, & ab eo tempore Uolantem noctuam Graecis victbriae symbolum fuisse, quae omnia numus noster confirmat. Inscriptionem igitur simu ficare censeo, a Minerva Victrice eam militibus virtutem,& duci, cujus caput altera ex parte est repraesentatum, eam prudentiam inditam, qua Persas superarent facile. Ε quibus omnibus non dubitandum esse concludo, numum hac
occasione cuium, & caput Themistoclis esse signatum. observa literam K in nostra inscriptione smilem esse illi, Tabulae quam D. Bernard in tabulis alphabethorum protulit, & 5oo. A. X. adhibitam esse dixit, quae quidem aetas cum manni'sie. Themistoclis victoria optime congruit Caput insuper no-bant a Themistoclis contuli, quod produxit
