Diatribe in M. Porcii Catonis Uticensis vitam et mores M. P. Lindo

발행: 1851년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

quum obvium ei esset classis, Pompeii uxorem filiumque Sextum forens ). Si usque ad hoc tempus ulla patriae salutis Spes superfuisset, inde ab hoc dio nihil nisi procul ty- .ranni potestato miseris cum sociis vitam degere, ei relictum erat, forsitan quoque, amicis Copiisque e actis, tempora et res feliciores exspectare. Quam ob rem cum exercitu iter in Ahicam persecutus est, ubi, quo loco terram attigerit, statuere non licet. Ibidem possibus in locis dosortis militibus praelit, omnes eXemplo praeceptisque excitans, Uticam ad urbem tendens. Quam diu iter per dosertam Africam duraverit, quod sciamus, definiro non licet. Per septem dies, ut ait Plutarchus ), vagatus est; per duos menses eum devagatum esse, assimat Lucanus ); plus autem verisimilitudinis Romani quam Graeci dicto sere,. judicio nostro Vix dubitandum est . Quidquid est, notum. eum anni 47 initio Uticas secum Juba et Metello Scipione conjunxisse, militum secum ducentem, testante Plutarcho, sero decem millia e . Scipioni proconsuli propraetor Cato summum

92쪽

dedit imperium, contra ipsorum militum autem voluntatem, hune ducem servare optantium, qui autem constanter recusavit honorem accipere quo leges moresque frangerentur. Interea jam statim Catonis praesentia refrenatae sunt Iubae arrogantia et superbia , Scipio Varusque inter so conciliati, omnesque conati sunt contra hostem se maxima cum diligentia

munire.

Ros autem difficillima orat; inter Pompeii amicorum duces inimicitiae, quamvis Catonis praesentia mitigatae, regnabant; Juba ipse superbus, arrogantia inflatus, Romanorum ducum magnam potestatem odio habebat ), atque ipse Scipio crudelitate cum seVeritate mixta, miseros quidem populos sub potentia retinere Dustra conatus est. Uterim Caesar, magno cum exercitu, in Africam ad socios Pomprianos oppugnandos tetendit, facilem, ut apparebat, Vici riam reportaturus. Cato quidem. ut jam supra diximus, exercitus imperium tradiderat Scipioni, consiliis et factis autem duci auxilium praeclarum Pra

bens, cujus nimiam .severitatem temperare conatus eSt.

Uticae enim incolae vel amore vel metu ducti, Caesari emicos se praebuerunt, quam os rem, maX-

93쪽

ime in eos iratus est Juba rex, qui se ulcisci cupiens, Scipionem rogavit ut urbem depopularetur et vastaret, res Romano duci iacillima, prosecto forsitan otiam nullo modo ingrata. Precibus autem adductus Catonis, incolis pepe cit; ille autem summa cum auctoritate Uticae reli tus est, dum Scipio cum exercitu Caesari obvium so dabat '). Magna Catonis incolarum cura hisce miserrimis temporibus, magnanimitatis, humanitatisque indicium praeclarum est; quid sibi ipsi eveniret, id res nullius momenti ei videbatur; nam, neodem tempore ea sibi et victo es victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis potuerant Vsed ad finem usque impavidum Eum videbimus amicorum necessariorumque saluti prospicientem. Urbe contra hostes tam intra quam eram muros munita, ad Scipionis exercitum, opera Catonis commeatus et auxilium a delectus quotidis libertinorum Afrorum servorum, deniquo et cujusquemodi generis hominum, qui modo per aetatem arma serra pol rant e), missi sunt, quamvis eodem tempore, Scrupionis invidias gratia, inimicitiae inter eum Cat . numque iterum ortae sint; dum illo huic socordiam imputare tibii Verebatur, qui prudentissimae ei con-

94쪽

silium dederat, ne unius proelii exitui sortem vitani- quo et omnem salutis spem permitteret. Quibus autem consiliis turpiter contemtis, non

diu post, quae praedixerat Cato evenerunt; nam in proelio Thapsico, die nono ante Id. Apr. a. 76ὶ, Caesar Scipionem sociosque devicit, ita ut, Exercitu fugato, duces paucis cum militibus fuga vitam ser-Vare coacti sint f ). Duos modo dies post pugnam de eventu Uticae

nuncius allatus est perterritique Sunt omnes u bis incolae et praesidia; unus Cato constanter virtuteonituit, verbis luculentis milites atque cives exhoditans ne, instante periculo, se victoris dispersos in potostatem traderent, sed ut vi unita sortiores redditi, Caesaris adventum manerent ).A Plutarcho ), et quantum noVimus, a nemine praeterea, quam copiosissime descripta sunt ea, quao Uticae inde a proelio Tilapsico usque ad C . tonis mortem acciderunt, tam diserte, ut nobis profecto non liceat de his gravissimis rebus descripti nem longam addere, quam e jucundissimo scriptore Grasco, deseribere coaeti essemus. quum praeterea nihil quod alicujus esset momenti addere possemus,

95쪽

quam ob caussam sussiciat hoc loco de insignioribus rebus paucis absolVere. Constantia atque prudentia pro tempore Cato sociorum augebat Virtutem, qui reverentiam obedientuamque maximam ei polliciti sunt, et quam diu ad rat, etiam magnanimitato ejus confirmati; quum Vero abesset, vel Caesaris clementiam implinure, vel iuga salutem petere parati erant. Festinanter autem a transfugis e castris, qui Ca Suris adventum nuntiabant, et literis quibus Juba et Scipio urbsem monebant tradere ), socordiaque lysorum militum et civium auctae sunt in urbe turbae et dissensiones, ita ut contra victorem urbem diutius

defendore, ipsi Catoni jam non liceret. Qui de Caesaris proximo advontu certior factus, sicuti initio a fuga dehortatus erat, jam socios permaro ex hostis manibus salvos reddere conatus est; Summa cum cura usque ad ultimam Vitas horam

omnium saluti prospiciens. Eodem die mare flucti-.bus tumidis erat minax; et usque ad mediam no

rem insolices milites et cives hic illic ab hostibus et mare procelloso obsessi sunt e . Solus Cato con-sians et immutabilis inter turbas permansit. Quo curante denique salvi evaserunt sere omnes;

96쪽

dum nonnulli amici et necessarii atque Catonis fili

apud eum manebant.

Quid autem sibi statuerat Cato 3 Id, quod prosecto

nobis pernotum est; amicis ejus, quos secum habebat, vix illo tempore ignotum erat, quamquam ab incepto eum dehortari non ausi sunt: dum ipse carissimus filius patrem flectere frustra Conans, Se ram tulit repulsam. Patriae libertatem exstinctam viderat Cato, n heros illo nostorV libertatem amatam. tot per annos a se vi et armis defensam; sub tyranni potestate ipsum non decebat vitam degere, quam laga Servam jure spreverat; libortatem denique, summum bonum, mors ipsa ei allatura orat, quam sibi consciscere non temere decreverat. Apud Catonem autom dictum laetum erat, et quum noctem peregisset Platonis librum do animi immortalitate legendo, mane

tuus est inventus illo ', qui squae erant et latura viderit, et ne fierent contenderit et Acta ne videret Vitam reliquorit e).'

97쪽

turris Ahlias - itentia lera Panais - illii libεῖ tollite ealedeI- g. nil abii belli litarcii peli reti ' rateae l. Dalrde refiyla. thi r aledea Icerrae ille id rebus nblicis cra draco. Quantum auctoritatis in Catone fuerit, maximo patet e momento morti ejus tributo. Initio ipse Caesar sibi occasionem non esse Catoni veniam dandi deplorabat, cujus gloriae se etiam invidere dixit, patrimonium quoque liberis ejus se vans ). Quam ob rem, inun non multo post Antia acatonem suum scripsisse mirum videretur, ni potius hunc scripsisset librum ad res ipsas a Catone defensas refutandas, quam ad ipsi Catoni calumniandum. Uem secerunt, testante V. Cl. Drumanno ), etiam Cicero e , sententia Caesari adve

98쪽

Homam omnium librorum, quibus etiam Hirtii scripta addere opus est, Caesaris liber, cui erat inscriptio u Anticato )V, primum obtinet locum. Hoc opus duos continebat libros, testante Suet

ni o hiseo verbis: nMliquit Caesar) Et de an logia libros duos et Antia Caesones totidem,' quod confirmat Cicero, ubi in epistola quadam ex de Caesaris η lubris contra Catonem' loquitur. Quorum argumentum, quamvis ipsi libri nobis abrepti sint,

e permultorum Veterum scriptorum operibus, quodammodo notum t.

Apud Tacitum Cremutius Cordus de Ca aris

libro hanc seri sententiam, omnibus nobis rebus cognitis probatam: η Marci Ciceronis libro, quo Catonem coelo aequavit, quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione, velut apud iudices, respondit 3 Quod profecto aptissime libri dictionem et genus domonstrat. Nam quae in Catone extollerat Cicero, ea a Caesare refutata sunt: in rebus publicis Catoni erant, se sententia ejus, arrogantia, superbia et

dominatus; in vita privata lubido , avaritia ' ,

99쪽

ebrietas ); exempla, quibus haec omnia vitia Catoni fuisse demonstraro conatus est Caesar, jam supra

enarrarimus.

De his libris supersunt modo pauea quasi mee in , quorum insigniora apud scriptores jam laudatos inveniuntur . Ad hos libros scribendos Caesar Catonis laude a Cicerone scripta incensus est . Dolendum et, am hunc librum nobis periisse. E quadam alia Ciceronis ad amicum Atticum epistola ', patet eum, ab amico incitatum, Catonis laudis scribendae propositum cepisSe, minime ergo, quidquid ipse postea amrmaverit, a Μ. Bruto exciatatum sq). Quantum valuerit Ciceronis liber. aperte o Caes ris responso patet; qui turbis et bellis tam civilibus quam externis immixtus, sestinanter ipso libros, de quibus mentionem supra fecimus, scripsit, interea, dum bellum in Hispania adversus Scipionis filios gerebat, amicum Hirtium ad magno respondendum oratori designavit, qui Cicoroni non multo post li-

100쪽

brum misit '), o quasi πρ χπλασμα ejus vituperationis, quam scripsit Caesar do Catono ' . 'Quam vehementer sero omnes Ciceronis libro com-mOVerentur, a permultis scriptoribus ostenditur e . Dum verebatur Cicero uno in Catonium Catoni- nos ','' Caesaris libros magna cum urbanitate la dabat; post imperatoris autem mortem, n nimis impudenter Caesarem contra Catonem suum Seri'SiSSe, non magna utens modeStia, statuit. Interea quoque initio Hirtium, propter librum ejus laudes Suas Continentem, extollit, saepissime Atticum rogans librum transcriptum caeteris mittore amicis e). Porro libros Catonis continentes laudes Scripserunt,

eodem anno 4b, Vel postea, Fabius Gallus cy) et M. Brutus ' , quorum autem, quod' scimus, nihil nobis

Stat. Cic. ad Au. XII, 40. . Qualis futura sit Caesaris vituperatio contra Iandationem meam, perspexi ex eo libro, quem Πirtius ad me misit, in quo colligit vitia Catonis, sed cum maximis Iaudibus meis.' D Cic. ad AIT XII, 41. D AUL. GELL. Xm, Is . TacIT. M. IU, 34. PLUT. Caes. 54. DiO CAss. XLIII, I 3. APP. II, p. 49O. Cons. etiam Cic. ad Atti XII, 40. XIII, 27. I CIc. ad Fum. VII. 25. CIO. TU. 25. 'o Cic. ad Au. XII, 40. 4 I. 44. 45. 47. Cic. ad Fam. VII, 24, 25. ' Cic. ad Att. XII, 2I. XIII, 46. SuET. Oct. 85. V. Cl. DRU NANia addit: . Brutus starisb nsinterest, ala os s Anticato ersch-Diuitigoo by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION