Diatribe in M. Porcii Catonis Uticensis vitam et mores M. P. Lindo

발행: 1851년

분량: 114페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

. Quod et respublica me et nostra amicitia hortatur, libenter facio, ut tuam virtutem, innocentiam,

diligentiam, cognitam in maximis rebus, domi t gati , armati foris, pari industria administrari ga deam. Itaque, quod pro meo judicio facere potui

ut irinocentia consilioque tuo defensam provinciam, servatum Ariobarganis cum ipso rege regnum, S ciorum revocatum ad studium imperii nostri voluntatem, sententia mea et decreto laudarem, seci. Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito, sed summa tua ratione et continentia, reipublicae provisum est, diis immortalibus gratulari nos, quam tibi reserro acceptum mavis, gaudeo. Quodsi triumphi praerogativum putas supplicationem, et idcirco potius, quam te laudari maVis: neque supplicationem sequitur semper triumphus, et triumpho multo clarius est, senatum judicare, potius mansu tudine et innocentia imperatoris proVinciam, quam vi militum, aut benignitate deorum, retentam atque

conservatam esse: quod ego mea sententia censebam.

Atque haec, ego idcirco ad la contra consuetudinem meam pluribus scripsi, ut, quod maxime Volo, eius- times, me laborare ut tibi persuadeam, me et Voluisse de tua majestate, quod amplissimum sim arbitratus; et quod tu maluisti, sacrum esse gaudere. Vias et nos diligo et instituto itinere severitatem diligentiamque sociis et reipublicae praesta. '

82쪽

Quomodo haec epistola a Cicerone accepta sit non difficiis nobis intellectu, hujus viri ingenium Considerantibus. Initio Catonis laudibus se contentum fore, amicis ostendero conatus est Cicero; deinde autem, numquam repulsam obliviscens, de amico Catone, quem antea semper laudaverat, non sino acerbitate et d risione in epistolis mentio fit st). Longo alium hac in re se praestitit Caesar, Ciceronem amicum sibi parare conans, cui non solum supplicationem sed etiam triumphum se concessurum

pollicitus est I.

Quas autem Romae sequenti anno mciderunt, Catonis recusationem Caesarisque ipsius erga Ciceronem benevolentiam utramque irritam secerunt; novo autems capite de rebus, quibus maximum est in mentum, nobis agendum est.

3) Cm ad Au. VII, 2, 3, 15. X, 16. ad Fam. VIII, 17. Cic. ad AIL VII, I et 2: .Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. Dedit integritatis, justitiae, elementiae, fidei mihi testimonium, quod non quaerebam; quod postulabam id negavit. Itaquo Caesar iis literis, quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur, quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi injurial At hic idem Bibulo dierum XX. Ignosce mihi: non possum haec ferre, nec seram.

83쪽

θπὸ disseuludu - Aesar ita 3Iertile astea renes tediit - podyeii hil - rpem era te gestu ζeld - et id titilia ivlaε - lite id fisida Et topies toti erra es titilitet - 14 ye petra requiller - terer e yeapheyyr et ii faciter - erea ill 'hinlida repiter penyeid ζrlo23 θIn et ii ne illis tha copiis retito Duobus ultimis annis supra descriptis, inter Camsarem et Pompeium auctae erant dissensiones; quo spatio, quamquam absens, ille Semper reipublicae copiis suis minabatur; hic autem, nonnullis coactist amicis, Senatu consentiente, Gallias Proconsulem

lacessebat. Interea quoque Caesaris permagna potentia Romae optimates sero omnes timore impleverat, ita ut nunc tandem sincere Pompeium ad Ca sarem continendum firmare conarentur. Inter quost Catonem invenimus nostrum, anni 49 initio, Caesarem in Senatu, tam publice quam privatim etiam atque etiam oppugnantem ). Qua in re magna cum constantia, prouti hucusque semper secerat, patriae atque libertatis, iudicio suo, inimico resistebat, mari-

84쪽

ma utens Severitate atque indignatione, sorsitan etiam pristinis incitatus inimicitiis ).Gradatim inter Caesarem et Pompejum nulla con- ' lcordiae spes relicta orat '; providebant quoquo Tomnes modo Vi et armis de re ipsa decretum iri. 'Non multo post ad Kal. Jan. 49 , Caesar copiis

coactis, e Provincia exercitum urbem Versus duxit. ubi Pompejus, nullis paratis praesidiis, adversarii adventum manem non ausus est Romamque fuga reliquit . Tunc, vino praedixerat Cato, even mni '; una cum Caesaris adventu quoque civium libortati finis impositus est. Per se patet, Catonem eodem tempore urbem reliquisse. Quod ad iaciendum tam indolo, quam prudentia excitatus est. Romae profecto, Caesare imperanti, in reipublicae commodum si nihil perficero licuit - in praesentia victoris in ipsa urbe fringere potestatem, res erat omnis verisimilitudinis expers; veteres autem inimicitias hortabantur, minime ea victoris debere clementiae, quae absentia Cato sibi

85쪽

parare poterat. Quem non mirum ergo paucis post Pompeii fugam diebus, hunc in Campaniam secutum Se, cara relicta patria, nunquam ipsi quidem iterum visenda ); omni salutis spe certe jam amissa, maxima cum doloris significatione e), impavide autem usque ad finem pro civitate, pro Virtute, pro Iegbbus atquo libertate pugnaturus. Quamvis do se deribus Capuae frustra propositis inter Pompeium et Caesarem, quibus Cicero aderat, taceat Plutarchus, iis Catonem adsuisse, e Ciceronis patot epistola, eadem tempestato amico Attico scripta e), quat Catonis in sonatu testatur auctoritatem, quem nihil-- ominus, tardius quam opus erat in Siciliam, provin-s ciam ipsi datam, ire paratum esse, accusat s.

Ex altera autem ejusdem scriptoris epistola, ain

t paret jam antea, Idubus Aprilis, Catonem in Siciliam

T se contulisse s ), quam autem insulam nullo modo obtinere potuit, nam ibidem mincii do rebus Romael peractis accepti erant, ubi Caesaris firmavit vim C. ,- Curio, ita ut Cato, inutiles timens caedes, sosti-

86쪽

79l nanter provinciam victoris amico in manus tradidit unam autem legionem secum ducens, iter ad Pom-

Vix dubitandum quin belli civilis memoria, quod se puero viderat et Sullae caedes cum patriae amore conjuncta, eum quamvis imparidum, maxime . tam pro publica salute quam humanitate inustoque sanguinis odio, belli adversarium reddiderint. Quem quoque encium fuisse amicis consilium dare

bellum trahendi, incolis parcendi, nullo modo civem quemquam Romanum injuria assiciendi, patet '. Quibus robus procul dubio ipsi Pompeio et suisse invisum socerat, ita ut repente in Asiam, specie

ad classis copiarumque parandarum quam honorificentissime missus est, reVera autem minus ad auxilium petendum, quam ad evin ipsum amovendum.' Quo itincte secum duxit Serviliam sororem maim

clem, Luculli viduam , filiumque hujus, quos in Rhodo insula, Pompeio ab oo conciliata, reliquit ).

mmorandum est, ipsum Caesarem Catonis orga Serviliam amicitia turpiter hac occasione abusum eme ad moribus Hus calumniandum s ). 3

87쪽

In Asia, quod etiam exspectandum erat, non multa ad Pomprium adjuvandum essicere potuit, nam ibidem Molossum invenit Scipionem, jam antea, ut vidimus, Catonis inimicum ), qui sestinanter quoque ei ostendit, praesentiam ejus sibi nullo modo gratam esse .

Apud Pompejum exercitumque reduX, nOVum e pertus ost Cato illius invidiae, vol inconstantiae, documentum odiosum. Pompejus quidem interea clas- Sem paraverat magnam, eique praeponere primum

Catonem Visum est, cui, tostante Plutarcho e), jam hanc rem persuaserat; deinde autem, amicis illius obstantibus, qui Catonis timebant potentiam , h jus loco classis dux factus ost Bibulus e . Ita ut prius in Consulatus petitione aequissimo

animo repulsam tulerat, nunc iterum magna cum

animi constantia, a Pompeio tulit sibi illatam inju

riam

, Mi so,' testatur Seneca e), η si Caesar vicerit moriturum, si Pompeius exulaturum;' non dissiciis

88쪽

ergo intellectu, eum non magno luctu, classis imperio amisso, affectum fuisse. Manebat quoque nihilominus apud rimpeium, Verbis ot saetis milites ad misericordiam, ad virtutem exhortans; ante proelium adversus hostes copias incitans; post certamen mortuos plorans ).

l Intorea anni 43 initio ), Pompeii legati in Hispania a Caesaro devicti sint, qui in Illyriam copiasi perduxit, ad ipsum subjugandum Pompeium δ).

Quem in praesentia cum suis fortuna adjuvit, nama apud Dyrrhachium Victus est Caesar, qui eum me l citu in Thessaliam so contulit, ubi oum secutus est

i Pomprius, Catone Dyrrhacliti duco rolicto - . Apud quem erant, si Plutarchi de hac re nare tioni fidem habere liceat s ), XV cohortes, cum permagnis commeatibus divitiisque sero innumeris, et compluribus Pompeii potentissimis Autoribus e). His omnibus firmatus, Dyrrhachii Pompeii nuncios manebat, a quibus quid sibi perficiendum comperire, Sperabat.

89쪽

Fero ad monsis Julii Idus, Cato Dyrrhachii a Pomprio frustra nuncios exspectabat, qui tandem Venerunt, insolicis apud Pharsalum preolii exitus narrationem secum serentes; quibus autem, ut patet, ipsius Pomprii sors ignota erat ). Omnia autem amissa fore; hoc quidem certum erat. Ita ut omni sere tempore, una cum periculo aucta est Catonis virtus, qui in his infaustis rebus sustinanter statuit, Pomprio interfecto, copias in Italiam ducere, postea in exilium abire, ad vitam procul tyranni vi degendam; Pompeio autem servam, ei copiis coactis auxi tum serre '. Quo consilio, omnes copias et munitiones Corcyram perduxit, ubi Pomptili filium amicumque invenit Ciceronem. Qui longe aliter quam Cato se hac Oeca

90쪽

sione gessit. Nam hic statuens, sibi propraetori illum proconsulem imperatoremque quidem anteponendum , ei exercitus summum tradere imperium cupiebat ); honorem profecto periculosum, quem accipere prudentissimus recusavit Cicero, qua re minimo patet, eum eximiae virtutis documentum praebuisse, vel magnum Ρompeii amorem; quam ob caussam etiam tam irati sunt hujus filius sociique ejus, ut Ciceronem non jam vitam perdidisse, incolumemquo in Italiam reducem fuisse, sine ullo dubio, Catonis oporae auxilioquo tribuendum sit ). Qui interea Corcyrae cortior factus est, Pomprium in Egyptum se contulisse s ), ubi oum sequi omnibus cum copiis ot munitionibus statuit, permultos Pompeii amicos ex insula secum ducens; inter quos erat otiam Cn. Pompejus Magni filius. In quo Itinere, antequam Asricae torram attingeret, patet ad litora oum venisse Achaiae, Laconicae et Cretae insulae, ubi vis contra Caesarem socios firmare iisquo auxilium afferre conantem i. Qua occasione Pompeji Magni mortis nunciuin accepit q),

SEARCH

MENU NAVIGATION