D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

telum appellamus, illi βιλος appellant 'iam του βαψε Σ. Admonet nos Xenophon, nam ita scribit: e mὰείλη ἔφυδ εφέρε ra. λο M, ξυ μιτα, σφενδονου, πλει ι-s λι)οι. Sicarii autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum. Eadem lege SI venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis, quam susurris magicis homines occiderint. vel mala medicamenta publice vendiderint.

EADEM LEGE ET VENEFIci J Lex Cornelia rectὸ sicariis veneficos adiunxit. Non enim in solo ferro homicidium est, sed etiam in veneno ἱ dc sunt affinia crimina, quae conjungit eleganter Iuvenalis Sat. I s. Atque omni ex crimine lucrum Q Uitum, ct partos gladio, vel Πxide nummos. Pyxide scilices veneni. ad quem locum vetus Scholiastes recth, veneno , or gladio Tullius in orat. pro Caecilio ait, Licinium venturum, iis veneni ξ idem daturum. idem Iuvenal. Sat. 6. At nunc res a tur remi pulmone rubeta, Sed tamen 2 ferro. Nec probo quod vir magnus docuit ad tit. C. de alea lusu ct aleatoribus, pyxidem illo Iuvenalis loco esse fritillum, ex quo tesserae jactabantur.' Malefici proprie sunt, qui susurris magicis , & ditis devotionibus defigunt alios,& fingunt cet eas imagines hominis necandi causa , incantationibus enim necatoalfuisse homines vulgatum est, Lucanus lib. s. Mens Hi sti nulla sanie pol uta veneni Excantata perit. Virgil. lib. 2. Georgic. Pocula si quanda ova infecere neverae, Mis eruntque herbas, ct non innoxia verba. Iuvenal. Sat. s. Hic magisos asseret eantas, hic Thessala vendie

Philtra, quibus valeat mentem vexare mariti.

g. VI. Alia deinde lex asperrimum crimen nova poena persequitur 'quae Pompeia de parricidiis vocatur: qua cavetur ut si quis parentis, aut filii, aut omnino adfectionis ejus, quae nuncupatione parricidii continetur, fata properaverit; sive clam, sive palam id ausus fuerit: necnon Iscujus dolo malo id factum est, vel conscius criminis existit, licet extraneus sit, poena parricidii puniatur: & neque gladio, neque ignibus, nequc ulla alia solemni poena subiciatur, sed insutus culeo cum cane & gallo gallinaceo, Sc vipera, S simia, Si inter eas ferales angustias comprehensus, secundum quod regionis qualitas tulerit, vel in vicinum mare, Vel in amnem proiciatur: ut omnium elementorum usu vivus carere incipiat, & ei caelum superstiti, Sc terra mortuo auferatur. Si quis autem alias Cognatione vel amnitate personas conjunctas necaverit, poenam legis Corneliae de sicariis sustinebit.. ' AspERRIMvM CRIMEN NOVA po ENA PERSEQUI TVRJ Mirum Videtri posset, cur hanc poenam Iustinianus novam vocet, cum tamen eam velum D

612쪽

sio INSTIT. D. IVS TIN. LIB. IV.

simam esse eertum sit, utpote more majorum institutam, t. pen. f de lege 'N. parricii. qui mos ante legem Corneliam 5c Pompeiam invaluitinam Livius scribit annoso o. ab urbe condita Publium Malleolum matre interempta, insutum culeo in mare praecipitatum fuisse. Sed nova dici potest, quia non est solemnis & usitata, sed insolens; vel certε quia desierat esse in usu, dc parricidae vel vivi exurebantur, vel bestiis subjiciebantur, ut docet Paulus lib. s. recept.sent. tit. 14. Postea autem est a Constantino reducta, l. vnis. Coae de his qui panentes vel liber. oecid.

g. VII. Item lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria vocatur L poenam irrogat ei, qui testamentum, vel aliud instrumentum falsum scripserit, signaverit, recitaverit, subjecerit; quive signum adulterinum fecerit, sculpserit, expresserit sciens dolo malo. Eiusque legis poena in servos ultimum supplicium est quod etiam in lege de sicariis Mveneficis servatur j in liberos vero deportatio.

TEs TAMENTARIA VOCAT vRJ Falsum propriε dicitur de testamentis; nam de testamento tantum lata est lex Cornelia de falsis , quae deinde senatusconsulto Liboniano , dc constitutionibus producta est ad alia instrumentat atque ita quasi falsum est in ceteris instrumentis, quae ad legem Corneliam senatusconsulto, dc constitutionibus rediguntur, t. I. g. vlt. 1. de l. Cornel. de falsor da senatusc. Libon. Fuit dc lex Cornelia Numaria, ut docet Tullius aft. 3 in Verrem, qua tenentur qui nummos adulterant, tingunt, fingunt, circumcidunt, radunt; qui adulterinos flant de feriunt, L 8. quicumque, ct t. 9. F. eod.

f. VIII. Item lex Iulia de vi publica seu privata, adversus eos exoritur qui vim vel armatam, Vel sine armis commiserint. Sed si quidem armata vis redarguatur, deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur. si verb sine armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur. Sin autem per vim raptus virginis, Vel viduae, vcl sanctimonialis, vel alterius fuerit perpetratus: tunc & peccatores,&ii, qui opem flagitio dederunt, capite puniuntur, secundum nostrae constitutionis definitionem, ex qua hoc apertius est scire.

g. IX. Item lex Iulia peculatus eos punit, qui pecuniam, vel rem p blicam, vel sacram, vel religiosam furati fuerint. Sed si quidem ipsi Iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerint, capitali animadversione puniuntur non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc exhibuerint, vel qui subtractas ab his scientes susceperint. Alii vero qui in hanc legem inciderint : poenae deportationis suri

gantur.

g. X. Est Ze inter publica judicia lex Fabia de plagiariis, quae inter

dum capitis poenam ex sacris constitutionibus irrogat, interdum lς-

6. XI. Sunt praeterea publica judicia, lex Iulia de ambitu lex Iulia

repetundarum, Sc lex Iulia de annona, Sc lex Iulia de resduis, quae de certis capitulis loquuntur: & anima: quidem amissionem non irrogant, Diuiti Orale

613쪽

C A p. X VIII. De publicis judiciis. su

aliis autem poenis eos subiciunt, qui praecepis earum neglexerim. Sed de publicis judiciis haec exposuimus, ut vobis possibile sit summo digito, ω quasi per indicem ea tetigisse.alioquin diligentior eorum scientia viabis latioribus Digestorum seu Pandectarum libris Deo propitio adve

tura est. I. E x Iuxta ME A Mai TV J Ambire palam honores & magistratus Ileeabat in toga candida, non Elam pecunia corruptis sessi stiis populi per se, vel per alium. Et loeum habebat haec lex in urbe potissimum, cum suffragiis populi deserebantur honores , sed desiit habere locum, cum ad curam Principis magistratuum creatio coepit pertinere, non ad populi favorem, Iuvenal. Sat. io. 'Iamyridem ex quo se ragia nulli

Vendimus, e dis curas. nam qui dabat olim Imperium, fasces, titiones, omnia: nunc se Continet, atque δε- tanto res a ius utar, Panem, re circenses. Et coepit in municipiis tantilin valere in eos, qui magistratum, aut sacerdotium laude ambirent.

614쪽

EIUSDEM I A N I A COSTA

RECITATIO SOLEMNIS, Ad l. Cum scietas , 69. f. pro socio. iam supra

explicatam pag. 363-VLPI AN Vs lib. 3i: ad Edictum

Cum societas ad emendum coiretur ι As conveniret, ut Unus reliquis nundinas, id est epulas, praestaret; eosique a negotio dimitteret: si eas eis non solverit; S pro socio, de ex vendito cum eo agendum est. V AM extate in libris laris civilis dissiciliorem hac lego Cum βο-

cistas, quam interpretandam sulcipio, jam monuit eruditissimus dominus Cujac. lib. . Observ. cap. I . qui in re dubia nihil quidquam certum se poste afferre prosessus est ingenuὸ ; & probabilia quaedam obiter & obscure indicavit. Ego vero non adeo perfricui frontem, vel extra terminos pudoris saltum expedivi; ut quod vir incomparabilis assequi non potuit me praestare posse contendam. Conabor tamen supplere quaedam , dc ut verbo jurisperitorum utar, superadjicere; fretus auctoritate Iustiniani, qui in constitutione de conceptione digestorum, notas Vlpiani, Pauli, Martiani ad librum magni Papiniani, quas notissima constitutio, quae extat in Codice Theodosiano , tit. de re oonsis prudentum, omnino improbaverat, ideo comprobavit: ut ex iis, inquit, ea fumantur , qua ad repletionem Fummi Ur admirabilis ingenii necessaria esse videntur : cum risu, inquit, unius, ct forsan deterioris sententia, Gr multas, ct ma-iares, in aliqua pane superare. sic enim ille locus obiter restituendus est Hoc mihi tamen arrogare non ausim, qui in hac dissertatione viri magni vestigia, reptabundus lichi, sequor tamen. Sunt autem hujus legis quatuor interpretationes. Prima est veterum jurisperitorum & interpretum, qui plerumque in dissicilibus ει obscuris nostri juris locis confugere lent ad ariolationes. Cum enim in hac l.

seriptum sit societatem ad emendum coitam fuisse, addita hac conventione, ut unus ex sociis reliquis nundinas, id est epulas, praestaret, eosque a negotio dimitteret: his epulis non solutis ab eo qui praestare eas tenebatur, & pro socio, & ex vendito agendum esse: ut doceant utramque actionem posse concurrere, & ex hac conventione fuisse formatam, fingunt emptionem societati permixtam fuisse; quia unus ex sociis suscepit se daturum has epulas certo pretio. Atque ita efficiunt, socios, quibus unus tenetur praestare epulas, fuisse emptores; illum vero venditorem epularum , de quibus praestandis recta agitur hac vel illa actione. At simpliciter ait convenis Ie Vt Vnus reliquis nundinas praestaret, non vero reliqui vicissim teneantur praestare se tam pecuniam ; quam nec revera praestandam elle censent, proptery basςPςoxia, quae ita ex quibusdam libias legenda sunt, rarique ad negotium dia

mitteret,

615쪽

ad i. Cum serietas, 1 prosocio. FI

inliterat. Ex quibus eis ciunt eum, qui epulas praestare tenetur, reliquos socios ad neiagotiandum dimittere ἱ qui quia negotiantur pro societate , ab ipso fit satisfactio de pretio constituto pro epulis; quia, uno verbo. praestatur opina pro pecunia. Quibusdam etiam magis placuit vera temo eosique, a negotio dimitteret . quae v ro Accultius testatur, ea docent ita accipienda i& dimitteret a negotio praestanda rum epularum, quλs ipse ex conventione praestare tenetur. Sed haec merito displiaeet domino Cujacio. Secunda interpretatio est D. Cujacii. Eruditissime vir magnus observat nullum emptionis genus contractum fuisse inter socios, qui societatem coiste proponuntur ad emendum, neque vel ex vendito, vel ex empto socios adversus socium actionem habere polle: proclivior eni in est in sententiam eorum qui legendum elle censent, eosque ad negotium dimitteret, quam illustrare tentavit. Sed non solutis epulis quo tinsum detur actio ex vendito, vix assequi potest; eamque non sociis dandam esse contendit, sed venditori qui rem, de qua emenda coita erat soci et as, vendidit: denique non eodem fine dari, quo datur actio pro socio , neque iisdem dari: non tamen docet cui fini vel cui bono actio ex vendito danda sit venditori ;& hoc nobis quaeren dum reliquit, quod latius in sequentibus exponendum erit

Tertia interpretatio est Antonii Fabri auctoris eximii, & Praesidis Segusiani, qui

inter socios mixturam quoque cum veteribus v triuique contractus emptionis & 1ocietatis intervenisse in hac pactione censet . sed alia ratione; socios nempe, qui ad negotiandum dimissi sunt thanc enim lectionem magis quoque probat dimissi, inquam, a locio qui epulas praestare tenetur, quod velint sibi adquirere, non socio , S 1ocietatis judicio rem emptam cogi communicare, i. si quis societatem 74. F. hoc

ait. Hanc tamen communicarionem ei se emptionem & venditionem; nam & par rem pretii socius solvere tenetur. Quod quis non videt esse nugatorium, quia sincvlla emptione & venditione ipso jure vel statini res praesentes communicantur, Muicissim traditae censentur vel quae postea acquiruntur , sine ulla quoque emptione venditione, ex vi & potestate hujus contractus societatis in commune rediguntur rquod si socius qui acquisivit facere detrectet, ad id cogitur actione pro socio, quae

hoc casu sola datur,& etiam competit man Ente societate, i. 71. f. idem Potnianus. I. 63. F. pen. I. 7 .f. eoi. denique notandum est quod glossa obseruat , hoc tantum procedere in societato omnium bonorum , non in hac societate certae rei. Quarta interpretatio est eorum, qui hoc importunum verbum epulaε facessere volunt, S: nulla fere mutatione legendum esse ceti sent emolas, vel empulas: sed inter se dissident de vera huius novi vocabuli interpretatione. Primus enim Guil lielmus Pornerius Antecessor Aurelianensis commentario ad tit. de verbor. significatione, de Radulphus Guillielmi filius in libro rerum quotidianarum, empolam esse censent lucrum in negotiatione acquisitum, ex veteribus glossis, in quibus ita scriptum est ., captura, vel ut magistri Graeci docent ta τῆς προδε- πίας L-δει, lucrum ex negotiatione. Et hoc posito fingunt unum ex sociis teneri reliquis ex conis

ventione has nundinas vel empolas praestare, cosque a negotio dimittere ; id est hunc sbium negotiari, & ex negotiatione lucrum praestare socium sociis. Hoc viro que casu si id non praestet, dandam esse sociis actionem, Sc pro socio, & ex vendito, id est ex empto : qui ad emendum societatem contraxerunt hac lege addita, Vt unus ceteris nundinas praestaret, prope est ut ab ipso emisse videantur. Quod quis non videt esse Gallicana nive Digidius; nee enim qui lucrum communicat quid vende x . cenietur sociis, nec vice versa bis quid emere ab eo qui communicare t

616쪽

si IANI A Cos TA RECITATIO

netur di simplex enim erit hoc casu sine ulla mixtura emptionis societatis cona

Velior videri potest interpretatio viri clari stimi & eruditissimi Claudii Salmasi,

qui empolas quoque legendum esse censet, sed alio sensu, probare tentans empo-lam, praeter alias interpretationes a magistris Graecis allatas , dici pecuniam ad emendum, Ilaingent de Pempleter hancque pecuniam ex hac conventione unum praestareteneri, reliquos vero ad negotium proficisci: profecti sunt, ille nundinas vel empolas non praestitit, tenetur pro socio, dc ex vendito. Nec tamen docet quod in

hac lege difficilius est, qua ratione hic socius duabus actionibus teneri possit ; & hoe Iurisconsultis, quos in hac lege ad incitas redactos fuisse ait , quaerendum reli

quit.

Uerumenimvero , quod pace magni viri dixerim, hic non possiim admittere hane emendationem, repugnantibus omnibus libris tam editis, quam manu scriptis:& codicibus ipsis, quibus vox Graeca notitiae esse potuit; se enim habent Basilica, . quibus olim mihi uti habere permissum fuit, in bibliotheca viri eruditissimi, & nobili ssimi Petri Fabri , Principis Senatus Tholosani. - δα mu e rus G ἁ γε- , 6α-,ἔπι- - . Et si fuisset haec Ulpiani mens, unum teneri pecuniam ad emendum

necessariam conferre, ut constat hanc conventionem tandem admissam fuisse ext. s. f. Metis. ita simpliciter enuntiasset, ut in notissimis tituli nostri locis , teneri unum praestare pecuniam, reliquos operam: nec enim notissima, obscura ista verborum circuitione , 5c inusitati vocabuli usurpatione obumbrasset. Denique, quod est empolam esse pretium mercis, nulla auctoritate probat: sed empo-lam dici de mercibus ipsis, de ipso contractu emptionis, & de lucro negotiationis ex Suida, Hesychio, S: Scholiaste Aristophanis: at empolam dici quoque pretium

rei, eadem voce designari mercem & pretium, neque usurpatum, neque adnotatum reperies.

Sed noc lubenter concederem viro qui multa me docuit, dedocuitque, nisi &alia multa obstarent, ut ex interpretatione horum verborum, eo Aue a negotio dimitteret, liquidis constabit: quam tamen lectioncm non probat, & cum plerisque legendum esse censet eo ue ad negotium dimitteret. Retineamus igitur constanter de ubique lectionem Florentinam, quam Basilica confirmant, nundinas, id est epulas, praestaret, eo Aue a negotio dimitteret. Et ut veram , ni fallor, speciem & sententiam hujus legis assequi valeamus, praemittamus quaedam, quae in contextu explicanda ¬anda occurrunt: & primo videamus, quomodo accipiendum sit quod Vlpianu ait, societatem ad emendum coitam fuisse: secundo, quo sensu Vlpianus dicat nundinas esse epulas: terrib, quomodo is qui praestat epulas , possit ceteros a negotio dimittere : quarib, qua ratione non solutis epulis, & pro socio, & ex vendito age dum sit. Hoc igitur primum notandum est, quod non fuit animadversum,custodite Vlpianum dicere coitam fuisse societatem ad emendum, non ad emendum & vendendum , ut fit in societate negotiationis, quod docet initium tituli Inst. de societate rsed simpliciter ad emendum, ut in I. 18. f. r. hoc tis. societas coita dicitur ad mercem emendam. Societatis autem coitae ad emendum, in qua multa observantur, quae in teliquis societatibus locum non habent, testimonia multa extant in hoc titulo, ut in I. cum duobus si . in principio. dc f. si quis societatem, l. actione 6s. f. si in remeditam. Est autem societas quae nominatim separatur a societate negotiationis in I. y b. tit. Suae nominaum ait societatem contrahi, vel universorum bonorum, vel .

617쪽

ad i. Cum societas , st. pro socio. Irs

alicujus negotiationis, vel etiam unius rei. Societas autem unius rei, puta ad emendam rem certam, rebus emptis , de quibus emendis coita est, finitur & solvitur, g. item si alicujus rei. Inst. de societate, d. l. actione, S. item si alicujus rei, j. h. sit. Et si integris omnibus manentibus, puta rebus non emptis, alter socius decesserit, deinderes empta sit a socio superstite, tum eadem distinctione utimur, qua in mandato ;ut si quidem ignota fuerit mors alterius, valeat societas, si nota, non valeat. Denique societas ad emendum una emptione constat, ut societas ad vendendum una venditione et societas negotiationis non ex una emptione venditioneque , sed ex multiplici & saepius iterata, multaque habet implicita negotia: v t merito in hac receptum esse videatur valere ita coitam societatem, ut alter pecuniam conserat, alter non conserat, quia stape opera alicujus pro pecunia valet, j. 2.vers. nam ct ita, inst. de societate. Plerumque enim tanta est industria socii, ut plus societati conferat quam

pecunia, si solus naviget, si solus peregrinetur, si pericula subeat solus; quod ae s

cietate negotiorum scriptum est in I si non fuerim 1.rictis. At in hac simplici societate ad emendum vix hoc tingi potest,& tanti esse industriam ceterorum ad certas res emendas, quanti sit pecunia quae ad emendum necessaria est. Ideoque Ulpianus,

meo quidem judicio, de solida pecunia praestanda quidquam in hac l. cositare potuit; de frustra omnino sunt, qui nescio quas empolas pro epulis nobis subjiciunt. Sed videamus cur Vlpian. dicat nundinas esse epulas. Et verissimum est quod er ditissimus Galenus docet in libro tertio de simplicibus medicamentis, conturbatum& confusum nominum usum, rerum ipsarum cognitionem conturbare & confundere : hoc enim verbum varie & multipliciter constat acceptum, nam praeternotissimam significationem, nundinaspro locis ipsis in quibus nundinae habentur dictas fuisse reperio: & ita quod L 3. 3. vis. F. de feriis ait, aliquid exi si nundinarum

nomine a negotiatoribus, id I. unica , C. de nundinis exactaria fuisse docet pro locorum temporali quaestu, in quibus negotiatores vendunt merces, ut apud Graecos

--ἡγυεις dicitur pro locis ipsis, qui jus mercatus & nundinarum habent, qui in Novell. 4. de madiis Ecclesiast. simpliciter dicuntur m m. unde sorsitan in idiotismo vulgo dicimus places, pro nobilium locis, in quibus jus nundinarum & mercatus habent. Sed & nundinas dici de ipso contractu emptionis, S de lucro negotiationis, colligete licet ex iis D. Cyprian. verbis in Sermone de lapsis, Quosdam Episcopos rerum

se Iarium procuratores fieri derelicta cathedra , per alias provincias oberrantes negotia-ιionis quaestuosa nundinas aucupari. & in epist. 1. Aut gratiscamur, aut illicita negotia. rionis nundinas aucupantur. D. Ambrosius in Evangel. Lucae, cap. I9. Venditores quoque Oviam ct borim eos esse puto, qui de labore alieno, vel simplicitate, foedi auctionatores

quasdam nundinas aucupantur. Plin. vero lib. 29. cap. I. medicorum qui, ut loquitur, virus nostras negotiantur, rapaces nundinas dixit : quia immani pretio artem &operam vendi tale solent. Has autem denominationes vel ex eo sumptas apparet ,

qudd in nundinis tractari & agitari solent: & nundinas dictas fuisse epulas perspicue docet hoc loco Vlpianus, nam de in nundinis datas epulas constat ex Aristide in Istmico,& Isocrate in Panegyrico. Nundinarum fuisse festos dies, etiam vetus Glos. sarium Graeco latinum docet; nullus autem dies festus sine convivio, & inde festa, convivia in I. i . C. Theod. de paganis sacri . ct templ. Zeno Veronensis in Sem ne de Paschat. Laeli renuisi celebremus sestum Paschar & ser va quod ait lati, ideo enim epulae dicuntur laetitiae in veteri Glossario Ancilembi Gotthi, quod extat in bibli theca celeberrimi monasterii Moy Iliacensis: & in eodem Glossario, epula, ambitio; Prandia erum, vel epulas dare solebant, qui honores & dignitates captabant, us

618쪽

I AN I A Cos TA RECITATIO

notissimum est ex Cicerone, in orat. de petitione Consulatus: quod & hodie bellissi-mε usurpatur ab his qui honores municipales ambiunt. Ceterum Graecos epta laxvocasse movistcu, convincit insignis locus D. Chrysostomi lana notatus ab Henrico Stephano, in auctanis Thesauri tingue Graca ; dc nillil aliud esse, qua laetari de convivari, ut licet colligere ex his quae Balsamo notat ad Canon. 11.sextae S odi in Trullet. Adeb igitur lata significatione hoc vocabulum vagatur , ut hae epulae, quae in nundinis praestantur, dictae fuerint nundinae: sic in jure nostro sponsalia dicuratur propria significatione promissiones dc repromissiones nuptiarum, t. r. f. de sponsistiactus, dc pro arrhis sponsalitiis , locis notissimis: dc quia in sponsalibus dantur epulae, sponsalia pro convivio eadem serma dixit Marcus Tullius in epistola ad diuintum fratrem, scribens se Crassipedi, qui Tulliolam desponderat, sponsalia praebuiste, id est epulas quas pater spontae sponso dare solet. Et hac opinor ratione Christiani ta-crosanctam Eucharistiam, sacrumque convivium synaxim vocare solebant: sic enim indigetabant celebres conventus Christianorum; nullus autem conventus fuit sine

convivio sacro, dc Eucharistiae perceptione. Nemini ergo mirum videri debet, si nundinae dictae fuerint epulae, quia in nundinis eas praestare solebant: ideoque UI-pianum nundinas, id est epulas dixi me, ut doceat nundinas hoc loco non esse praestationem illicitam , quae prohibetur in l. 3. g. vlt. f. de feriis, vel aliud quid quod

nundinarum nomine possit usurpari ; sed esse licitam & receptam praestationem,

eam denique a mercatoribus usurpatam epularum nomine.

Has autem in emptionibus & vcnditionibus ab emptoribus datas fuisse non dubito, ut de aliquid vice versa datum fuisse constat a venditoribus emptoribus, auctarii nomine , quod mantita dicebatur, ut Festus docet, dc ad Festu in doctis limus Scaliger: hujusque aut similis praestationis, quae ab emptore venditori dari selet,vestigia observare licet in I. adites 11. g. preterea , t. debet. F. de aedit. edict. l. II. I 8. I9.2o. F. de liberali causa. Ex quibus omnisus obseruo, praeter pretium, accessionis loco datum aliquid sui me ab emptore venditori; de hoc apud Hispanos ex vetustissimo jure nequentissimum docuit Hieron. Blancus in commentariis rerum Arragonem ριm, allatis in hanc rem verbis antiqui legum Hispanicarum interpretis, In vendi. rionibus, inquit, antiquum jus erat, ut emptor in signum adepta posscssionis prandium alia quod vendenti praeberet, vel depasLim pro eo pecunia quantitatem. Simile quid Plinius Io. ro. epist. de Decurionibus: Solent, inquit, totam bulem, vel curiam vocare, squod verbum convivale esse constat in vel singulis duos denarios dare. dc in I. civitatibus et a 2. f. de leg. i. Quod ad divisionem singulorum civium , vel epulum relictum fuerit. Hanc autem prandii vel certae pecuniae praestationem in venditionibus, Arabico vocabulo aliatam, vel ali nam dustam fuisse idem auctor docet: de ali alae solutionem in ipss instrunientis emptionis annotant, ut in veteri charta pro venditionis Hiala duos morabatinos , oe septem denarios acceptos quod a veteribus Romanis accepisse Hispanos verisimile est, ex quorum moribus δc institutis multa in publicis dc privatis negotiis observasse eos passim viri docti censent. Et ne longius abeamus , idem quoque in hac Gallia Burgundiones nostros usurpare audio , nullamque contrahi empt1onem sine certa epularum taxatione ab emptore praestanda, quam & ipss instrumentis solent inserere. Ex iis igitur omnibus, qliae vult non observantur, mihi tandem Iiceat evincere .epuIas in lege nostia non esse temere rejiciendas. Haec fuit igitur conventio, ut unus teliquis secus has nundinas, velSul*s praestaret; quas scilicet emptores vendi

619쪽

ad i. Cum societas, is pro socio.

toribus praestare tenentur, & quas opinor in ipso emptionis venditionis contracta emptores se daturos pacisci sistebant. Nisi quis malit & hoc tacite in liis contractibus in elle, quasi v stirpatum & frequentatum in emptionibus venditionibus, argumento , t. quod si nolit quia risidua, f. de adilhio edicto. Praestare autem unus diiscitur reliquis socias, quoniam tam Prose, quam pro sociis praestare tenetur venditori; sic enim haec verba accipienda sunt, reliquis praestaret: Ec hunc quasi naturalem ex consuetudine recepta intellectum habent, ut non sociis tantum epulas dare teneatur, sed etiam venditori, cujus potissimhm causa haec conventio adhibita fuit: ut clim Omnes secti rebus emptis, de quibus emendis societas coita erat, huic praestationi obstringantur, hoc onus unus suscipiat, suisque ina pensis convivio excipiat& venditorem, dc socios, quam interpretationem insinuant Basilica. Sciendum tamen est huic praestationi unumquemque lociorum esse obnoxium, pro parte quam in societate Dabeta, omnes enim tenentur actione ex vendito, quae pro portione tantum datur in socios, ut dc actio ex empto; quod nominatim Iurisc. docet L jugi sime, S. I. f. de adii. edict. ad differentiam actionum aedilitiarum, quae aliquando adversus unum ex sociis dantur in solidum : dc tenentur, inquam, in specie hujus legis omnes socii ex vendito, id est eadem amone, eademque ratione, qua pretium sotivere tenentur venditori ; est enim haec erogatio epularum, ut jam docui, veluti accessio quaedam pretii. Emptione igitur perfecta, atque ita finito negotio ad emendum, nalcuntur actiones, quibus hic socius conveniri potest ut cogatur epulas prae stare, de vcnditori, dc sociis r itaque cum solvit epulas, liberat se ab obligatione qua tenetur venditori pro parte sua, & ab obligatione qua sociis obligatur ex conventione expressa; quod apertilis sequentia verba coniirmant, eosique a negotio diamitteret . sc enim omnino legendum est ex fide Pandect. Florentinarum, de ex Graecorum interpretatione, quae sic habet, eosique immunes praestaret. Nam quod in quibusdam libris scriptum est, essique ad negotium dimitterat, id planὸ est a manu correctorum, qui initium quoque legis interpolarunt, legentes, ut unus reliquis nundianarias epulas praestaret; quasi serendum non sit quod Vlpianus dixit, nundinas, id est epulas . praestaret. Et satis mirari non possum viris eruditis hanc lectionem magis placui me, quam & dominus Cui acius confirmare dc illustrare tentavio, quia societatem magnae cujusdam negotiationis coitam fuisse existimarunt,& ita 1 ocium, qui epulas praestare tenetur, tamquam magistrum quemdam tbcietatis constitutum, ut si in vectigalibus, ceteros ad negotiandum dimisi me. Contra tamen Vlpiani verba docent, unius tantum & certae rei, id est ad certam rem emendam, coitam fuisse societatem, ut iam praemonui . Denique negotium esse quod finitur rebus emptis, de quibus emendis locietas contracta est, quae passini in hoetis. ad differentiam ceterarum societatum, vel omnium bonorum , vel negotiationis ad emendum dc vendendum , dicitur custodith societas ad emendum, ec vice versa societas ad vendendum. Hoc isitur est commune negotium, de quo quaeritur in hac lege i dc ita no-rninatim dicitur in t. eum duobus f hoe tit. 1 quo 1ocii planε dimittuntur, solutis nundinis 3c epulis a socio, qui eas solus praestare tenetur. Est enim haec solutio veluti extremum, dcvltima linea negotii; quod eadem forma mihi dicere liceat, qua Iurisconsultus ait, executionem ultimam rei judicatae esse extremum jurisdictionis, in ι. unica, st . si quis jus dicent. non obtemper. Et hoc est quod Vlpian. eleganter ait, eosque a negotio dimitteret; quod eadem elegantia dicitur, qua passim in his libria debitores dicuntur solutione debiti dimittere creditores.

His cognitis, facilior erit species hujus legis. Primus, Secundus, Tertius societ

620쪽

tem coierunt de re certa communi nomine emenda, addita in continenti hae eonis ventione, ut tertius epulas, quas perfecta emptione emptores tenentur solvere venditori, cui scilicet ad praestandas epulas obligantur ex contractu vendi IIonis,

di tenentur actione ex vendito pro partibus quas in societate habent: ut hic, inquam , tertius praestaret epulas, quas omnes praestare debent, & propriis impensis venditorem exciperet, quil pavera is festin dia marehόr & ita hac epularum solutio ne defunctus, prunum & secundum a communi negotio dimitteret immunes. Reade quibus emendis convenerunt emptae sunt a primo & secundo, quorum major erat solertia & industria in emendo ; ideoque valet haec conventio de epulis, quas omnes debent, a tertio praestandis r atque ita rebus emptis finita est societas ad emendum, restat tantum ut epulas solvat tertius; quas tamen solvere detrectat, &consultus fuit Vlpianus qua actione cogendus sit. Prima fronte dicendum videtur, in promptu eme actionem pro socio, tam expressa conventione sermatam; quia, sci licet, hanc praestationem epularum suscepit se videtur tertius, qua tenetur epulas praestare, & socios a negotio dimittere. Sed contra respondet Vlpian. & pro socio, re ex vendito agendum esse : non tamen ait a quibusi iam agendum sit , sed indefinitὶ ait agendum esse. Et ita haec verba omnino accipienda sunt, ut utramque actionem exercere, & proponere necessarium sit; ait enim, ct pro socio er ex vendito, rejecta veterum interpretum sententia, etiam a domino Cujacio reprobata, qui existimabant hac vel illa actione agere poste primum & secundum, ut fit in concurrentibus actionibus,quarum una electa alteram tollit: fingentes mixturam quamdam utriusque contractus, societatis, & emptionis, in hac conventione: qui error jam satis

superque profligatus est. Hujus autem brevis & obscuri responsi Ulpiani ratio haec esse videtur, quia conventio in hac lege proposita respicit tantum partes primi dc secundi ; non autem

partem quam tertius proprio nomine praestare tenetur venditori. Hoc enim actum es Ie censetur, ut tertius socios praestaret immunes. In iis contractibus, de actionibus quae ex his descendunt, cum quaeritur quid in judicium veniat, primum inspiciendum est quid actum sit, i. ex empto, f. I. de amon. empl. At primus bc secundavsibi prosincere voluerunt pro partibus sitis , nec potestate hujus actionis pro socio consequi possunt , ut partem, quam proprio nomine debet tertius venditori, solvere cogatur : neque de ea asere pollunt alieno nomine, sine mandato, dccessione actionis : nisi quis fingat solutas fuisse epulas venditori 1 primo & secundo; quo casu actio ue ex vendito, qua tertius obligatus est venditori, primus & secundus agere possunt utili actione, directa manente penes venditorem, t. si cum emptore, j. de pactis, I. i. g. etsiforte ,Τ. do tureia ct rationibus distrahendis. Hac actione

non mandata, neque empta obligatione, δc actione, contra tertium nulla ratione

agere possunt primus & secundus pro parte tertii: sunt enim actionum certi modi, certaeque causae, quae quamvis pactione aliquando immutari possint, t. nιc ex P reris,st . de regulis Iunis, hac tamen pactione nihil deo ure, quo tertius pro parte sua oblisatur venditori , immutatum proponitur. Imb, si hoc actum fuisset, ut quod suo

nomine pro parte tua tertius debet, praestare teneretur venditori, haec conventi nullius esset momenti: sunt enim obligationes inventae ad hoc, ut unusquisquesbi adquiraei quod sua interest; ceterum utatu detur nihil mea interest, ut eleganter ait t. ItipMiatio ista alteri,f. deve . oblig. neque possumus hanc conventionem eae

a. i. stipu is ista si stipiare alii, in qua valet obligatio si quis alii stipuletur, in casu propolito accipere. In bac enim specie ratione patiis, quam tertius debet vendi

SEARCH

MENU NAVIGATION