D.N. Iustiniani perpetui Augusti Institutionum sive Elementorum per Tribunianum virum magnificum magistrum & exquaestore sacri palatii, & Theophilum & Dorotheum, ... libri quatuor emendatissimi ex editione Iacobi Cuiacii. In eosdem Iani A Costa antec

발행: 1659년

분량: 678페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

581쪽

C A P. XIII. De exceptionibus. η 79

fuerit, neque numeraverit. Nam eam pecuniam a te petere posse eum Certum est: dare enim te oportet. quum ex stipulatione tenearis. Sed quia iniquum est eo nomine te condemnari: placet per exceptionem pecuniae non numeratae te defendi debere, cujus tempora nos secundum quod jam superioribus libris scriptum est constitutione nostra coarta

s. III. Praeterea debitor si pactus fuerit cum creditore, ne 3 se peteretur, nihilominus obligatus manet, quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur. qua de causa esticax est adversus eum actio qua actor intendit: Si paret eum dare oportere. Sed quia iniquum est Contra pactionem eum damnari: defenditur per exceptionem pacti conventi.

g. IV. . Eque si debitor F creditore deferente juraverit, nihil se dare Oportere, adhuc obligatus permanet. sed quia iniquum est de perjurio quaeri, defenditur per exceptionem jurisjurandi. In iis quoque actionibus, quibus in rem agitur, aeque necessariae sunt exceptiones, veluti si petitore deferente possessor juraverit eam rem suam esse: N nihilominus Petitor eamdem rem vindicet. licet enim verum sit, quod intendit, idost, rem ejus esse, iniquum tamen est possessorem condcmnari.' AEQVE s I DE B ITOR J Comparat exceptionem jurisjurandi cum exceptione pacti ; quia sicut pacto non tollitur obligatio, ita nec jureiurando cui inest pactum. Major tamen est vis jurisjurandi quam pacti, nam postquam juratum est denegatur actio, l. s. nam posteaquam. F. de jurejurando , I. I. . I. s' a. f. quarum rerum non datur. quod in pacto non obtinet. Denique jusjurandum habet transactionis speciem, & majorem auctoritatem quam res Judicata, l. I. Cod. de rebus credit. σjurejur. quod dici nequit de pacto :&hoc cum deserente creditore debitor iuravit, non si proprio motu, aut judice deserente, I. 3 i. admonendi, j. de jurejur.

g. V. Item si judicio tecum actum fuerit, sive in rem, sive in personam, nihilominus obligatio durat. & ideo ipso jure de eadem re postea duersus te agi potest: sed debes per exceptionem rei judicatae ad; uvari. g. V I. Haec exempli causa retulisse sumici. Alioquinquam ex multis Variisque causis exceptiones necessariae sint, ex latioribus Digestorum seu Pandectarum libris intellegi potest. Quarum quaedam eX legibus Vel ex iis, quae legis vicem obtinent 7, vel ex ipsius Praetoris jurisdictione

substantiam capiunt.' QUAEDAM Ex L E cIEv s J Vt exceptio ex lege Cincia, si quis ultra praestitutum modum donaverit, de qua extat insignis locus in I. puis, ,. si donavi,ss darili mali, or metus exceptione. Exceptio legis I ullae de cessione bonorum, de qua in f, vlt. infra, tis. seq. Videtur quoque esse ex veteri quadam lege exceptio rei litigiosae, qua certa poena praescripta fuit, de qua in l. r.Υ. de jure Asci, sortὸ ex ipsa legexII. tab. ut suadere videtur inscriptio I. vlt. f de litigissis. Sunt & aliae multae exce-

Ixiones ex veteribus legibus, quibus aliquid fieri prohibetur, t. exceptiones 3. f.

582쪽

jure actionem, quia lege x i I. tab. confirmatur, I. i . si tibi, j. i. Is de paelis, idem omnino generaliter obtinere videtur dicendum, cum pactum lege aliqua, aut simili juris parte quae legis habet vigorem confirmatur,l. 6. legitime, . de pactis. Sed dicendum legissatorem non semper palam & aperte imperare , in quo legis virtus consistit, I. letis virtus , f. da legib. sed plerumque agere vices interpretis; ut constat ex rescripto D. Marci, de quo in s. in bona fidei, supra, de actionib. cujus auctoritate non ipso jure, sed per exceptionem compensatio in actionibus strictis inducebatur; quod ex aliis pluribus locis licet confirmare. η LEGIs v IcEM OBTIMENT J Id est ex senatusconsultis, & Principum conititutionibus, ut ex notissimis senatusconsultis Macedoniano, & Uellei no . Adde exceptionem ex Trebelliano, de qua in t. I. g. Dracepto , f. quando de pe-

enlio actio ann. s. Ex constitutionibus autem Principum, ut in I. vlt. Cod. quod cum eo

qui in aliena potestate est. si pedunia credita sit servo praediis colendis praeposito, sine speciali jussu domini: cum similibus exceptionibus. g. VII. Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae M EML3 ερα peremptoriae, aliae temporales & dilatoriae.

g. VIII. Perpetuae & peremptoriae sunt, quae semper agentibus obstant, de semper rem de qua agitur perimunt: qualis φρ est exceptio doli mali, 3c quod metus causa factum est, de pacti

conventi, quum ita con Venerit, ne Omnino pecunia peteretur.

g. I X. Temporales atque dilatoriae sunt quae ad ic in pus no- Ex4. Is cent, Sc temporis dilationem tribuunt : qualis est pacti conventi, quum ita convenerit ne intra certum tempus ageretur, veluti intra quinquennium. nam finito eo tempore non impeditur actor rem exequi. Ergo ii, quibus intra certum tempus agere volentibus obicitur exceptio aut pacti conventi, aut alia

similis; differre debent actionem,&post tempus agere. Ideo enim & dilatoriae istae exceptiones appcllantur. Alioquin si intra tempus egerint, objectaque sit exceptior neque eo sudicio quidquam consequerentur propter exceptionem, neque post tempus olim agere poterant, cum temere rem in judicium deducebant, dc consumebant, qua ratione rem amittcbant. Hodie autem non ita stricte haec procedere volumus: sed cum qui ante tempus pactionis vel obligationis litem in krre ausus est, Zenonianae constitutioni subjacere censemus, quam sacratissimus legi stator, de iis, qui tempore plus petierint, protulit: Vi& inducias quas ipse actor sponte indulserit, vel natura actionis continet, contempserit, in duplum habeant ii, qui talem insuriam passi sunt : S: post eas finitas non aliter litem suscipiant, nili Omnes expensas litis antea acceperint : ut actores tali poena Pertcrriti, tempora litium doceantur observare.

583쪽

C A p. XIV. De replicationibus . 48i

s. X. Praeterea etiam cx persona' dilatoriae sunt exceptiones, quales sunt procuratoriae: veluti si per millim aut mulierem agere quis velit. Nam militibus nec pro patre , Vel matrς, vel VXOre, nec ex sacro re scri pio, procuratorio nomine experiri conceditur. suis vero negotiis super esse sine offensa disciplinae possunt. Eas vero e ceptiones, quae olim procuratoribus propter infamiam , ves dantis, Vel ipsius procuratoris opponebantur : quum in judiciis frequentari nullo modo perspeximus, conquiesccre sanximus , nedum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio

proteletur. 3 PRAETEREA ETIAM ET P E R S O N A J Dilatoriae exceptiones quaedam sunt ex re, quaedam ex persona. Ex re, ut si conVenerit ne intra certum tempus pet tur. Ex persona., ut procuratoria; nam qui d: cit non licere procuratorio nomine agere, non procliis litem inficiatur, sed personam evitat, La F. vlt. ct l. 3. S. vlt. f.

de excestionibus.

De replicationibus

CAP. XIV. IN TERDv M evenit Ut exceptio, quae prima facie justa videatur, inique noceat. quod quum accidit, alia allegatione opus est, adjuvandi actoris gratia, quae replicatio Vocatur: quia per eam replicatur, atque resolvitur jus exceptionis . veluti quum pactus est aliquis cum debitore suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id cst, ut creditori petcre liccat: si credator agat, & excipiat debitor, ut ita

demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat: nocet et exceptio. Con Venit enim ita . namque nihilominus hoc verum manet, licet postea in Contrarium pacti sint. sed quia iniquum est creditorem excludi, replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.

R E P L i CA TIO est veluti exceptionis exceptio , seu exclusio ; quemadmodum duplicatio est etiam replicationis exclusio, ex sic deinceps, i. a. f. illud, sjuncto Theophilo illa) Τ. de exceptionG. REsoLvITu R ivs E x c E P T i o NI s J Non quidem ipse jure, sicut tollitur stipulatio per stipulationem si hoc actumst; quia in stipulationibus jus contiis ne ar, in pacias iactum versacur, i. a. .si ejus, j. pactus ,st . de pactis, & quod factum est, in secium sequcini facto fieri non potest, I. 3I. verum est, 1. de reg.jur. Replicatio autum exceptionem elidIt riademum, fi opponatur ἱ quia in exceptionibus factum Versatur magis quam lus : Ideoque exceptio iura opponitur,t. 34. qui sem- si is cui, 1. de O lig. ct actionib.

g. I. Rursus interdum evenit, ut replicatio quae prima facie F V p. t. a. justa est, inique noceat. quod quum accidit alia at lcgatione 'opus est, adjuvandi rei gratia, quae duplicatio vocatui.

584쪽

excepi.

g. II. Et si rursus ea prima facie justa videatur, sed propter

aliquam causam actori inique noceat, rursus alia allegatione opus est, qua actor adjuvetur, quae dicitur triplicatio. g. III. Quarum omnium exceptionum usum interdum ulterius, quam diximus , varietas negotiorum introduxit: quas omnes apertius cxDigestorum latiore volumine facile est cognoscere.

g. I V. Exceptiones autem quibus debitor defenditur : plerumque accommodari solent etiam fidejutaribus ejus,& rectὸ : quia quod ab iis petitur, id ab ipso debitore peti videtur: quia mandati judicio ' redditurus est eis, quod ii pro eo solverint. Qua ratione &si de non petenda

pecunia pactus quis cum reo fuerit, placuit perinde succurrendum csse per exceptionem pacti conventi illis quoque qui pro eo obligati essent , acii cum ipsis pactus csset, ne ab eis ea pecunia peteretur. Sane quaedam exceptiones non solent his accommodari. Ecce enim debitor , si bonis suis cesserit, & cum eo creditor experiatur, defenditur per exceptionem,

Nisi bonis cesserit. Sed haec exceptio fide, utaribus non datur, ideo scili-cci, quia qui alios pro debitore obligat, hoc maximὸ prospicit ut quum facultatibus lapsus fuerit debitor, possit ab iis, quos pro eo obligavit,

suum consequi. Ex CEPTION Es A UT E M J Per exceptiones etiam hic intellige duplicationes, triplicationes, quadruplicationes,& ceteras exclusiones, quae debitori, seu reo competunt, & prosunt etiam fidejataribus, & aliis intercessoribus eorum, hic, de l. exceptiones 7. F. de exceptionib. ' P RuM E Acco MMODAR IJ Ideo additur m plerumque, quia hoc non est indistincte, verum , sed adhibita distinctione, de qua in I. I. exceptiones,s de exceytionib. an personae, an rei cohaereant: cum rei cohaeret, adeo fideiussista comis p tit, ut eam reo invito opponere possit l, quia, ut eleganter Iulianus in I. Is sis pulatus ,st . de si/6 or. interest ejus pecuniam retinere potius , quam solutam creditori a reo repetere. Adde quod posset contingere, ut fidejussor solvendo pecuniam amitteret, si scilicet reus principalis solvendo non esset, t. 1 . fideiusseri, F de donation. inanis est enim actio, quae excluditur inopia debitoris, l. 6. nam is nullam. F de dolo malo. Qv i A MANDATI IVDIcio J Datur aliquando negotiorum gestorum actio, l. 2 o. ex mandato, F vlt. dc l. o. si pro te , st. mandati, cum quis pro absente fidejussit; scut enim actioni de dolo adjungitur actio in factum, ita actioni mandati ad)ungitur actio negotiorum gestorum. Sed quibus casibus fidei utari solventi, adversus debitorem non datur actio mandati, vel negotiorum gestorum, ut quod

solvit repetat; his etiam exceptio quae debitoti prodest, fidejussori denegatur: ut si fidejusserit donandi animo, vel in rem suam , I. 32. quod datum, Τ. de pactis, t. s. siquis rem,st . deliberat. lgato, vel si pro invito domino , ι. 4o. si pro te, F. maniati. quibus casibus alios addit D. Cuiacius lib. I9. Obs cap. 29.

585쪽

C Ap. XV. De interdictis. 48s

De interdictis.

SE Wietvst, vi dispiciamus de interdictis seu actionibus , quae pro

his exercentur . Erant autem interdicta, formae atque conceptiones

Verborum, quibus Praetor aut jubebat aliquid fieri, aut fieri prohibebat. quod tunc maxime faciebat , quum de possessione, aut quasi possessionuinter aliquos contendebatur. C V M inter controversias, quarum dirimendarum distrahendarumque causa judicia constituta sunt, nulla plerumque gravior existat ea, qua de iure possessionis asitur; ex qua, ut Theoph. hoc loco notat, res saepe procedit ad caedes, vulnera, plagas: existimavit Praetor rem tanti momenti ad suam curam & solicitudinem esse revocandam. Idebque de variis possessionum causis varia interdicta proposuit, id est edictis publice propositis de iis controversiis pollicitus est se interdicturum, di interloquuturum, vi omni extraordinaria prohibi ta; & permissa tantum vi illa civili, ut Festus ait, &cottidiana, quae verbis neri dicebatur, ut constat ex cap. Io. lib. 2o. - . Gellii,& ex oratione pro Cecinna. Itaque orta de possessione controversa, ut ex vetere Iurisconsulto AElio Gallo Festus refert in verbo possessio, ad interdictum v niebant ; id est ad Prietorem ipsiim, ut iis solemnibus verbis uteretur, quibus se in terdicturum in edicto promittit. verbi gratia, quo exemplo idem Festus utitur ex interdicto uti possidetis, iis solemnibus verbis Praetor utebatur, Uti nunc possid 1ir eum fundum quo de agitur, sita legendum) quod nec vi, nec clam, nec precario ab altero possidetis, ita possideatis ; adversus ea vim fleri vere. His autem legitimis verbis a Praetore prolatis, iὸ est reddito interdicto, Titius, puta, negabat Sempronium a quo ad interdictum provocatus fuerat, hunc fundum possidere. Ex vetustissimo jure sponsiones interponebantur, & vic mutua stipulationes inter Sempronium de Titium, ni verum esset Sempronium possidere; & super hae quaestione facti, ex in .rer dicto sumebatur judex, ut notissimum est ex Quintiliani lib. I. ω' 6. & oratione Tullii pro Cecinna. Vel sublato tandem sponsionum vis, cujus nullum extat vestigium in libris nostris, necessarib de hujus possessionis controversa iudex a Praetore datus judicabat : quae omnia verissima esse aliquando D. Cujac. agnovit, ut con

stat ex Paratir. Pandectar. N ex cap. II. lib. . Obs

Ex his, opinor, liquido intelligimus quid sit interdictum , quod eleganter a Theophilo nostro dicitur .m3 Iae, id est effatum, seu sermo Ptaetoris interloquentis inter duos de jure posse ilionis contendentes: quo nempe judicem , quem de quaellione facti dat, instruit & insermat, quomodo in hac controversia instruenda,& judicanda se gerere debeat. Iam enim Praetor pronuntiavit posseissionem penes eum esse debere, qui nec vi, nec clam, nec precario possidet: cujus vestigia te qui- ur judex, & judicat secundum eum qui probavit se recte possidere. De facto ergo, vel de quaestione facti, id est an possideat Sempronius necne, cognoscit iudex darus. Praetor vero clim interdicit, cum profert interdicti verba, nihil de specie factin minatim pronuntiat; id est non expresse Titium vel Sempronium possetarem

586쪽

484 INSTIT D. IVS ΤIN. LIB. IV.

constituit: sed indicat potilis, quam judicat, possessionem penes eum esse debere,& ad eum peἔtinere, qui probaverit se recte possidere tempore interdicti redditi :ceterum, factum ipsum judici quaerendum, examinandum,& iudicandum reli

quit.

Et haec est perspicua Theophili mens, quam D. Cujac. assecutus non videtur, clim in Paratu. C. hoc tit. scribit Praetorem interdicentem de possessione instruere, sive νώθ. 9ν, id est informare, squo verbo Theoph. utitur in judicem datum de proprietate, quo eam causam, proprietatis scilicet, ordine exequi, de per gere debeat, jam quaestione possessionis omnino ab ipse profligata. Imb, ut nominatim Theoph. ait, interdicti verba a Praetore prolata controversam possessionis non dirimunt, sed ad eam dirimendam Praetor dat Purisi ructa, id est judicem pedaneum. Iam enIm dixit idem Theoph. si de possessione fortε controversa sit, adeandum esse Praeto rem , totam rem & quaestionem Praetori esse exponend*m: qua exposita pronuntiare Praetorem se lemma quaedam verba, quibus, inquit, litem, id est controversiam possessionis, propter quam scilicet Praetor aditus est, omnino non dirimit ; sed ad judicem datum remittit. Nec cum verba interdicti pronuntiat, quidquam cogitat de proprietate, cujus separata causa est, & nihil commune habet cum possessio

ne, vulg. t. I 2. g. vlt. Τ. de acquiri possessione. Et ne circumscribamur, iciendum est aliquando controversiam esse non solum

de possessione, sed etiam de proprietate, ut in I. C. hoc tis. quo casu decisa possessionis quaestione , ordo fieri dicitur ad dominii & proprietatis disceptationem: ordinarii enim juris est, ut prius de possessione, quam de proprietate cognoscatur, Lordinarii, C. de rei vindicat. Imo idem judex qui de possessione cognoscit, de proprietate quoque cognoscere debet, i. nulli, C. de judiciis, quae nominatim ait cognitionem non esse separandam. Hoc ergo casu recte dicimus causam possessionis quae praecedit, esse ordinationem & praeparationem sequentis causae, nempe de propriet te: tunc enim intelligitur, ut est in d. l. 3. C. hoc tit. a quo datus juciex probationes in causa proprietatis exigere debeat, id est quis petitoris partes sustineat. Et hoc sensu in I. I. . vlt. de aqua cottidianactastiva, possessionis causa dicitur praeparare,& ordinare causam proprietatis; quemadmodum dicimus petendam esse bonorum possessionem ordinandae litis causa, si is qui suus heres non est, agat querela inossiciosi testamenti. Sed de hac ordinatione utriusque causae Theophilus non loquitur ; ait enim verba Praetoris instruere judicem, non quo ordine de controversia possessionis & proprietatis cognoscere debet ; sed quomodo judicare debeat in caui a possessionis, de qua simpliciter controversiam esse proposuit. Et, ut dicam explicatius , aliud est praescribere judici cognitionis ordinem, ut prius de una, quam de altera causa cognoscat; quod Praetor praestat cum prius interdicit de possessione , id est interdictum reddit, & ex interdicto judicem dat-deinde dat actionem de proprietate, cui eumdem judicem esse adjicendum ait d. l. nunti. qua de re, ut dixi, nil in mentem venit hoc loco Theophilo. Aliud vel , verbis interdicti de possessione prolatis instruere judicem, quomodo separatim, & custodite de hac controversa possessionis judicare debeat. Quis enim non videt longe diversam esse quaestionem possessionis & interdicti, a quaestione proprietatis & rei vindic tionis E in hac de jure, in illa de facto quaeritur, I. a. F. vlt. f. se straritus vindicet. ideoque Aggen. Vrbicus in lib. de limitib. agroram. magnam esse aleam, ait, litem interdictum deducere, eujus est executio perplexistima. Ratio haec est, quia ut

ait l. ysffis ivterrogat. in jure fac. dissicilis est probatio facti: in causa proprietatis Diuiligod by Corale

587쪽

CAp. XV. De interdictis. 48s

debetis qai jurisdictioni .prvist, sed ci cino de jure wnsuleuti consilium impertiri,

Leμαν quem vis. f. de iudiciis: hi quinione polle in , quae tota facti est, non potest judex datus Praetorus wolviere Praetor enim jam consilium dedit decreto reddito , & iudicem lasei mavis N ii struxit: hil enim aliud est interdictum , ait Theoph. quini instinctio & in vim o, vel, ut loquatur, ειθώ futuri de possessione judicit. Nec quod D. C ac. ait d. Deo, Praetorem reddito interdicto judicem non dare qui de posscssione cognoscat, de qua pura ipse interescendo judicavit, constare po-

est; quod ita breviter offendo. Si Praetor cum interdictum reddit, id est verba illa solemnia, de quibus supra, Pi artor pronuntiat, controversiam omnem possessionis hoc interdicto discingit i nil amplius examinandum aestimandum& judicandum in causa possesssionis relinquitur, oc de proprietate tantum, ut ille ait, quaerendum est: atqui interdicto a Praetore reddito agitur ex ipso interdicto, & intra annum quidem, si iste interdictum annuum sit, ut apud Paulum lib. 4. Sext. tit. 7. de lege Cornelia : Eaecto, inquit, perpetuo cavetur, visitabula testamenti non Vpareant, de earum exhibitione interdicto reddito intra annum agi possit. Quibus verbis plusquam manifestum est hoc significari, reddi interdictum, & ex eodem agi intra annum: qud enim reddi, nisi ut agatur, id est quaeratur an tabulae suppressae sint, quod adversarius negat ; ut victus cogatur exhibere 3 quod idem vir praestantis . adversus Iohannem Robertum Antecellorem Aurelianensem lib. I 6. cap. 13. Obs docuit. Ergo Praetor interdicendo, de omni pollessionis controversia non iudicat; sed restat ipsa quaestio facti, restat litis aestimatio, restat condemnatio: litem enim a judice esse aestimandam ait l. I. g. non solum , f. de vi est de vi armata , dc l. 3. 3. in hoc interdicto α. de ilianere actuquentu. In hoc interdicto, inquit, examinatur quanti actoris intersit. quibus ad-dς i. 3. f. vlt. f. uti possidetis, quae nominatim ait, condemnationis summam referri ad rei ipsius aestimationem, id est, ut recte Accursius, aestimari quanti actoris intersit possessionem ab adversario non esse turbatam: quae omnino dicere non possumus praestare Praetorem interdicendo, nec ullo, quod sciam, loco proditum est, controversiam omnem possessionis causa cognita ab eo qui jurisdictioni praeest esse judicandam & examinandam, ut fieri solet in causis, quae Praetoriae cognitionis esse dicuntur. Imo praetoria cognitio nominatim opponitur interdicto, re cognitioni quae ex interdicto pendet in I. 3. g. hoc autem, vers ceterum, Τ. de lib. exhib. Cessat, inquit, interdictum, ct succedere potest notio Pratoris, ut apud eum disceptetur, utrum quis in potestatesit, an non sit: cum scilicet pater adversus filium ipsum agit, ut in I. I. g. I.fde rei vindie. At cum adversus alium qui filium detinet, tunc agitur ex interdicto;& non apud Praetorem, ut fit in cognitione Praetoria, sed apud iudicem ex interdicto sumptum disceptatur an filius sit in potestate patris, ex interdicti verbis propositis in principio d. l. 3. Et quid moramur & cavillamur 3 ex interdicto dari,& sumi judicem, disertis Verbis scriptum est in I. si opus .st . quod vi aut clam. Si opus, inquit, quod quis Iussus est a judice, qui ex hoc interdicto sumptus esset , restituere, ubi judex sumptus dicitur, ludex a Praetore interdicto reddito ex causa interdicti datus, vel ex consensu partium; quod plerumque fit, ut in l. proponebatur,f. de judiciis, l. is. g. de pluribus, is famil. eres. de cujus judicis ossicio pasIim in hoc tractatu quaeritur propriis titulis, & no in nrinatim in s. Is hoc interdicto ,st. quod vi aut eum, aerio, inquit, judicis, ita ορον-rere feri restitutionem judicandum est. & in I. vlt. S. vis. 1f. de precario, cujus sententia est in hanc rem elegans, Iurisconsultus ait interdictum de precario competere a

588쪽

versus pupillum, qui precarib rogavit ;& recte adversus eum interdicere, vel, ut loquitur, dicere, ut in t ehm strator dicat, is de vereb. Am. interdicere, inquam, recth, iis verbis interdicii de precario, qMod necario habes restituas. Et in hoc casu nil novi a Praetore interdicente esse constituendum, uti debere Praetorem solita formula; denique hoc esse ossicium Praetoris, Quoniam . inquit, sive habeat rem pupillus. Osscio

judicis tenetur , sive non habeat, non tenetur. Quorum verborum non al, a quam haec,

meo quidem judicio, potest esse interpretatio; reddito interdicto, id est postquam Praetor dixit quod precario habes, ossicium judicis qui ex interdicto sumitur In hoc

versari, ut secundum dictum Praetoris conciem net pupillum, si rem habeat: si verbnon habeat, absolvat. Quae omnia, ni fallor, mirificὸ explicare videntur veterem ritum, ordinem, &exitum interdictarum; & valde confirmant Theophili sententiam, interdichium esse effatum, dictum, vel ut loquitur d. I. vis. S. vlt. constitutionem , seu decretum Praetoris I ex quo intelligitur quo jure censeatur possessio, de qua deinde judex datus judicare debet. Quod de formulis astonum, quibus omnis tam de jure, quam defaeta disceptatio iudicibus datis committitur, Praetore nihil nominatim pronuntiante , & inter partes decernente, jubente, vel prohibento dici non poste, nemo est qui ex superioribus facile animadvertere non possit.' QV AM v Is generali actionis nomine interdicta contineantur, L 37. actionis, fde Obl. Er ast propriε tamen sumpto nomine interdicta ab actionibus separantur; ut ex hoc tit. constat, & ex diversitate rubricarum, tam in hoc libro, quam in Fctodire. Non est tamen admittenda differentia quae vulgb traditur ab interpretibus, qu bd actioni addiceretur judex, interdicto non item, sed de eo solus Praetor cognosceret: hanc enim falsam esse manifesto ostendit Theophilus, cum docet Praetorem verba quaedam pronuntiare quae litem non dirimunt; sed eos inter quos de possessione, aut quasi possessione controversia est, remittunt ad pedaneum judicem , qui de controversa cognoscat. Quam sententiam aperte confirmat Pomponius in I. 2 i. si opus,f. quod vi aut elam, dum asserit judicem ex illo interdicto sumptum restituere opus; ubi judex sumptus dicitur , judex a Praetore interdicta reddito ex causa interdicti datus, vel ex consensu parcium, quod plerumque fit, ut in I. proponebatur, f. de judiciis, L 1s . heredes de pluribus, F. fam. enci'. de cujus judicis o taficio passim in hoc tractatu quaeritur propriis titulis, &nominatim in ι. IS. S. hoc in xerdicto, f. quod vi aut elam, & l. vlt. f. uti. g. de precario. Ex quibus constat non esse admittendum, quod docet D. Cujac. in Paratis. Cod. de interiuct. Praetorem reddito interdicto non dare iudicem qui de possessione cogno scat, de qua jam ipse interdicendo pronuntiavit; sed qui de proprietate judicet. Quam sententiam nititur confirmare Theophili auctaritate, qui contra docet interdtisthun nihil aliud esse, quam instructionem & informationem Praetoris, futuri de possessione judicii. Plaetor ergo i merdicendo possessionis controversiam non

profligabat, sed restabat quaestio tam , id est possessionis, restabat litis aestiinatio ,& Nndemnatio. Litem enim a judice esse aestimandam docet, LI. f. non solum ,1. devictvi armatar, de in l. 3. S. vlt. Τ vri possidet. dicitur nominatim condemnationis suminam referri ad rei ipsius aestimationem, id est ut Accursus recia ait, aestimari quanti intersit actoris possessionem ab adversario non esse turbatam. Quae om nia dici non potest praestare Praetorem cum interdictum reddit; nec ullo juris loc prodatum est, controversiam omnem possessionis causa cognita, ab eo qui jurisdictioni P est esse judicandam, & exanimandam; ve fieri solet in causi , quae Prae O-

589쪽

C A P. X V. De interdictis. 487

riae eognitionis esse dicuntur. Imo Proetoria cognitio nominatim opponitur interdicto , & cognitioni quae ex intcrdicto pendet, ι. 3. f. hoc autem, verbis. ceterum, s. deliberi exhib. atque ita verum maenet, quaestionem possessionis apud judicem ex interdicto redditum agitatam fuisse , quod tandem agnovit D. C ac. in Paratis. Pandectarum, & lib. s. Obs cap. II. SEU ACTIONIBVs QUAE PRO Nis Ex ERcEN TvRJ Quae diximus in nota praecedenti prius fuere, nunc alio jure utimur. Reddebatur olim interdictum a Praetore, Be ex interdicto, vel ex interdicti causa commisso veluti interdicto, actio, quam ex verbis interdicti Praeci r componebat: ideoque dicitur utilis,&iti factum, quia exemplum sumebatur ex interdicti verbis a Praetore pronuntiatis; nam dc interdictum pastini dicitur actio, & contra Paulus lib. s. Sent. tit. de interdictis: Redditur interdita actιο, qua proponitur ex eo, ut quis quod precario habet restituat. id est ex verbis interdicti ita conceptis, quod pretiaria habes. Huic actioni addictus judex de causa interdicti redditi cognoscebat, ut supra docui. Eademque sere forma ex Praetoriis stipulationibus, quae cautionales dicuntur, di dictante Praetore Maestantur, vel ex stipulationum causis iudex dabatur, qui commissa stipulatione cognoscebat: unde & actionum instar csse dicuntur, t. nii ,f. de obli σ. ct amon. dc simpliciter actiones appellantur, t. 3. f. s vicinus, i. 1. q. O cium .f. de aqua ct aqua pluvia arc. Has enim cum Praetor pollicetur, nominatim dicitur actiones polliceri, l. 33. g. depreteritis , f. de usi ruct. quae est de cautione Praeroria notissima, quam fructuarius praestat proprietario ; & ex qua teneri fructuarium de damnis praeteritis ait Vlpianus, quamvis actione legis Aquiliae , & quod vi

aut clam teneatur ex sententia Iuliani. Denique , inquit Vlp. consultus Iulianus quod bonum fuit actionem polliceri Praetorem, id est cautionem vel satisdationem, de quain d. l. I s. cum competat legis Aquilia actio : respondit, quia sunt caseus quibus celsat isos Aquilia actio, ideo judicem dari. ut ejus adimatu utatur. Quoὸ ita accipiendum est, ut quemadmodum Praetor cum in hae specie stipulationem de fatisdationem edicto promittit, videtur actionem & judicem promittere, cujus arbitratu utatur seu-ctuarius, & apud quem commissa stipulatione experiri liceat, ut in tit.F. Uuf,-ἱHar. quem Od. cau. Ita quoque Praetor cum se interdicturum edicto promittit, si quid contra interdictum factum sit actionem promittere videatur I quam de alia quando nominatim & eodem tenore promittit, quod tum maxime facere videtur, cum quod iactum est omnino restituendum esse censet, ut in I. i. f. nevis fiat ei γῆ- ν σά mi i est , de l. i. f. de vi or vi armata. Quod si forte justa quaedam causa sit reddendi interdicti, & verba solemnia interdicti deficiant: tum interdictum non reddebat, sed sine interdicto dabat actionem in factum , ut in I. Praetor ait, g. plane si quaeratur, versic. nonnulli ,ss de operis novi nunt. cum similibus. Et observandum est, hujus actionis in factum usum tandem praevaluisse, cum omnia judicia tam civilia, quam criminalia extraordinaria esse coeperunt: in his enim , ut Paulus ait in l. actis, is de negotiis gest. conceptio sermularum non observatur, sed res omnis peragitur sine ordine ,& ritu solemni. Itaque hodie interdicta non redduntur a Praetore solemnibus verbis ,& ex interdictis redditis non dantur actiones; sed sine interdictis ad exemplum interdictorum dantur actiones in factum, t. i. 3. or υlt. C. hoc tri. quo genere agendi in s. vir. hoc tit. perinde dicitur agi sine interdictis, ac si utilis actio ex causa interdicti reddita fuisset: id est agitur quasi actione reddita ex causa interdicti redditi secundum ritum & ordinem

expositum. Actio in qua adhibebantui haec solemnia reddendi interdicti, erat or-Diuiti eo by Gorale

590쪽

dinaria; Per interdictum enim, ait Frontinus in II. de aquadus. de possessione iure εν-dinario litigabatur: actio qua hodie utimur est extraordinaria; quia agimus sine ininterdicto, quali actione reddita ex interdicto. QUOD TUNC M A x I ME F A c i E B AT J Interdicta plerumque sunt de possessione rei corporalis, fundi puta, vel aedium, hominis: vel de quasi possessione

rei in corporalis, id est juris, tervitutis, vel usus fructus. Sunt tamen interdicta quae dam, quae proprietatis aut quasi proprietatis causam habent, vel ut loquitur l. 2.3. quodam, is hoc tit. continent rei persecutionem : & perinde agitur his interdictis de proprie rate, ac rei vindicatione. Et quemadmodum rei vindinatione proprietarem principaliter vindieantes , per consequentias possessionem revocamus, quae domino utique restituenda est: ita quoque in his interdictis proprietatem principaliter, possessionem tacite vindicamus; nam rei vindicatione restituendam esse possessionem nominatim ait I. I. s. est igitur, vesic. restituenda ,sf. uti possidetis , ubi actio, eli rei vindicatio ; ut in L vir. C. de at . emptι, actione permissa, vel Promise id est rei vindicatione: eleganti sensu, de fundo expulsum, revocandae possessionis causa posse vel interdicto experiri, aut rei vindicatione: uti apud M. Tull. lib. r.

de Oratae. Qui aut imerdissiti tecum contenderent, aut ex jure manu constrium ustcarem,

quod in alienas possessisnes irmisses; id est vel interdicto agerent, vel rei vindicatio ne, in qua osas manum conserere solebant, ut est notissimum. In his igitur interdictis quae proprietatis causam habere dicuntur, principaliter agitur de proprietate, aut quasi proprietate ; non eadem formula qua rem nostram vindicamus ex jure Quiritium, sed diversa, & tamen eiusdem effectus, ius milia ei se reficiendi, jus mortuum inferendi, jus aquam ex castello ducendi. Et hoc est quod ait d. I. 1. g. quadam, haec interdicta proprietatis, non possessionis causam habere; hoc est, his interdictis non agi de possessione, ut fit in ceteris interdictis, quibus de sola postessione tractatur, cum quaeritur penes quem debeat esse possessio et quam quaestionem plerumque sequitur proprietatis quaestio, cuius definitio aliquando ostendit possessionem, quam quis ex interdicto habuit, esse tempora iam , ut loquitur l. I. g. vlt.F. de aqua quatia. ct aestiva. si is sorte qui in possessorio

victus est, vincat in petitorio, ut in te retra loquuntur. Nec obstat L s. 6. hoc autem , ct 3. seq.s'. da itinere assique privata, quae nominatim ait in hoc Interdicto de itinere reficiendo, quod proprietatis causam habere ait d. i. v. f. quaedam, non solum probandam esse proprietatem, sed etiam possessionem. Hoc enim fit propter verba Praetoris proposita in d. l. 3. g. ait Pector, ex quibus Iuris. consuleus colligit, utramque probationem hoc casu esse necessariam : & observa quod ait, qui hoc interdicto ; nam in ceteris interdictis iussicit unam rem docere, proprietatem , aut possessioneni; in hoc Praetor ratione propria utrumque desiderat.

Nec verum est quod Accursius tentat, hoc velum este si a primo incipit, id est si ptius intendit se itinere, actuve sine vitio viam; lecus si ab altero, id est si prius

agat sibi ius esse reficiendi. Hane enim interpretationem omnino excludunt haec verba, si desint alterutram, cessu interiactum. Et ineptum est quod ait, alterutrum hoc loco accipi pro altero, ut in si ex toto, i. f. de lag. i. v bl quod Iurisconivitas ait, liberum eria ab Uterutro petere, Ita quoque accipiendum est, ab hoc, vel illo , id est Miam ab eo qui partem set ita Dicamus igitur hoe speciale e M in hoc interdictoι Eanratio ditarentia vexassima haec est: de itinere actuque privato P Π T duo edicta proposuit; primum ut eum tueatur in quasi polles ne maer11 Rch ive, qui hoc anno non vi , non clam, nomprecatio

SEARCH

MENU NAVIGATION