Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In librum artis medicinalis Galeni Paraphrastike anakephalaiosis in qua universa medicina ... quam dilucide enucleata continetur. Huic adjectum est practicum opusculum. De recto usu sex rerum nonnaturalium ... To

발행: 1747년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Isa De Passionibus Animi

Iectuale unum, Concupiscite alterum 3 hine etiam Amor , alter dicitur Intellectualis,& Divinus, alter Concupiscentiae. &Terrestris. Uerum omissis his, quae de Amoris Natura alii retulere, dicamus Nos, Μedico. rum more loquendo , Amorem esse , affectum animi procedentem ex Appetitu con-eu seibili in bonum sensibile, cum manife- a Cordis apitatione . Quamobrem Astius

explicans illud ovidit. Res est semeiti piems Timoris, Amor.

inquit, non solum ex illo Cor, dc sangui. De m Vehementer commoveri, sed esse s licitam quamdam mentis insaniam , qua amantes de objecto amato perpetuo cogitant , atque ad illud mente seruntur . Et quidem tanta solet esse non raro ex vehe. menti amore animi perturbatio ut plerique manifestam desipientiam incurrerint , ac

veluti Ecstasi abrepti , fiant cogitabundi ,& nec videant, nec audiant, quae iisdem offeruntur, imo nil recte prorsus agant, quod caeteroqui si animadverterent, bene , ac Prudenter gestum vellent. Ex his autem oritur , cur ab amore partes cunctae Corporis incalescant, dc saepenumero febricitent 3 unde plurimi ad extremum contabuisse memorantur e quoniam

languis ex perenni Cordis, S Mentis agitatione plus justo extenuatur, & acrior fit, adeoque inemus evadit nutritioni , accretionique . Hac eadem de causa Pervigilium, Inquietudo , creber Anhelitus , Sulpiria, anxietas , & alia hujus generis mala PI

rima amantes comitantur.

Sed speciatim de pulsu animadvertere est, illum ex amore celerem, frequentem, elatum, inaequalem , facileque mutabilem fieri 3 unde fertur Erasistratum agnovisse amorem Antiochi 3 & Galenum Iuvenem amantem Romae deprehendisse . Et quam. vis Galenus ipse dicat I. prognost. q. nullos esse proprios amoris pulsus , sed varios, quia nimirum variae passiones eum illo jungi solent, ad quarum diversitatem diversimode pulsus perturbatur : hic tamen pulsus varius, ct inaequalis, videtur proprius amantium , graece Eroteas , appellatus. Verum ejuscemodi pulsus manifestior fieri solet ad praesentiam, vel ad memoriam rota malae r qua plane industria praefatos Auctores ad deprehendendos amantes , usos fuisse legimus . Hrie ergo patent amoris incommoda : etenim praeter animi ingentem commotionem, inquietudinemque, ple-1uinque continLunt febres pusillae, de genere hecticarum, macies totius corporIs, pallor ex mala ciborum digestione, miritioneque 3 itemque vigiliae diuturnae, deli-ria, dc praesertim melancholia.

Sed tamen ex adverso, ab eodem mulista beneseia non raro manasse reseruntur. Narrat squidem Cardanus de proprio filio , qui cum ignavus omnino , incultus, ae iere stupidus videretur 3 ab amore evaserit perelegans, venustus, sagax , dc δε- cundus . Ovidius quoque , Μagister amorum , multa de se ipso confitetur , eadem ex causa successi M. Verum de his dicere non plus decet: cum alioqui omnino teristum sit, quod quae bona plurima ex am re intellectuali proficiscuntur, nulla ex ter.

restri manare possint , nisi solum ad perniciem 3 ut in ipso filio Cardani , dc in

Ovidio, prae innumeris aliis evenere. Pro curatione denique amoris, multa a

Medicis , dc Philosophis Ethnicis reseruntur 3 licet Propertius dicat romnes humanos sanat indicina dolo.

Solus Amor morbi non amat Arsi L

. Atqui noci curatur amor amatae rei frui

tione , cum subinde potius increbrescat, de per Eelotypiam acrius, vehementiusque di vexet . Excogitarunt plerique universum veterem sanguinem e Corpore amantis esse exhauriendum, ut ex novi sanguinis benigniori conditione fascinum rei amatae peni. tus delereturi vel si hoc fieri nequeat, esse Corpus ejusdem pluries ab atra, &deleteistia insectione repurgandum , quam ipsum contraxisse ajunt e in quam rem de Syru-μ, dc Aquae, & Electuaria, dc Pharmaca, corrigentia simul , ic emundantia ejust

modi inquinamenta, commendantur . Ex hilarantes praeterea confectiones , epithmmata cordialia , ablutiones attemperantes ,

dc alia fimilia , ab iisdem proponuntur. Uerum ista saepenumero inutilia sunt, qui bus tam fixus plerumque est, ct inquietus Animi affectus, ut nisi hie primum ave

runcetur , reliqua omnia supervacanea eva

dant. Quamobrem praestabit contrariis P tissimum passionibus , haerentem ossibus

amorem, sensim absque sensu primum resecare 3 mox vero praesidia media superata dere: neque vero ea, quae tam manifestinite ratis evacuationibus sanguinem debit, tent, dc exhauriant, sed quae potius in m I; orem crasim reducant, ec temperatiorem efficiant ι itaque conferet paulatim in mentem amantis inserere deiectus aliquos rei

202쪽

De Passionibus Animi.

rales fi puta deformitatem , aegritudinem ι mox etiam malos mores, infidelitatem, &similes , ut in illius odium, aut aversationem inducatur . Hac enim arte plerique recensentur ab amore suae amasiae excidisse . Iuvabit ulterius applicatici amantis insiUdia, negotia , lites , aliasque exercit tiones , penitus disierentes , ut inde Μens alio intenta et paulatim rei amatae obliviscatur: quia sicut Otium semes est amoris, ita φου adverso corporis, ct mentis exercitatiodium extinguit ι undo Ovidius: sustia fi tollas, prriere cupidinis arcus: Contemptaeque taetra , μι luce

faces Et mox I. . . . Finem qui euaris amori,

Ceaei amor rebus: res age , tutus eri .

Desidiam pueν ille sequi solet i ossit

agentes. Da vaevae meati, quo teaeamur, opus .

Affert & idem ovidius aliud amoris

remedium, inquiens:

Moesora novo vincitur omnis amor.

At hoc potius est novo amore, & forta sisse pejore, veterem eradicare . Conducibilior autem est absentia ab objecto amato , ct adhuc efficacior Peregrinatio , unde

idem Poeta. cb

mnat amor tectus, si non ab amante

recedas rinde finitimis abstinuisse Deis.

Uerumtamen praestat cunctis, malorum ex amore derivantium perpetua recordatio,

juxta monitum ejusdem Ovidii. se saepe refer tecum serieratae facta puellae.

Et pone aure oculos omnia damna

tuos. c. una re & librorum de ejus malis agentium assidua lectio summe proderit 3 itemque Corporis afflictatio, ciborum multorum abstinentia, cum morigeratis viris conversatio, mortis meditatio, atque in Deum frequens, ac devota sui ipsius commendatio. odium oppolita amoris Passio, sicuti non raro eidem mederi consuevit, & profuit ua saepe etiam , cum extra limites excurrit, degenerat in furorem & nedum amori, sed etiam Quieti, Paci, di animi tranquil-ritati advertatur , & officit. Hinc describitur, Impetus Appetitus Irascibilis ια ma-ca Lib. I. de Rem. Amorιs.o

iam stobis: Etenim quemadmodum amordicitur motus appetitus concupiscibilis in bonum , ita ex adverso Odium Impetus Irascibilis in malum. Iungitnr etiam cum

illo Displicentia , Ducordia, Ira, quia per ejusdem affectionem sic perturbatur cor , dc sanguis , itemque Phantasia , imo di

Ratio ipsa, ut omnes sere operationes Corporis immutentur: Quamobrem vultus pallet , riget Corpus, albescunt labia, fauces arctantur, lingua titubat, p9llus deprimitur , oculi turbantur, frons Iugatur. Haede causa, nulla illius commoda memorare tur , nisi solum quod effraenato amori me dela sit . Caeterum mala innumera ab eo

exoriuntur , & quidem tum animi , tum Corporis 3 quia , ut dictum , facile transit

in Furorem. Totis ergo viribus incumbendum , ut illi statim inter initia occurramus, non solum inducto amore rei odio habitae, verum et iam animarum reconciliatione , ac pace. Multum etiam in hanc rem valent munera , venerationes , submissiones ι itemque in ut in amore dictum , peregrinationes, vel in res iucundas, ac hilares, congrue

tes applicationes.

Ira passio amnis odio; describitur a Philosophis moralibus , M ἰθα desiderium, seu anetιtus ἰ Λ Medicis vero, ut deduci tur ex Galeno I. de disson febrium c. 3. O a. de symρtomar. cos. c. s. definitur, Guia titio , seu Vervescentis sanguinis eirea Cor. Quamquam idem Galenus a. de Ian. tuenda eap. 9. in ejusce sanguinis ebulliti

ne Furorem consistere asserat, accessorium ullianis appetitum esse. Verum servor saris

guinis Irae potius causa est , procedens ex malo odio habito. Hinc Iracundia familiaris est biliosis, di atrabitariis dictis, ac s cillime aestivo tempore accidit, potissimum

ex immoderatis potibus vinorum meraci rum; Unde idem Galenus apbor. comm .a. Iram, inquit, Temeritatem , atque Imma. nstatem, seu Ferociam , atrabitarii hum ris passiones eme 3 ut etiam Aristoteles rusH. problem. 26. insinuavit. Incommoda ergo Irae sunt, quod febrim non raro excitent, ut multis quoque ostendit Galenus I. de diser. febr. cit. c.3. nam sanguinem vehementer commovet , atque ad indebite ser menteIcendum disponit; prinmota nimirum parte volatili, ac tenuiori . atque in partem languinis glutinosiorem ad inacta, unde etiam Cerebrum saepenumero a Dficitur, & in delirium, aut pervigilium lacessitur r quare Iracundi proclives quoque

lunt

203쪽

1ρά De Passionibus Animi.

sunt ad ManIam , Ac Furorem . Observatum

pariter est, nonnullos ex vehementi Ira Ap plex iam . vel Epilepsiam incurrisse : quos. dam etiam fere exanimatos repentina Syncope correptos, in terram concidisse, ex is Iuto spiritu , vel compresso, ab irrumpente sanguine, Corde. Multa ex adverso commoda afferre potest , praesertim in humidi ribus, dc crasso sanguine icatentibus: etenim illum attenuando , & serositates, ac flatus discutiendo, robur quodammodo excitat, Ac virilem animum emtit , ut propterea cla-Ienus 3. de diffici respirationi 1 c. I 3. juxta doctrinam Hippocratis epidem. a. sea. . doceat , prodesse nonnumquam traici , excitandi gratia nativum calorem , praesertina

in decoloratis, Ac stigidis . Notabile est , quod resert Franciscus Ualteriola in suis Observatronibus , quemdam jamdiu paralysi,

ac membrorum contractione laborantem ,

repente sere ex ingenti Ira , consanuisse , quam data opera alffidentes Promoverant , prudenti Μedici consilio.

Denique quod spectat ad ejusdem Reme

dia. Corrigitur Ira nedum contrariis passi innibus, praelertim timore , Verum etiam victus ratione, sanguinis acritatem te erante. Quod si praeterea talis, ac tanta sit, 'ut in Furorem vergat, tunc omni industria non

solum corrigendus sanguis erit , sed & ab eiuscemodi Iabe pariter repurgandus, quemadmodum in Mania . Fertur similiter plu-πimum in his prodera Musicam, eum plexique ira perciti, furorem cantu , dc harmonia temperarint; quippe Animi impetus suavi cantu demulcetur, cujus quidem Artis ope, peculiari quadam modulatione, infurorem adacti, coerciti plurimi reseruntur. Timor non infimum locum retinet inter Animi passiones, & licet circa malum suturum versetur , illud tamen arduum , dc dissi. cile esse debet, cui scilicet vix resisti possit; spes lamen omnino extincta non sit, sed ad sit, licet exigua, imminens malum evitandi rquod si inevitabile prorsus foret, non tam timor, quam Tristitia excitaretur. Hinc describitur timor, intus Appetitus sensitivi ex assectione, quam imprimit malum imminens Mificulter evitabile . ut autem ab eodem affectionis genere procedunt Spes , & Desperatio , ex bono absente arduo ue ita timor , Ac Audacia ab eodem pariter affecti

nis genere oriuntur , ex malo imminente arduo . At vero arduum Μalum intelligi

debet hoc loco , quod non solum dissiculter vitari potest, sed quod magni alicujus m menti est ν etenim si levissimum Qret, timorem non inferret ι quamobrem seus Spes adhuc sertur in Bonum di melle, & seipsam

elevat ad superandam obicis dissicultatem ssi e pariter ex adverso Μetus circa malum se habet 3 cum sere ab illo succumberet, nisi ab Audacia sublevaretur. Id autem evenit, quia in timore sanguis quodammodo refrigeratum, & torpet, imo dc Cor ipsum in suo motu plurimum hebetatur , unde sensim deinde totum Corpus horrore corripitur , re pallore manifesto faedatur. Qua de causa tismor describitur a Medicis: sanguinis resti geratio , ω vitalium spretivum conventus circa Cor, ob imminens aliquod perieulum rcumque modicus, ec quasi spiritu depauperatus sit ille sanguis , qui in partes extimas excurrit, propterea fit etiam , ut cutis universa rigeat, ac palleat, & pulsus fiat parvus, Ac frequens. Quandoque etiam sudor exoritur frigidus , cum scilicet ob ingentem hujus passionis vim, serum e saninguine exprimitur , Ac effertur in cutim , compressaeque glandulae subcutaneae foras in sudorem illum extrudunt. Ex hoc nune patet, quaenam sint incommoda , & detrimenta timoris: is quippe sanguinem credensando, ad circuitum ineptum reddit, atque ob crassitiem , dissiculter admodum capillares arteriolas, ac venulas per vadit 3 unde initius Corporis torpor, & adtactum manifesta refrigeratio . Si vero re pentinus sit, ac violentus , nedum Animi desectionem, & syncopem , verum etiam mortem inferre potest; quemadmodum deducitur ex Galeno s. de locis assect. ea I. At vero plurima ovoque ex illo profici lcnntur emolumenta: α quidem fluidum plus justo, tenuem , dc aestuante in sanguinem reprimit, quo circa eius flumi momento sere mederi solet, cum illum sistat . Non raro etiam febres quartanas inveteratas sub ipso honoris initio fugavit 3 etenim incusso repentino, ac inopinato Timore , invertitur quodammodo universus sanguis, & fermentum febrile penitus pervertitur , ac immuta. tur, vel saltem obtunditur . Solvit quoque singultum, ea propemodum ratione , qua cohibito spiritu , quicumque motus Septi transversi desinit . aut interrumpitur, indeque ventriculus commovetur , dc excuti tur , atque a re eumdem moles ante liberatur;

quare Singultus, Risiis, atque etiam Tussis sistitur. Iram denique in furiosis temperat, si tamen is validus, vehemens, dc subitaneus sit 3 aliter potius illam exasperaret. Quod ad illius Remedia , partim eκ contrariis passionibus , partim etiam ex

204쪽

Dei Passionibus Animi. I93.

rebus physicis illa petuntur. Ex contrariis passionibus quidem, extitata Audacia : haec

enim directe opponitur timori nam quom admodum timor sanguinem contrahit, &figit, audacia eκ p ito explicat, de dissolvit : in illo pullus parvi, & languidi 1 in hac magni, elati, & vehementes ι in iulo pallor , tremor , frigus 3 in hac rubor .

mpetus, calariin illo planctus, & ejulatus, animique demi isto, in hae tiram , de alta vox, atque elatum caput. Remedia vero physica lunt, primo victus ratio eorum , quς calefaciendi, oc sanguinem floridiorem reddendi , apta sum ι quamobrem vinum , ejulque spiritus , & quaecumque ex illo confici solent iuvamento eise possunt 3 item omnia

aromatica ex cinnamomo, pipere , caryophyllis: similiter ambra grii ea, mOschus ,

belminum , camphora , atque ex his paratae consectiones alchermes , hyacinthina , di ambra, omne genus elixiris, ct alia quaecumque cor , α vitale robur sortificantia, prosunt, & opitulantur. Sicuti timor est de malo imminenti, ita Spes est de bono futuro, cui contraria passio est Desperatio, quae ei rea bonum versa, ur , culus tamen consecutio impossibilis ereditur . oritur autem Spes ex affectione , quam bonum ablena, eum aliqua dissiculi te conjunctum , imprimit . dc non aliter nos commovet, quam si aνduum revera non laret di id enim intelligitur bonum , vel malum difficile , quod nonnisi dissiculter obtinere, aut evitari possis 3 unde talis ino- ius in Appetitu sensitivo, qui ex praedicta affectione oritur erga honum illud arduum,. appellatur Spes: Desperatio vero ab Oppo illo, cum per motum illum a boni prose, cutione desissimus, vehiti putati impossibilis consecutionis ώ At vero scire oportet , excitatam in Nobis affectionem hanc, vespectu boni absentis, tripliciter considerari: vel enim reis rur ad bonum simpliciter , vel ad illius absentiam , ve, denique ad ejusdem dissicultatem . Sub prima eo side.

ratione, excitatur amor, qui versatur erga bonum , ut tale , Sub secunda . excitatur

Desiderium, quod dirigitur ad bonum absens. Sub tertia, exurgit Spes, quae est ad bonum quidem , sed arduum , non tamen in vineibile . Et quidem , ut bonum est . Appetitum Sensitivum allieit r ut absens , lacessit, & provocat , ut dissicile , deter ret . sed eum credulitate , quod tandem assequatur. Quod si dissicultas talis, ac tanta sit, ulla item ita putetur, ut consecutione in desperet , loco Spei , Desperatio

exorietur. Hae autem ratione, sere semper cum Spe iungitur audacia, per cum non omnino cessamus a boni prolecutione ,

quamvis illud dissicile appetitui objiciatur 3

imo contra nitimur diicultati , ut eam tandem luperemus. Huac modo sequitur , cur in Spe vultus appareat hilaris , sed cum aliqua Animi anxietudine, atque imis patientia , & totum Corpus exinde commoveatur : in Desperatione vero langueat vultus , deprimantur oculi , & Corpus t tum veluti immobile obtervatur , cum taciturnitate ν dc moestitia . Quare sicuti Desperationi totis viribus occurrendum , ne haereat , cum plarima mala ab ea illico exoν tantur 3 ita omnis industria adhibenda est, ut Spes perenniter conservetur e est enim de genere earum rerum , quae numquam non prosunt . Iure ergo fingit ovidius I. de Pones, illam solummodo

in terris nobiscum commorantem remam

lisse, cum cecinit. Ese Dea , cum fugerent steteratas

Numius terrar, G

mo, γα Porro pes eam finimus sublevatur , &vires sustinentur, ne concidant. Gaudium, seu Laetitia ν quamvis a pleri iaque ad Rationalem Appetitum reseratur , quia tamen adhuc in Appetitu Sensitivo, ad praesentiam obiecti delebabilis excitatur , idcirco, ut differentia aliqua inter utrumque statuatur, appellandam nocinulli proprie volpiit Laetitiam, in Appetita Sensitivo, Uoluptatem , Gaudium vero in Appetitu Rationali φ Delectatio autem si utrique communis ia Verum haec saepesaepius: a Philos,

phis, & a Medicis confunduntur . Definitur ab his , quod sit Excessus quiaam Concuρ - stibilit appetitus , eum maηifesta Cardis amplisiratione. R Moralibus vero quod sit intus quidam in appetitu sensitivo ex pr sentia boηi sensu pereepei. In utraque definitione Motus dicitur concupiscibilis Appetiatus , nam revera ad hune pertinet , qui ad praesentiam boni commovetur, Ac quin dammodo exultat : voluptas enim , ae

electatio nonnisi de bono est . & non solum in sensu. interno se sed etiam in externo mani sestatuν t quandoquidem eum gratum ED Cibum gustamus, nedum dei

ctationem percipimus in ipse Appetitueoncupilaibili , verum etiam in organo Gustatus ν quamobrem merito dicitur, eae praesentia boni , sensu percepti φ quia se. veta sensus oblectatur circa gratam in

205쪽

etos ' De Passionibus Animi

ctionem extrinsecus habitam , & intrinsecus deinde impressam ι unde etiam vellicationes , titillatione& , atque internae commotiones in sanguine, & partibus solidis percipiuntur, &specialius in corde,. ut patet ex pulsu magno, & elato, ob uberiorem sanguinis appulsum. Sed & Septum quoque

transversum subinde commovetur , atque amplificatur 3 quandoquidem facillime consequitur inde Risus, & Thoracis amplitudo , simulque una totum Corpus exultat, dcroleo colore persundituria Verum enim vero, quamvis tot beneficia afferat Gaudium , & Laetitia , non raro tamen modum excedens, Animum, & Μentem conturbat, imo languinem, & spiritus plurimum a Corde legregando, imbecillum, effae minarumque illum reddit,. atque inducta virium lactura, exolutoque spiritu , repente aliquando interitum. attulit: ut praecaeteris memorat Galenus a. de caus. θmptam. c. S. Qua etiam ratione accidit nonnullos immoderato Risu periisse; cujus mortis genere memorantur extincti Sophocles, Dionysius Tyrannus,& Diagoras Rhodius. Sed prodest ex adverso . oestis L ec Melancholicis, in quibus tamen metuenda adhuc et eluscemodi repentina mutatio Κ cum interitus his facilius contingat, eo quod depressum Moestati a Cor, est oetusque sanguis,si: per Gaudium repente diffletur facillime fati icit, & emoritur .. Caeterum si sortasse exigatur ingentis Gaudii remissio , puta , cum spiritus vita lex dissipantur, &evanescunt occurrendum leviter in frigidantibus , dc incrassantibus simul, ac roborantibus, ut nimirum . illis languis tempere tur , & evolantes spiritus compescantur .

Sed & cohibendus voque erit ejunnodi affectus immoderatus contrariis palliionibus, ecpraetenim si cum immodico, & effraenatorasu jungatur. incussis aliquatenus Timore,

objecta icilicet re,. aliquantulum molesta, itemQue repraesentatis iis quae sensim ad Moestitiam deducant . verumtamen haec non affatim sunτ inducenda, ne subiram , ac uiolentam in Corde motionem penitus contrariam . dc non minus periculis va Luam , excitantia Vitam in. pejus addu-Canu, aut de ipedio tollant..

Gaudio , & Laetitiae directe opponitur Noestitia, quae Arimi affectus es , in quo desperato Gaudis, ob aliquod malum prae

. seus , vel ut talae pacatum , Animal mente, corde deprimae , adeoque dolente- , ne

gligentem , I lvestremque vitam ducit. Ne, ι. cede est itaque , ut ex objecto malo sensi

bili, similis affectio Menti , & Cordi ins

ratur , ut exinde mala impressio universo

etiam sanguini inducatur , qui propterea in

suo motu retardatus , parumper concrescit,

dc crassus , terrestris , acidusque evadit. Hinc non solum in organis in remis, verum etiam in externis, potissimum in facie, dc oculis, ejusce moeroris affectio manifestatur ι siquidem vultus livescit, oculi illacry

. mantur , dc totum Corpus manifesto torpore corripitur 3 quin & Pulsus contrahuntur , ac debilitantur , fiuntque in moerentibus

tardi, rari, pusilli 3 quoniam sanguis heberi

icit in motu, & concrescit in crassum . Hac

eadem de causa ,. ob diuturnam moestitiam ,. partes cunctae Corporis marcorem incur runt, corrugantur, rigescunt cum vigilia, in appetentia, dc non raro etiam , cum de

liri melancholico . Unde patent damna, Moes itiae , etenim pigrum , ineptumquσhominem reddit, Cor area fuligine opprimit. dc si diu perie vera verit , insaniam parit, perquam societas, conversatio, ει

quodcumque valet Animum reficere, dc exhilarare , molestiam asserunt. Potest tamen. ex adverso aliquando prodesse , si moderata sit, prauerlim iis . qu, ex immoderat

gaudio corde assiciuntur , dc ini let pothy , in iam proclives sunt, Excedentem quoque' transpirationem inhibet 3 quamobrem sudori immodico opitulatur, dc sanguini imm deranter fluenti .. Id autem , quod a quibusdam fertur, sap entiorem Animum efficere ,

alictoritate Aristotelis 3. Iect. problem. I. verum mnino non est : etenim ad Sapientiam Prudentiam , & Ingenium ,. e X qui ritur repurgatum , deteriumque Cerebi uin, una cum tanguine tenui, florido , ac puro,

nulliisque spiritibus referto: quae omnia in lancholicis , dc Moerentibus deficiunt .. Atqui Aristoteles cum dicit: In Republaca. administranda , in Carminibus pangendis, θ' in suiu Philosophiae Melaneboticos extiti J e optimos , non intellexit de Melan cholicis ex atro , acidoque languine , sed

totum in rebus agendis graves, serio. animadvertentes, profundeque cogitante&, qua les reseruntur atra bilarii potius, quam Pinvera Melancholici ca) Postremo quod attinet ad illius correctionem , commendan tur Moestis, & Μelancholicis quaecumque vim habent repurgandi sangit inem a sςculenta terrestreitate acida spiritus figente. Quare pluminum in ida valet Aer lucidus,:

tenuis,

ost Legatur comment. nostr. super apb. a, G

206쪽

De Passionibus Animi.

tenuis , purini & apricus I cujus sane bene- maerentibus ficio plerique a diuturna moestitia con value. t suae animore. Res pariter odorae, grateque olentes, voptimae sunt 3 aspectus quoque virentium arborum , deambulationes per loca amentora, idque genus alia . Veruntamen Ortebit ex adverso ea omnia simul una rem quae occasionem mprendi praebere,

vere ,

vel doloris causam memorare possunt. Qua arte usa sertur Graecorum Helena , cum Trojans excidii apud eos mentio fieret. Simul enim suum Nepenthes illis offerebat, di ad res laetas sermonem convertebat, ut Auctor est Homerus. Hinc Amicorum suavium societas, & musicis instrumentis excitata voluptas, summum remedium in stis est. Attamen Non ideo cohibendus ei Ddem est fletus, & dulatus, quo plurimum Cor, & Cerebrum atro illo humore exone rantur, & Animus e tanta tristitia subleuaatur. Sed cur lacrymae tam facile proli liant in metrentibus, quae non raro ex nimia laeistitia adhue in gaudentibus comparent ρ Ratio deducitur ex varia impressione ocula ribus glandulis illata 3 quippeque eonstringuntur , ac exprimuntur propter dolorem

in Molitia, di amplificantur plus iusto in

Gaudi utroque autem modo fieri potest

illacrymatio: glandulae enim oculares, ubi aqueus liquor continetur, sunt instar spongiae , quae sive comprimant', sive delaxentur, Contentum It quorem emittunt. Deis

vique ad Μςrorem valde confert somnustis enim laxat fibras Cordis , Cerebri , &Nervorum, quae ex dolore, de luctii erant eorrugatae, &contractae I siquidem ex m rore dolentes, plurimum Conqueruntur de

quadam Cordis compressione, & Thoracis angustia: quamquam haec ad Diaphragma potius pertineant, quod sicut in Gaudio nimium amplificatur 3 in Μσstitia constrinis gitur 3 unde etiam Respiratio interrupta, gingultus, Suspiria. Si ergo Somnus M rori remedio est , plane quae vim habent,opiendi, hujusmodi sunt ex opio concin nata, praesentaenea auxilia erunt: ejus equidem virtutis dieitur suisse Nepenthes illud Homericum , a quo suum Ioseph

QuercetanuS, Harimannus , aliique deno. minatum voluerunt. Verum de hoc legimeretur nollet Petrus la Seina peculiari

Dialis , quem inscripsit , Homeri Nepenaebet .IUerumtamen ex V O , ct Cordis exhilaratio , & Mentis sopor , commode inducit ad Mest mam abigendam : quocirca in saeris Litteris summopere m remibus commendantur et Dato Iceram

ε, vinum bis , ροι amaro Ex omnibus autem Animi passionibus duabitare nune contingit, quae nocentior, de pernitiosior censenda sit . Et quidem pro singulis sunt, qui pugnant, cum Omnes prct rata sira , di pro vana Corporum habitudiisne , gravia, & Iethalia symptomata asseris valeant. At vero circumscripta quacumque morbosa , aut imbecilla Cora rum constituti one, vel naturali propensione, di consi demtis dumtaxat Animi pathemati s s cundum propriam uniuicujusque a flect i nem , quam humano Corpori inserre solent rdicendum, quod vel dissicultas proponitur de subito, ac repentino malo, vel de diu. turno, fixo, ac propterea dissicilius supera bili . Si de primo genere malorum sermo sit, profecto essicaciores, periculosioresque erunt, summa, ae inopinata Laetitia , &vehemens , ac repentinus timor . Si vera de secundo genere, erit Μςstitia , & radicatus amor. Ex Iratis enim , si credendum Galeno, a. de θ t. Causis cap. s. nemo mortuus est I utpote quia nee calor vitalis in illis infringitur, nee robur virium ditata vitur, ut ipse subdit. Et quidem nemo interit nisi cordis robore labefactam , quod in Ira potius acuitur, quam ditabuitur. & liiscet per Iram portio aliqua sanguinis extenuetur, raresca , ct exolvatur, illa tamen modica est : crassa, dc glutinoia vero, quae abundantior , longe magis per Iram vivi. scit, & perficitur. Cum igitur in Ira non totus sanguinis exolvatur, neque cordis motus deficiat , sed potius elatior fi , proculdubio per ipsam neminem interire posse i tendum . Quod si alueuot historici reserant, quosdam ex Ita periisse, certe hi non extra propriς , sed ex alio accidenti, puta ex trema inedia, vigilia diuturna, febre, aliove simili, refere ex arbitrio, mortem sit. biere 3 aut etiam ex voluntaria respirati nis cohibitione , quemadmodum suit , Ba bariis ille servus relatus ab eodem Galeno a. de motu mustuurum, qui cohibita respi ratione sibi mortem intulit t sed di non nulli seipsos quoque ex Ira intersecerunt, gladio, ruina, veneno. De caeteris Passi nibus res est manifesta , quod ejuscemodi damna inferre nequeunt , quemadmodum ex superius traditis evidenter colligitur lexceptis amore, Μpstitia, Gaudio. α timore , a quibus interitus inpissime aecidit ι eo tamen discrimine , quod ab amo. te , & ristitia lerius , cuius voci , imo aliquando repente, ex ingenti Gaudio, ac

207쪽

De viribus

vehementi timore ut etiam adnotavit Ga. Ienus s. de locis affect . cas. I. cuius Pati in nem idem attulit eis. 2. de Symplom.εcausc. S. Experimento pariter pIuries constitit,eOS, qui ex mςrore mortui sunt , nonniupost diutinum tempus obiisse, extrema macie consumptos , & penitus tabefactos rquippe ex amore perierunt dummodo in furorem adacti sibi ipsis mortem non intulerint lenta febre , ac paulatim contumpti sunt. Pro Praxi denique advertendum , quod admonet Galenus lib. de ludo parvae pilae, nil magis conserre ad morbos omnes facile tolerandos, quam hilari, ac speranti animo esse, cui inhaerens Vallesius I. met. GIs.consulit , ut in qualibet aegritudine spem, di gaudium sibi languentes concilient: Plerique enim sunt, qui propter morbi sormi.dinem adeo tristantur , ut illius conditionem longe deteriorem reddanti Contra vero gaudente , ct sperantes, facilius morbum iusserunt , ct abigunt sublevata per Gaudium, & Spem Natura . At - vero nec praetermittenda est ejusdem Ualesii in hane eamdem rem animadversior interdum enim aegri ob nimium gaudium , summamque spem, quam habent, putantes potissimum aegritudinem levem esse, suaque sponte desituram , inobedientes , ac immorigerati evadunt, unde plurima in victus genere edi

rata committunt, medicamenta deserunt ire Medico recte praecipienti non. obediunt,

quamobrem morbi causam lavent, dc m .hum ipsum exasperant. sa) Ne igitur e semodi male agendi occasio aegrotantibus prae beatur, debet prudens Medicus, vel timo. xem illis incutere , vel morbum quamvis levem, paulo graviorem indicare, vel sal tem sub aliquo dubio referre., ut exinde iprudentiores , ct cautiores fiant . verum sieuti hoc pro temerariis aegris essicacissimum videtur documentum sciita timidis,

ct pusillanimi 1. non raro poterit esse perniciosum . Quare prudenter.. Ac ine

Galenus G. epiae comzz. t. q3. ita tem hanc distinctam serendam voluit: F aegrum non timιdum esse eo noveris , vera, si disere conaberis, nibu eorum , qua in morbo futura sunt, subtrahens , neque dissimulans ;nt f timidum , omnia , ex quibus ipse m liori animo futurus sit , icito ; neque tamen maxnopere mentiaris. Haec ille. Quoniam vero praeter antedicta, maxi-

Imaginatricis.

rumdem divisionem , muniter recipiunt, Animalium

a J Confert etiam , quod idem inquit metb. c. 3. in G. Fid. a. t. 36. ma quoque exquiritur in aegroto e ridentia.

ergat Medicum , qua sibi promptius spem

recuperandae salutis conciliat , atque haec ex .sorti Imaginativa promanat, ut 'Di

rea plerique Medicorum conati semper sint, illam impensius, quo fieri potuit, comminuere 3 operae pretium existimavi , hoc lo. co de viribus ejuidem , quantum ad mindicum negotium facere videbitur , edisse rere , ut exinde quisque sciat, quam illa in Nobis valeat, proinde sit

E vi , atque essicacia Im ginatricis

iacultatis, multa equidem Auctores varia , ac propemodum admiranda , lit ris tradidere, so cum ipsa Radix sit cumctarum passionum in Appelltu sensitivo. exacitatarum ,:atque animalium operati risentientis Animae potior , a Principa origo. Neque solum in operationibus isitivis , ac motivis , praecipua causa sed in vitales etiam , ct naturales imporium exercetes Nos eapropter iuxta; - quam Mediei com-imalium, vitalium ,& Naturalium vires illius.prosequemur . selectiora dumtaxat recolligentes.

Et quidem primo in operibus Animalibus

maximam vim exei it imaginatrix omnes etenim operationes Animales tum sensitiquae, tu moti vae, ad unicam Imaginati vam ipsis praepositam revocantur sensitiva quidem, quoniam stimatio, Μ emoratio, lentus communis, & quicumque alius sensus internus, reipsa cum Imaginativa confundi tur, aut ab ipsa regulatur, ut late probatum lupponimus ex physicis. Sensus quoque externi , ex communi omnium sentenritia , 'ab internis sensibus reguntur , atquci adeo specia li ter ab Imaginativa 3 unde Aristoteles putavit cunctis Animantibus duos tantum sensus esse necessarios, Extremum unum, puta Tactum 3 Internum alterm . nempe Imaginatricem: reliquos vexo, utut

in plerisque deficiunt, sic aduvitam iusti

nendam necessarios non esse iure optimo est arbitratus. Moti vae vero operatione , qu niam in musculis, aut per mu lculos sunt

plane ab Imaginatrice diriguntur , atquQillius ductu , ac regimine peragumur. Λtque hinc modo est, quod in aegritudinibus Capitis , in quibus sensus intex-

-- --

de Viribus Imag. Thom. Men. quare aliis plurima in unum recollegis.

208쪽

ni imminuuntur , Vel abolentur , Λ pople-κia, Caro, Lethargo, Comate, sola sem. per vigeat Imaginatrix, ne umquam deficiat , etsi functiones reliquae laedantur, nisi tantum cum Animalis interitu ν quamobrem depravari dumtaxat potest, ut in deliriis,

nequaquam vero penitus aboleri, ac extingui, vita superstite. In somno pariter Naturali, licet sensus omnes cons plantur, a que in suis operibus serientur, sola tamen Imaginatrix vigilat, quemadmodum patet in Inlomniis, in quibus nedum Operationes

Animales internae peraguntur, verum e iam nonnumquam externae, cum dormiem

tes lactemus erura, brachia, totumque m pus commoveamus, sintque non pauci, qui obloquantur, rideant, plorent, ambulent,

ut in somnambulis palam est. In eisdem quoque operationibus laternis mira videtur esse hujus Imaginativae potestas 3 etenim ob simulacra, tam haerenter eidem infixa , plerique suerunt, qui se vitreos existimarinis alii Nato , Capite eaeterisque membris diminutos: alii se pro Regibus , aut Principibus habuere: alii se alatos esse 3 alii se versos in Angelos, in Deos. Contra alii, sibi hostes insidiari, alii nolum

runt edere , bibere , respirare , mingere, ut innumeris exemplis testantur Auctores.

In operibus similiter Uitalibus vim suam non levem Imaginatrix exercet, Cum R. spirat io, dc pulsus plurimum immutentur, cc varient pro eiusdem affectione varia; sicut in delirantibus, Melancholicis, Extaticis, aliisque est experiri ι ut praeteream hie, quae hactenus de Λnimi pathematibus est

memoratum, in Corde, sanguine perturbatis . Hac eadem de causa accidit, febres ex vehementi Animi commotione excitari , praesertim ex Ira, & amore ι vel contra ex repentino timore desinere. Sic etiam Risus, Singultus, oscitatio, statim desinunt, commota ab oblecto inopinato Imaginativa. In operibus denique Naturalibus, quam valeat Imaginatrix . cunctis notum : Nam ct sames, de chylificatio , ac saecum egestio, atque urinae expulsio, aliaeque naturales operationes vitiantur ad ejuidem Imaginatricis perturbationem . Nonnullis sola harmaci purgantis imaginatione , appreensioneque alvi dejectio promota est, alus vom tus repente concitatus, ab aspectu rei nauseam moventis , vel etiam ah olfactu

male olentis objecti ι aliis, tristis alicujus rei apprehensio, totius Corporis horrorem incussit. Sed admirabilius sane, quod in partibus generationi destinatis, ex Imaginatio Treeti Op. Med. Tom. U. ne , apprehensioneque delectabilis obiecti,

contingit, ut etiam noctu, atque in profundo somno, propter insomnia turpia, de obscae4na, semen effundaturi quamobrem fit, ut sere communiter credatur, plurimum Imaginati vam in laetuum generatione concurrem res indeque maculatos infantes oriri , diagersis stigmatibus affectos, pro rerum, it concubitu, & formatione scelus , apprehen

sarum, aut macupitarum, varietate.

Morbos quoque Imaginatrix vehemens inferre potest, ut etiam re removere. Siclurimi ex sorti imaginatione , qua se male abere arbitrati sunt, in pessimas aegritudines inciderunt. Contra alii a gravibus aegritudinibus evasere per imagines, manulcriptas chartulas , simulacra, peri apta, signa cula , quibus fisi , tam potenter imaginatrici illorum essicaciam impressere, ut teipsos certo inde sanandos crederent, Zc rei psa sanati sint. Atque hinc plurimi Circulatores ridiculis plane carminibus gravissimas aegritudines profligarunt et unde Paracellus tota muteta, ac perlapta excogitavit 3 itemque characteres, sigillaria , dc numismata dein scripsit, ad Imaginativam scilicet comm vendam , dc sublevandam, per quam ingenti spe excitata Natura morborum causas vinceret, ac debellaret. Hinc etiam Transplantationes morborum in saxa, fluvios a

bores, aliaque insensibilia , originem traxere, quaeque Arcana, dc Secreta dicuntur. a pluribus Λuctoribus recollecta. Neque solum plerique statuunt, Imagin tivam vires suas iisdem Corporibus , in quibus viget, merere ι sed etiam in alios quoque transferre , ac transsundere posse adindunt 3 cum asserant inveniri quasdam H minum species , quales creduntur sub certa Altrorum configuratione geniti, qui morbos

in alios inserant, aut excitent: cuius sententiae faciunt Avicennam , ejusque Interpretes Forolivientem , Gent lem , Petrum Ap .iensem , alicisque , qui plurima illatarum exinde aegritudinum exempla congeisere ad perniciem utque , sola Phantasiae essicacitate. Sic etiam nonnulli alii testantur posse ex adverso, ejuidem activitate , morbos quoscumque sanari 3 ut de Domitiano Suetonius scribit. Pariter fatentur alii Phantasiae vehementi vi, atque imperio , serocia adhuc animalia compesci, Serpentes avocari, itiniosque innoxie tractari , dc alia plene admirabilia peragi. Ad hanc quoque classem re serunt vim Fa, cini, ec incantationis, qua existimant ab Imaginatricis virtut s praecellentia unius, alterius Phantasiam vel uia

209쪽

aoo De Fastino. & Incantamento.

ti inferiorem, ae quodammodo subordinatam , turbari, atque tam violenter comm in Veri , ut exinde operationes cunctae laedantur , ac vitientur. Uerum haec vana omnino

sunt, ct commentitia. aJ Qua vero rati ne contingant, mox clarius aperiemus, ubi tamen prius aliqua de Fascino, di Incam tamento, paulo altius edisseruerimus.

De Fastino , o, ruantamento. INter ea, quae Naturae Arcana dicuntur, atque in abditis Philosophiae penetralibus sunt recondita, Fascinum, & Incantamentum a plerisque collocatur, cum nedum de ejus Natura , controversiae plurimae, dcvariae a Doctoribus motae sint, verum etiam de illius Elymologia , ac significati ne, non leviter insuper contendatur. . Et quidem Nonnulli cum Μartino Del .Riom.3. disquis Magis. .4. ea. I. Fascinum, seu Fascinium existimant Graeconymum esse, idem significans, ac invidentiam apud Latinose quippe in hac re sequuntur Caelium Calcagninum opusculo de Calumnia , dc Franciscum vallesium lib. de saera misis phια cap.62. putantes, idcirco invidentiam significare, quia vis fascinandi oculis poti sesimum inest , ut etiam vulgus opinatur, quin ipsa vox Invideo, si Ciceroni credendum , nimium videre sonat 3 nam qui invidet ,

numquam oculos ab eo, cui invidet, rem vel . Hinc D. Augustinus , relatus ab e dem Del-Rio eis. Leo, exponens illud D

seronomii c.28. Invidebis Fratri suo, vertit, fascinabit fratri suo . At vero Lacutus Lusitanus lib.3. Eistor. Principium Medicor. qu. 31. a Falce, vel Fascia, dictum putat Fascinum , dc Fascinium, quia ligat , dc quasi fasciat, quem laesi te juxta quam expositi nem, nonnulli apud Laxarum Guttierum op e. de Fastino dub. I. Fascinum describunt: quoddam Incantationis genus esse , quo homines ita ligantur , ut liberi uon sint,

nec suae mentis compotes. Alii vero, ut resert Daniel Sennertus Tom. . tib.s. p. 9. C. I.

ut Ac Tacutus supra memoratus , Fascinii nomen a fando deductum arbitrantur . eo quod opinentur, verbis, laudatione , & incantatione Falainum inferri; quin alii, hac ratione moti, potius a verbo Facto , ejus originem desumunt, cum effascinatores Μa. lefici sint, dc perniciem moliantur, ut praeeaeteris existimat Nicolaus Perotus in Cor-

ο V. Anae Libaυ. in Ofetvata. Croll. Mag. li alii ob id Fascinum nuncupatum volant, quod Infantibus potissimum , utpote mollioribus , ac tenerioribus, in.cunis iacentiabus, ct fasciis obstrictis, noceat. Sed neque solum in Nomiciis derivatione tam dubii sunt Auctores, verum etiam tu ejusdem Natura, ac infinitione 3 siquidem non omnes illud uniformiter vel describunt, vel admittunt ι ut proinde ausim dicere, exi mi os caeteroqui Philosophos, cum de aliis rebus accuratissime disseruerint, Fascinati nis tamen Naturam hactenus , parum, vel nihil attigerint, dc nullatenus, sint assecuti. Uerumtamen istud inde accidisse crediderim , quia non omnes conveniunt, fit ne F scinum quidpiam fabulosum, vel daemonia cum , an vero quid Physicum, de Natur te , & nonnihil etiam cum contagione con junctum e quare quilibet pro suo arbitratu Fascinationis Naturam descriptam voluit. Primum autem ex Theologis plerique ,

super Expositione cap. 3. Epist. D. Pauli ad Galatas , b Falcinum describunt , esse Fensuum ludificationem ἰ siquidem magicis illusionibus per ipsum homines deciapiuntur . Alii cum Uaim Γλa. de Fase no, cap. xli. illud inquiunt esse perniciosam qualitatem , diabolica arte illatam, ob tariettum , vel e rufum bominum pactum rquam etiam definitionem tradit, oc recipit mrtinus Detrius. supre alleg. loco. Alii , ut resert Sennertus supra ric loco , Fast num faciunt , Deamationis genus , quo intuitu , Iaudarione , bomines , brura . imo etiam planta ipsae eontabescunt , emoriantur Lacutus praeterea Lusitanus smpra relatus inquit , Fascinalia, perniciosa quaedam qualitas propter odium , vel am rem institia. Sed de vallesius eis. tibν. de Sacra Philosophia rap. 68. quia qui bene valent , is, deinde aegrotant via vovisti deformes μοι, fascinati direntur, inquit , fascinatores esse , qui nimium aeute imtuendo , i os laedunt, ideo videtur esse, subdit, Fastinatio, tam oculis illata, Os eomcepta, profecta ex quadam affectione animi ejus, qui intuetur et quι propter rationem aliquam pulchri, aut experibilis esse oportu in eo , quoa fascinarur, os malignitatis in Fascinatore At vero Ioan: Lagarus Gu tierus opust. de Fascino dubio 3. definit illud esse Venenum invido animo illatum, HI visu immissum , vel verbis Haculatum . Addunt alii cclestem influxum, unde F

ίου HCarae domo Caset. super illud: O sensati Galatae, quis vos effascinavit, ov.

210쪽

stinum latius hune in modum describunt,

ut refert Uairus eis. I. I. de Fastino c.2. Pedinariosa quaedam qualitas , visu , tactu, voce,

eo unctim, vel divisim, sub eerta sese com

describit, affectum ab oculis videntibus rei visae communicatum , ων in ahqua pravaqvalitate fundatum . Denique Io: Langius Epistoc mete. lib. 2. Ns. 35. Fascinum existimat, laesi em quamdam esse ob emu-vium malorum vaporum venientium ex

Corpore venenato , unde Fascinationem ait effer Vaporis virulentiam e Corpore u

κιο , natura ab aliis dissidente r seu defluvium , quod aliorum Corporis babnus , ω

ιritus , per Usam, contactum, inviaeam, ob voeis, o, maledicae linguae virulentiam, vel vaporis basitum conspurcat. Tanta autem in his varietas orta vid tur , ut dictum , ex eo , quia non apud omnes aeque constat, an Fascinum sit quid Naturale , an inmoniacum , 8 num etiam Fabulosum potius , ac mente confictum. Etenim nonnulli sunt , qui putantiastinandi vim a Nativitate quibusdam Corporibus inesse , adeoque data Falcina.

tores a Natura r cuius opinionis Praecipuus

est Tacutus Lusitanus . Alii vero existimant solum hoc a inmonibus excitari ,

proindeque rem , Omnino daemoniacam Fascinationem arbitramur: hominibus ve-

in inferri per Magiam , & Incantationem, mediante pacto implicito . vel explicito ,εum Cacodaemone. Imo Μartinus Detrius dis V. ιληρα. sect. I. addit, ejusmodi senus hominum ab ipso Dςmone , speciali quodam stigmate obsignari, Canis, Equi, aut alterius Animalis 3 vel etiam duplici pupilla, in alterutro oculorum , a caeteris contradistingui r et si Pliniux scribat tibι Ieast.2. hos naturaliter ita signatos nasci squemadmodum Ovidius I. Amor. Heg.8. sub persona Liciae Aniculae Incantatricis mem inrat. Atque hicie fortasse factum , cur apud Veteres , ad arcendum Fascinum , inventa

fuerint Carmina seu Uersus quidam λ in

Nuptiis dici solita, de Feleennina appellata, quae primum scripsisse, atque in usum duxisse ferunt, Pompeium Festum.

Verum enim vero quaerendum primo est, an reverat Fastinum detur, ex quo ΜOrbi

inferri possint 3 Nam non desunt, qui id penit inficiuntur x quamvis plurimi alipsint, qui id assiiment, imo & visu , dc voce, &laudatione, it praeter contactum, it contrectationem , aegritudines infligi posse eonten in dant:& primum de visu afferunt illud Virgiliit Nescio quis tenerω oeulus mihi fase

nar aenos is

Adduntque Plinii auctoritatem 5b. T. cap.Σ. attestantis in Illyriis inveniri, qui visu effascinent c a 3 eosque a caeteris internosci , quod binas pupillas in unoquoque oculo habeant I unde Ovidius describens Aniculam

illam Incantatrieem , dixit: sbὰ suspicor, ων fama es , oculis quoque pupula duplex Fulminat, geminam lumen ab orbe

venit,

Quinimo vulgus putat , non solum ab invidis, Iratis, Ac Inimicis, sed a quibuscumque ut iam samiliaribus , adhuc Amiacis , Infantes potissimum posse assa scinari 3 adeout Plutarchus s. θ U. q.7. mulιe res admoneat, ne diutius Infantes suos ab ejusmodi hominibus inspectari sinant. De voce etiam , dc laudatione adjiciunt, ex eodem Virgilio Ecloga maut fi ultra piaeitum laudarint , Mocare frontemon ite , ne vati merat mala tingus suturσω Idemque testatur a Plinio Lbr. T. eap. z. qui seribit iis Aphri ea integras reperiri familiaς effascinantium verbis , dc laudatione 3 unde prodiit , quod vulgo ad vexosiis eos, qui nimium laudant, inclament x

Benedicat Deus. e )Postremo contactu idem fieri posse s

tentur , ex eodem Plinio cit. Des , qui testatur in AEthiopiae esse quoidam , quo rum sudor contactu noceat , dc effastinet r confirmatque Codronchius de Μονα bis venefici3 lib. 2. eap. 3. ΑNup solo eliniam halitu fatetur Plutarchus ex Philar-

rotasse, itemque 1nterno odio dumtaxat et quapropter Horatius. Odio obscura, morsuqu2 vemnat. Hisce Auctoritati hus adjiciunt Rationes . Inquiunt etenim ex his generibullhominum vapores , dc halitus tam i senios emitti . ut adstantes , praeserti tripue S , quorum carnes tenerrimae , s

SEARCH

MENU NAVIGATION