Lucæ Tozzi Opera omnia Lucæ Tozzi ... In librum artis medicinalis Galeni Paraphrastike anakephalaiosis in qua universa medicina ... quam dilucide enucleata continetur. Huic adjectum est practicum opusculum. De recto usu sex rerum nonnaturalium ... To

발행: 1747년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

per decoctionem , sive per destillationem telicitae , ut ex carduo benedicto , scoris . lneria, betonica , cinnamomo , an iis , Iigno guaiaco , salia, china, oc similibus, ut passim apud Practicantes. Vinum praeterea hic lumitur, quod proprie apud Nostrates vinum dicitur , ex Uuis

e vite domestica carptis, atque expressis, subactis, & sermentatis. illud autem quamvis varium este soleat, debile, potens , album , rubrum, tenue, crassum, dulce, austerum, acidum , sulphureum, aliudve 3 generaliter tamen acceptum , ad differentiam Aquae , caeterorumque Potuum , plurimas utilitates afferre solet 3 quarum praecipuae sunt, quod languido ventriculo opituletur, coctionem adjuvet , spiritus prompte refi- Ciat , urinam promoveat, lac augeat, Corpus calefaciat, sensus omnes roboret , ingenium acuat, &Cor exhilaret; unde Galenus lib. quod animi mores Corporis temperiem sequantur, cap. I. scripsit : inderatum V ηum concoquit , iis distribuit, P sanguinem ereat , nutrit . Modera

tum autem dixit: nam immoderatum omnino nocet, cum praeter ebrietatem, Apo-plex iam , Aphoniam , Paralysim , Sopo rem , Convulsionem , Vomitum , Cardial-giam , Febrim , ali atque gravissimas aegri.

etudines afferat . Uini differentiae multae sunt, quas refert Hippocrates 3. De Rat. rict. in acut .a text. I. ad 8. illae autem brevitatis grastia ad sex commode revocari possunt, eκ doctrina Galeni eodem loco; quoniam sex in illo considerantur, videlicet Substantia , Color, Sapor , Odor, Virtus, dc Tempus . Quod ad Substantiam , idem Hippocrates eitato loco dividit Uinum in crassum , seu vinosum , dc in tenue, seu aquolum . Crasium . & Uinosum, quod firmiter , & maxime 'reficit, licet difficulter concoquatur,ec multum recrementi tartarei in vilceribus relinquat; unde etiam facile obstruit, ine. briat , stomachum gravat, & meatus urinarios inquinat . Tenue vero , seu aquosum, Graece Otigophorum dictum , cito quidem digeritur, oc meatus permeat, sed vel nihil, vel tenuiter restaurat 3 quin & non raro ventrem laxat , sudorem movet , urinam multiplicat , ac attenuat e quod confirmat pariter Galenus 3. de naturat. facult. cap. uis. Quod ad Saporem , dantur vina dulcia, styptica , austera , subacida , dc acerba . Dulcia obstruitiat , dc status excitant; styptica, & austera constipant: sub- acida , cic acerba, viscosos succos gignunt, dc flatus movenis Ac si omnino acida sint, intestina compungunt , dc torminibus assiciunt . Quod ad Colorem sunt vina rubra, dc alba : Rubra roborant, dc astringunt e Alba laxant , dc aperiunt . Sed re rubra rursus, vel ad Nigrorem inclinant, & pra ter vim astrictoriam , dissicillime concoquuntur , quia plurimo tartaro abundant evel Ora forum succum aemulantur I & s lent esse facilioris digestionis , ae stomacho magis amica. Alba etiam , vel flava sunt, vel omnino alba , ac quodammodo coloris expertia . Flava sunt melioris nutrimenti; Alba vero, coloris expertia, s lent esse tenuioraue ni tamen Arte sint ita comparata : siquidem Cujusdam generis vina sues artificiali quadam industria plurimum abescentia, potissimum, quae serme tationem non subiere , attamen potent iaadmodum sunt, ac generosa. Quod ad indorem , aliqua bonum odorem redolent , alia vero omnino inodora sunt : semper autem odorifera meliora reputantur. Quod ad virtutem : aliud vinum est potens: aliud imbecillum. Potens fere totum vertitur talpiritus, cum destillatur . Imbecillum vero , sere totum in phlegma . Quod ad Tempus demum : alia Vina sunt antiqua, alia sunt recentia . Antiqua , vetustate temporis , veluti concoctiora , dc depura tiora, semper meliora sunt. Recentiora veriro omnibus serme visceribus inimica, qui I

pe, quae status excitant, meatus Obstruunt, ventrem gravant, &tartarea, phlegmaticaque materia ventriculum, caeteraque viis

scera opplent. Hinc experimur in deltillationibus per alem, cum copiosiores , persectioresque spiritus clici ex vino veteri , paucos , dc debilissimos eκ recenti 3 qui imo Mustum , si destillationi subiiciatur . in ardentes spiritus non evaporat , sed totum in tartareum, in lipidumque phlegma

convertitur.

Sed cum Uinum ex praedictis varia praestet commoda , & multa quoque incommoda afferati controverti propterea solet , cujus naturae iplum sit, calidum ne , an frigi, dum t in utramque enim partem Ueteres inclinarunt. Et quidem Macrobius T. Fatur. nat. cap. 6. frigi dum illud e sse exillimavit, nam praeterquam quod , prae caeteris Iiquoribus melius , citiulque litim plerumque sedet , potentissime inebriat , sensus obtundit , mentem hebetat , & summo sopore laodammodo opprimit 3 unde Hippocrates s. apbori . scripsit: si ebrius qui piam re-ρente obmutuerit , conuulsus moritur , nisi febre

172쪽

De Cibo,

febre eorripiatur. At vero , nisi illud fri. gidum foret , ejuscemodi mala neutiquam areret, dc nec per labrim illa desinerent. ed & Empedocles ἡ Vinum quoque dixit Λquam putrefactam I unde Versus. Vinum es putrescens , ligni sub eorti- eo , lympbs, Attamen ex adverso P Iato in Timaeo , Uinum appellavit P. calefactorium Anima, Corporis ; qua obrem a. de legibus , ulud Pueris interdixit , ne ignis igni ,. ut ipse

loquitur, adiiceretur. Aristoteles etiam 27. ect. Probi. q. vinum . inquit , sua natura calidum , sedare tamen sitim magis, quam

δε quam

Uerum probabilius videtur, Uinum non ea lidiorem , sed calorificum esse appellandum , quoniam per spiritus , qnos nostro

sanguini cito communicat, effectus excitat calefactorios: etenim pulsus celeriores, &vehementiores reddit, sanguinis circuitum promovet, poros cutis , & meatus omnes

aperit, sudorem , dc urinam prolicit . AD fert autem Morbos soporiferos , cum immodice potatur , idque , tum pluralitate vaporum , Cerebrum , & nervos opplentium , ec gravantium , tum etiam , quia copiosiores succos in Cerebrum deseri, quia cum deinde non possint conuenienter , &.illico distribui, atque per sua emissariae rein purgari , sensus hebetant , dc nisi somno digerantur, aut febri discutiantur, non raro plus justo gravando , enecant : quamobrem idem Hippocrates eodem S. Aphorim. citato subdit , aut ubi ad horam pervenerit , qua crapula solvuntur, vocem recuperat . Hinc quoque patet , cur dixerit Ari-1toteles eis. sezprobL Vinum dilutum magis inebriare, quia majorem succorum copiam in Caput transfert . . Sed quis unquam Fracastorio assontiri poterit, qui vinum siccum arbitratus est , lib. de Tempeηam. Hai , capi T. adversus communissimam Philosophorum, & Medicorum sententiam ρ cais Verum , qui ob ser vaverit Vinum praesertim potens s & verus ,. majori sui parte , in Aquam arden. tem commutari , in spiritus facillimo inflammabiles converti, qui deinde manibus contrectati not, humesaeium 3 certe Fracastorii opinamentum non penitus, veluti pa-rMoxum, admirabitur, fi praesertim dicta. tis Aristotelis velit inhaerere. Λe vero eκ

his deducere Nobis liceat, per quot amba-iges versentur , qui nudis quatuor putatis primis qualitatibus , universam Philos

phiam coarstatam volunt.

suibus in morbis Mua , vel Visum conferat. SIcuti non omnia, quae in humanum usum deducta sunt, singulis sunt utilia , vel

nocua, cum, quae uni prosun , alii obelse soleant: Sic Aqua, dc Uinum nota omnibus simpliciter noxia , vel lalutaria dicenda sunt: o plane modo plerique hominum saliuntur , qui cum noscant te ipsos bene Aquae usa valere, cunctis aliis potandum Aquam insinuant , & multis laudibus commendaranon desinunt, cum tamen praejudiciis exuti, passim experiamur, plerosque non levia damna pati, vel a minima Aquae potatio ne ., salubriusque viverς, moderato vir. i usu , dc e converso . Sed & id praeterea mente tenendum, per varias aetates , modo unum , , modo aliud proficere consuevisse aquandoquidem aetatum mutatione variant in

Nobis succi, dc sermenta viscerum , praesisertim istoma hi ι quibus aliquando contingit usu Uini , quandoque Aquae potu in digere, salubriusque conservari: neque solum per aetates variar, sed per diversas

quoque particulares ventriculi assi ctiones equandoque vinum levius ferri , gravius a quam : Interdum Uero ex adverso , gravi rem molestiam a vino persentiri, eo quod fortasse in Morem vertatur, quam ab aqua, quae facilius tuleratur , .dc vincitur , imo' acorem ipsum essicaciter temperat , & emendat. Senes paritor nonnulli, ac stomacho imbecilles , non raro Aquae potu me

lius digerunt , citiusque cibos conficiunt , quam ulu Uini : quod si fortasse aliquando parce sumpsermo , nedum statim illus eructant, sed & ventre inflantur , consti.

pantur, dolent. Id autem neutiquam , ut ipsi eon queruntur, adaucti caloris maleficio, quF in illis potius deficit, quam eκu peret, sed ob permutatam praedictorum sucincorum crasim , ut in Hypocondriatis saepis.

sime compertum . Itaque non semper Ut num , nec Omnino Aqua commendabilis im universum em, aut cunctis indiscriminatim praescribenda, generali quadam , immutabilique lege sed pro ratione. - Et quidem in lanis optime' admonuit Cellus M. I. cap. Π nullam certam , ra tamque regulam esse stabiliendam, cum in

173쪽

r64 De Cibo,

het. Hune Vortet varium habere vitae re-πus , cyc. Pro ratione tamen Corporum, &Constitutionum , modo Uinum , modo Aqua commendanda est e etenim Corporibus luc-

ei plenis , humidis , debilibus , magis Vinum , quam Aqua conseret . Contra vero pi. crocholis, & robustioribus , potius conveniet Aqua . Sed & proaetatis varietate , ac consuetudine, id ipsum usui aptandum: nam senes, ex consueti potius Vino: Pueri , & Feminae Aqua regendi sunt. Exeris citati insuper . Ac laboriosam vitam ducenistes coguntur Vino, uti crassiori, ac potentiori: otiosi vero, & sedentarii, vel Λqua simplici, aut medicata, vel ad summum, Vino tenuiori. Ita de caeteris. Quod ad aegritudines vero, nocet Uinum in omnibus a Sectibus Capitis , praesertim ex acri, & bilioso sanguine progenitis, nam exinde cerebrum m/gis vaporibus per sanguinem delatis ex vino gravaretur . Similiter in omnibus fluxionibus, ex tenui liquo re provenientibus, quae facilius ab usu vini

concitantur e qua ratione experimur , maxime laedi eos , qui articulariis doloribus

cruciantur , a vini potu . Pari ratione reprobatur vinum in vulneribus, uIceribus , laxationibus, dc se acturis , ne humores in partem affectam magis influant , illamque exasperent. Caeterum esto ratione aegritudinis, Uinum omnino prohibeatur, poterit tamen aliquando permitti, si consuetudo in

contrarium vigeat, obstet senectus, oe ventris imbecillitas. Ne vero. grave damnum

ab ejus usu subsequatur , levius, quo fieri Poterit, concedatur , vel saltem bene dilutum , di modice potatum : illul enim ingratiam virium, imbecillitatis ventriculi ,1enectutis, dc consuetudinis , . tantummodo permittitur . In allis autem aegritudinibus quibus eumque . in quibus desideratur conis coctio, ac dissolutio crudorum succorum , vis aperiendi, ac deobstruendi, promovendi menstrua , ac sputum,. itemque attenuam di , incidendi, roborandi , vinum semper commendabile erit, magis tamen album ,

quam rubrum , veluti iaciliorix distributi nis, & transitus per vias urinarias, quale est vinum otisophorum dictum , sed non acidum ι nisi tamen alvi fluxus rubrum potius expostulat. Quamquam , ubi vinum sanum sit, de coloribus luperstitiose nimis

agere , non . sit opus ..

Ad in febrientibus major dissicultas esse

niat. Et quamvis plerisque creditum sit , vinum illis nocere , prodesse solum aqua πι

si tamen Auctoritates veterem .& Rat

nes, ac Experimenta consulamus, lavent mus vinum potius esse commendaridum ἀHippocrates enim , & Galenus , aliique e Graecis celebrioribus , vinum in se bribus permisere , non solum in gratiam stomachi , sed etiam ad coctiones peccantium humorum adjuvandas, di ad febrim ipsam breviandam 3 quemadmodum etali sere est ex tibris de Ratione Victus in aetitis , is de Hethodo medendi: Illud autem album , dc oligophorum dictum , seu tenue erat , quo scilicet sitis simul una etiam sedari melius posset. Sed dc ratio ipsa suffragatur , cum experimentis : si quidem febres desinunt coctione , sequestratione, & expulsi ne peccantis humoris , qui cum sanguine

eoin mistus fermentationem indebitam proin moverat et modo innum potius, non aqua, haec omnia praestat: quamobrem pleroi qua novimus unico . sed largo vini generosa tu , tam asstuenter sudaue , ut momento labrim averruncaverint, neque solum iri declinatione universali , vel in statu is ut aliis quoque accidit ex potu aquae, sed etiam inter initia, vel in augmenti decurit Uerum in his Reeuuaxis ratio semper habenda est , habitudinis Corporis , aetatis , consuetudinis , anni temporis , & sympto matum febrim comitantium p nam in ueli riis, in tam mationibus internis , sudoribus diaphoreticis, aliisque tantibus, tuta non

laret talis temeruas.

In hypochondriacis praeterea dubitari potest , num etiam vinum conserat. Et lieet in gratiam Ventriculi , summe imbecillis vinum videatur commendabile , eo quod flatus illis insensissimos discutere quea mnihilominus experimentis satis constitit, illud ossicere , non tamen ratione caloris ,

quem salis insimulant I sed potius ratione

acoris , quem sulcitat, vel magis exasperat. Acidum enim quod in. ipsis exuperat, sive in conspicuum, sive manifestum , in eausa est, ut vinum facillime acescat, copiosi res flatus excitet, coctionem intereturbet , viscera torminibus, atque aestuationibus a ficiat Hine maius longe emolumentum non nulli ex aquae usu nanciscuntur, meliusque se habent, cum ilhi acorem diluat, & retundat, adeoqye sermentationibus , atque hypochondriorum aestibus obsist ad , veni trem laxet , dc salia sermentorum inver-. tendo, ac di s solvendo , tumultuariam vi ,scerum agitationem , perturbationemque temperet , ac sedet . Atque hinc erianti

M a cur nonnulli , etsi stomaeho valdae

174쪽

debiles, melius sufferant aquae, quam Uini tum ρ quoniam stomachi larmentum m stam illam, turbatamque passi nem , en

vino habitam, usu aquae neutiquam subit. Porro plerisque non' levite Contulere , aquae per intusum cinnamomum , anisumi, lignum

lassa ras, aliud ve simile 3 & quibusdam aliis istataris iste aqua chalybeata, vel ex Quinte , chalybis , aut Drri conditionem referente, ut apud Nos e li elicita , vel etiam

arti hci ali ter comparata.

. Denique in usu vina, haec specialiter sunt advertenda, ut numquam jejuno stomacho trim, nec in fine prandii 3 vel eoenae et

solet enim non raro coctionem ventriculi. intertur Te, Praesertim eum potem suerit,

in debili Uentriculo. Puellis non permitino tuν , neque imbecillum eaput habentibus , aut in soporem proclivibus 3 Μoderatum Praeterea sit 3 nam immoderatum Omninouocuum , potissimum si merum illud fuerit crassum , acidum , nec dum bene krmen.

latum, aut ex vario Vinorum genere commistum . itemque melle, aut saccharo concinnatum : ista enim semper visceribus infensa sunt. De eo vero, quod per filerum latur, az depuratur , controversia est , qaae ad huc sub Iudice manet. At licet com. munius credatur nocuum illud omnino esse, existimauerim tamen innoxie potari posse, usu tamen moderato, modo sit per iteratas repurgationes ab omni tartaro defaecatum. Μala etenim ex eo solum oriri possunt , cum saeculentum est, aut cum aliis corruptis vinis commiscetur 3 & quidem vel vapidis, vel fugientibus , vel acescentibus ,& degeneratis: quo pacto solent oenopolae

magonirantes . vina adulterata reconcinnare , di corrupta: pro dulcibus, sanis, &suavibus vendere . Caeterum vina semen lata , vetustiora, ct penitus desaecata, me- Iiora lamper sunt, ac salubrio . De recta ratione victus corporum fanorum.

EX hactenus dictis colligere nune ess,pro

recto ulu Ciborum, & Potuum ad sanitatein Corporum conservandam, praeferendam semper esse simplicitatem ac parcitatem, arietati,compositioni,&copis. Melius enim, ac iacilius chyli ficationis opus ex illa ia ventrieulo, peragitur , quam ex ista 3 eo quod

sucsh digellivi ineptiores semper fiant ad multigenam, ciborum coplam diGlvendaui, quam ad modicam. simplicem, dc uniformem 3 praella tim vero si eorumdem com-Posirior, at mixtura, Talis , ac tanta sit , tum multitudine conjuncta, ut Ventriculo gravamen , fermentis digestivisanertiam,oc dissolutioni tarditatem inserat 3 unde pommodum cruditates, obstractiones, dolores, tumores exoriantur. inamobrem scite quidem diruit Hippocrates, lib. de Flatibus: DiseMmha in aequalia alimenta sedulanem in Venerisalo meitare 3 eo quod aliqua citius, ae hacilius, alia serius , cc difficilius co coquantur . sinc propterea experimur s luhrius, diutiusque virare fragaliores Η mines δ helluones vero brevius, & insal brius . vivitur, enim exiguo melius , ta de Natura paucis sane contenta est . iure ergo in Vulgatum. Αdagium abiit : Plures OcciduMula , quam Glaca . Μente pro inde perpetuo tenendum Μonitum illud Μ. Brasaucili. . Pone Gesae matas, ut fit risi longior at arrae eupissaria in sit tibi parca manus. Atque illud aliud c -

Facta autem comparatione inter Iabilea& solidos cibos: sane illi, suacumque tamen consuetudine seclusa, istos praecedere

debent. Cum eniman Anatome constet, cibos eumdem ordinem in in Uentriculum sese

Vare , quo fuerunt assumpti , & qui prius lune dissoluti, ae digesti in intestina descendere 3 plane si duri, ac solidi primum

ingerantur, impedimento quadantenus erunt labilioribus: quo circa hi diutius detenti , facile acescunt, corrumpuntur, dc in dele- terios humores commutantur. Hac quippe de causa Diarrhinae, Dysenteriae, olera Uennis tormina, Febres, aliaque consimilia saepissime in Praxi visa sunt, ab inverinso assumptorum ciborum ordine, provenisese, ut etiam notavit Galenus I. 3. de symptomat. caus alibi. Divi seclusa quacumque consuetudine, nam qui aliter his v

sci consueverusit i ut prae caeteris sunt Hispani) vel nullae, vel leviori noxae subjiciuntur. Vetusta namque consuetudo vertitur in Naturam et & quae consueta sunt, minus m Jestare solent. Quae autem his a quibusdam Opponuntur, nullius Profecto momenti sunt, attenta pollisimuna Anatomes Veritate, &,chyliscationis opificio, per succos digestivos ope Rrmentationis habita, ut iam cun

175쪽

Tempus insuper cibandi illud sit, quod

usu, & consuetudine , pro diversa Corporum habitudine, & constitutione , aetate ire varietate exercitiorum , comparatum est; itemque pro varia Anni tempestate, regione, aeris incolatu , caeterisque similibus 1 etenim juxta horum varietatem quibusdam latius prandere, parcius comate conveniet: aliis eκ adverso, prout ab usu melius ipsis profuisse comperiere . Sic negotiis diurnis addicti, laboribus , exercitiis , itineribus , expedit parcius prandere, largiuS- coenare: contra aliis . Gamquam in universum , magis semper commendabilis sit Cgna frugalior, iis praesertim , Mi lucubrationibus incumbunt , ct civilem vitam ducentes ,

lautius prandere solent, juxta illud. Ut sis nocte levis, fit tibi cena brevis. Caeterum num his, vel semel in die, sumendus cibus sit , ex ipsiusmet Ueniticuli habitudine, ac vigore , deducere licebit , di prout quisque in seipso noverit. Verum. tamen id praecipue animadvertendum ex

Schola Salerni, ut

Tu numquam comedas , 'maebum ni

Pulatum, vaestumque cibo, quem stin

pseris ante. .

Ex desiderio id poteris estgnoscere certo: : , nee mi figna tibi subitos in ore fati. va. sa I . ta Qualitatibus modo Ciborum, crudi, Dugidi, cressi, acerbi, duri, pingues , dcoleosii , plerumque nocui sunt , praesertim stomacho debilibus 3 coctionem enim , dc distributionem retardant , calorem in fringunt, spiritus, & liquores chylo destinatos hebetant , - dc obtundunt entriculum agMavant, extrementa multiplicant,

eruditates , de obstructiones pariunt , di cuncta sere mala progignunt. od si his frigidas potationes ut nostris praecipue temporibus adjungantur longe graviora damna exoriuntur. Atque hinc, ex effraenatae Gulae libidinibus, gelidisque tum Aquarum , tum Uinorum, aliorumque artificialium liquorum frequentissimis potationibus, cuncti nunc fere valetudinarii sunt, lubricamque sanitatem , brevemque vitam degunt. Grati vero suavesque Uentriculo cl-bi , etsi fere semper commendabiles sint ,

attamen moderationem servare debent: Nam

aromatibus conditi , variisque salsamentis consecti, tamdiu conveniunt, quamdiu stomacho sunt gratificaturi, si sorte langueat,

ca Galen. 3. de Ac. cf. 6. aut tarde admodum cibos eoMeiat . At vero quamquam consuetudo multum hae in re valeat, non tamen est tam longe a N lurae modo removenda , ut in insalubri tem transeat, & aegrotandi causa fiat a Μulta enim , quae in Iuventute sufferri s

lent , iuemdentibus aetatibus nocua evadunts

etiamsi diutinus illorum usus praecesserit et quaeque in Modo , ordine , dc Tempore antea contulerunt, progressu temporum , &aetatum non leviter ometunt , mutata nimirum corporis, & partium eonstitutione. Singulorum denique Estulentorum, Be P tulentorum Naturas, Uires, & Facultates, qui nosse cupit, legat Auctores de Re Cibaria tractantes, praesertim vero Galenum de Alimentorum facultatibus , Io. Bruyer num, Arnoldum Uillanovum , Arnoldum Freitagium, Cl. De atum , Balthasarem Pisanellum , Castorem Durantem , Lud vicum Nonnium , Henricum Μundium ,

aliosque.

' c. . - .

De victu aegrotantibus ministrando.

EX tribus indicinae praesidiis', quibus

adversus aegritudines iugiter a Μedicis, dimicatur, Diaeretico , Pharmaceutico, MChirurgico, primum sane sibi locum ve dicat Diaereticum ι nec immerito, quoniam caeteris utilius, praestantius , magisque ne εcessarium est. Utilius quidem 3 quia ad vi- reβ conservandas dirigitur, sine quibus Morbi , & Causae morbolae nullatenus sugari possunt a Praestantius , ac nobilius , quia uburehqua ad curandum i , aut praeserva dum, sunt instituta: Disereticum ad con servandum specialius collina at 3 modo apud omnes constat, pauem H Medicinae conservat icem longe , lateque praecellere Curatrici , ac Praetervatrici et quin etiam lolius saepissime Diaetae recta administratione, nedum conservamus , sed & Cominmodeypraeservamus, atque abigimus mora bos. Magis denique trecessarium est ι nam non semper aegroti medicamentis egent , uti sanentur 3 at vero semper opus h/bent , ut alantur', in gratiam virium

conservandarum . a At vero sicuti

Cibus opportune exhibitus maxime confert 3 ita ex adverto nocuus omnino evadit , Θ mportune , excedenter , & non con- .

venienti modo administratur 3 Proinde factum , ut tam Veteres, quam Recenti res Μedici in rem hane plurimum incu

a P V. Celsum M. 3. c. q.

176쪽

De Cibo,

huerint , & varias diversasque Regulas in

alendis aegrotantibus constituerint. Horum autem omnium primus communi voto princlamatur Hippocrates , utpote qui singula ad id facientia exactissime examinaverit, quemadmodum colligere est ex pluribus eiusdem operibus, in quibus rectam victus

rationem edocuit, speciatim vero lib. I. Ain

priri orum, is, de Ratione Victus in aeutis , de Diaeta, de Morbis, ubi regulas

sane aureas in recte administrando maximo hoc Μedicinae praesidio tradidit . Nos propterea illius documenta sectantes dis in-cte easdem prosequemur , ordine , ut de

cet , congruentiori .

Primum autem, facta comparatione Μογborum acutorum , cum chronicis o quia in illis coctiones, secretiones, sequestrationesque morbificarum causarum citius perficiuntur , adeoque breviorem Natura cum morbo pugnam init 3 frugalior cibus exhibendus est 3 lautior vero in chronicis, ne scilicet propter temporis diuturnitatem vires concidant , documento Hippocratis apborim. Io. text. 9. ubi Covectari oportet ,

inquit, an aeger sufficiat perdurare, quouseque morbus consit erit, isc. Si vero acuti morbi cum evacuationi bus socientur , largior victus Commendatur , damnatur tenuis , ex doctrina ejusdem, tum 2. aphorim. 22. dicentis, Morinbi ab evacuatione pendentes, repletione fanantur e tum I. aphorism. q. ubi tenuis victus vituperatur in acutis , in quibus non convenit , uti sunt morbi ab evacuatione procedentes : quemadmodum advertit in commentario Galenus. Idipsum confirmat Celsus, cum inquit et Sicut in mombis , in quibus initium es ab evacuatione, nullum majus remediam velori refectione; ita nullum maius damnum ieiunio , aut

pareo cibo.

Λt contra in acutis ab humorum copia pendentibus , tenuis victus optimus erit: auctoritate ejusdem Hippocratis a. amori . cit. Si namque largior victus exhiberetur , proculdubio maiora excrementa cumularentur 3 cum tamen ex eodem Hippocrate a. apiarism. Io. impura Corpora quanto magis nutris , tanto magis legis

dis. Accedit , quod in his vires languere non solent, quippe quae non longam cum morbo pugnam inierunt , adeoque multo

cibo non egent, ut reficiantur. In Chronicis praeterea cum extenuatione conjunctis, nedum aliquanto plenior citius exhibendus est sed humectior: in his Toeteti Op. indie. Tom. V.

enim solet sanguis aeritate , & salsigine

muriatica plurimum dissolvi , atque adeo suo glutine privari et unde ad retundeuindam acritatem , atque ad impediendam ejuscemodi dissolutionem , conferet cibus humefaciens, uti sunt iura, etiam ex glutinantibus medicamentis concinnata . V rum in chronicis cum obstructione, tum re , scirrho, convenient alimenta attenuautia licet paulo pleniora r attenuantia quidem , in gratiam obstructionis ; paulo

pleniora vero , ad conservandas vires , ratione diuturnitatis temporis r ubi notare docet, alium esse victum tenuem , alium attenuantem; tenuis enim vires diminuit . dc saltem per accidens sanguinis quantitantem detrahit attenuans vero tuetur vires,

'c quandoque etiam auget, licet humores incidat , & tenujores reddat 3 imo etiam

meatus omnes Corporis reserat 3 ut cum

E. g. carnibus, illarumque iuribus incoquimus petroselium , sampsuchum, cinnam mum, crocum, & similia. Quoniam vero non solum victum, qualis deceat , aegrotantibus praescribere convenit, sed etiam opus est, ut debito tempore exhibeatur 3 propterea in acutis mor bis , quia brevis est pugna inter Natu. ram , & Causam morbificam , citoque Augmentum imminet , paretor cibus per ea tempora ministrandus , ne scilicet distrahatnr Natura ab opere coctionis , a que ab inutilium succorum secretione , quae tantopere necessaria est . Circa declinationem vero , plenior offerri poterit,

ut vires restaurentur, sed tamen non plenissimus. Iae eaedem opprimantur, aut ius iocentur C advertendo pariter quod admonuit Hippocrates eodem Σ. apborim. 7. suae singiori tempore extenuata sunt corpora lentius reficere oportere, breviori veroo ur; pro ratione. Nedum autem toto tempore aegritudinis acutae , sed in Temporibus eiusdem particularibus per singulas accessiones , varietas in cibando servanda est . Et quidem ineunte particulari accessione , ei-bus exhibendus non est , ex eodem Hi pocrate I. Vbori'. II. ubi dicitur 3 3n principiis Aeressionum cibum dare novum

est : in ipsis aecessionibus abstinere

oportet . a in Pro Accessionibus vero intelligenda sunt tria' illa particularia tempora cujuscumque Paroxysmi . Princia pium scilicet , Augmentum , & Status.

M In a R. Commentaria nostra super hoc.

177쪽

In principio namque si cibus exhiberetur,

praeter ventriculi gravamen , & cruditatem , febris proculdubio exacerbaretur , di facile posset in deteriorem commutari. In Augmento, & Statu , omnia lym Omata ingravescunt ι propterea a cibi exhibitione deteriora illa fierent gravata nimirum , ct fortassis etiam succumbente a cibo Natura . Hinc in omnibus periodicis febribus tria

ista tempora , omnino cibis vacua , transigi debent. Neque solum in febribus, sed

in quibuscumque aliis aegritudinibus, quae Periodum quamdam servare solent, oc statis temporibus exacerbantur , totum illud tempus exacerbationis , ct repetitionis , Laetereundum , ne magis Natura per ci-im affligatur, & copioliora excrementa Cumulentur. Satis autem erit, in gratiam virium conservandarum , si per intervalla , instaurantes quaedam potiones, tincturae, aut elia tria , cochleatim offferantur ιCibus vero , postquam aegritudo remissionem subierit, exhibeatur In su per, quia febres . , vel intermittentes sunt, vel continuae 3 diversa ratio in utri que servanda est in ei bis administrandis. Et quidem in intermittentibus , commodius temper tempus cibandi erit in horis a se. hre vacuis, cavendo tamen, quod fieri poterit, suturam accessionem, ut per horas sex, aut septem saltem, ante futuram accessionem , cibus offeratur, & vel plenior, ac solidior, vel parcior, magisve, minusve liquidus, pro ratione virium, aetatis , armi, temporis, consuetudinis, & peculiaris constitutionis aegrotantis. In Continuis vero sat erit tempus ipsum declinationis ex. pectare, ut docuit Hippocrates I. de rat. viai. in aeui. text. pen. inquiens : tempus

a die sorbitionis optimum est , cum calor

ad pedes destruderit , reliquerat Cor squod sane in declinatione contingit. In febribus autem , quae per dies impares ex Acerbantur, plenior cibus concedi poterit in diebus paribus levioribus; parcior veris in imparibus, utpote gravioribus ι servando tamen variam cibi conditionem, liquidiorem, vel solidiorem , pro ratione habitudinis aegrotantis, & virium necessitate; si nimirum aegri suerint picrocholi, graciles ,

Ieiunium non serentes , vel e converso. Cum vero febres nedum continuae sunt ,

sed sub ingredientes, quarum scilicet accelsiones repetunt in declinatione prioris, &antequam una desinat , altera iubintrat ;melius erit cibum offerre in medietate status prioris accelionis , antequam in ejusdem

declinatione principium posterioris aeredatenam eaeteris paribus, iemeer gravius damnum imminet ex cibo exhibito inter initia accessionis, quam in statu: eumque unius aecessionis declinatio sit principium alte rius, oportebit a cibo abstinere in declinatione primae , cum haec confundatur cum yrincipio secundae accessionis . Uerum in

iis Casibus non solidus , sed liquidus e dius esse debet , ut sunt jura , aliquantuum tamen vigorata testibus gallorum, ut dc liquores carnium. 1eu carnes ipsae convsumptae in Balaeo Roris, di deinde e preme, aliudve simile. Quamvis autem initia Accessionum febrilium omnino vitanda sint, admonet tamen Galenus Io. meis. cap. . posse aliquando

resectivum aliquod exhiberi, si corpora pi- crocola sint, & stomachi imbecillitate laborent , ad eout in animi desectionem facilis lime incidant, qualis erat ille, cujus ipse ibidem meminit, qui in singulis accessionibus animo liquebatur, cum ventriculi titillatione , & languore. At vero his satis erit, per aliquod tempus ante accessionem justulum aliquod exhibere, vel etiam micam panis vino albo diluto maceratam.

Si praeterea accessiones sebrium adeo producantur, ut duas sere integras dies com Pre

hendant, quemadmodum in Pbribus illis , quas Graeci Tritaeophyes appellabant, hoc

est extensas Tertianas ι quia aeger tam longam inediam sufferre non potest, praestabit, transacto augmento , julculum exhibere , aliudve simile ientaculum, & deinde in deinclinatione paulo largiu S alere 3 ita tamen , ut saltem horis sex, vel septem , futuram

accessionem cibus antecedat. In Semi terti nis vero, graece Hemitritatis, quarum acincessiones recurrunt graviores per dies imp

res , & in paribus, licet mitius continuo perseverant 3 parcior cibus, & liquidus in

imparibus , paulo plenior , & solidus inparibus offerri poterit , modo hic facilis temper sit digestionis, & boni nutrimenti.

Circumscripta autem quacumque consuetudine , melius erit bis saltem singulo quo que die naturali aegrotantes alere, re quidem horis matutinis, utpote plerumque quietιο-ribus , cibo solidioris liquidiori vero vesper-'tinis, aut nocturnis. Unica siquidem com illo in lingulos dies, ut plurimum insum- ciens est, li modica; gravans vero, & nincens, si larga. Dixi cireum scripta consue tu dine: nam si caeteroqui suetus aeger foret in statu sano, te mel in die cibum lumere ,

non est duplici perperam gravandus in stata

178쪽

morboso , in quo naturales operationes valde deficiunt. Dixi in super cibo solidiori, di

horis matutinis, quia plerumque quietiores illae sunt in aegrotantibus, quod si fortasse secus accideret, eligi debebunt, quae minus molestae sunt. Idipium Oblervandum erit in febribus, quae suos paroxysmin proserunt anticipantes et postponentes,ut nimirum tempus illud eligatur, quod remissius videbitur, vel omnino febre vacuum , cavendo tamen, ab imminente accessione,quoad fieri poterit. Caeterum in cibis liquidioribus praeter tim , jusculis, minus errabitur, cum ab his minus Natura gravetur : atque in hoc laudandi profecto sunt Romani Medici, longe caeteris, in cibandis aegrotantibus , cautiores.

Dι febribus denique Continentibus dictis ,

quae scilicet accessionibus, iteratisque paro ysmis carent, quietiores adhuc horae eligendae sunt z hae autem erunt, quae minus tymptomatibus molestantur. Quod si febres sint Homotonae, idest eumdem semper tenorem servantes, cibandi erunt aegrotantes horis consuetis tempore salut is , eo quod in his Natura refici consueverat. Idemque dicendum in Increscentibus , & Acmasticis dictis. Veram in his parce nimis alendi sunt sebrientes, & solum in gratiam virium conservandarum , si fortasse langueant. Quod si aegrotantes serendo sint, ut valeant impetum febris effugere absque cibo 3 melius erit omni prorsus alimento abstinere: ubi vero vires langueant parum, & 1aepe illae reficiis antur liquoribus instaurantibus per vices, di moderate exhibitis. Verumtamen in cunctis respiciendum semper ad aetates, habitudines corporum, consuetudines, Regiones , ct Anni tempora: quamobrem Pueri , largiori semper victu tractandi sunt, cum inediam ferre non possint I contra Senes, multo cibo non sunt gravandi, sed modico, ac repetito , ne vires concidant. Sic quoque

aliter alendi sunt graciles, quam obest, illi quidem pleniori , ac humidioris isti vero tenuiori, & sicciori . Eκ consuetis plenius cibandi sunt Hispani, Germani , aliique , qui in statu salutis lautiori ciba fruuntur 3 parcius vero inlueti, ut Itali , praesertim Romani, dc Neapolitani . Idipsum dicendum de Regionibus: Incolentes enim Re.giones frigidissimas, ut Boreales, solidioribus alimentis x tenujoribus vero, habitantes Regiones meridionales: quod si fortasse uberius alendi sorent, potius parum, &per Vices instaurentur. Denique quod ad Anni tempora , parcius As state.& Autumno ,

α cibis iacilioris coctionis 3 largius Hieme,

dc Vere, solidioribusque alimentis cibentur. In universum postremo frogalior cibus ςgrotantibus convenientior semper est, saltem

ratione causae morbificae, quae a cibo plurimo increscere non debet, ne morbum pro trahat, nec naturam aggravet, aut a s

questratione, secretioneque peccantium humorum retardet, aut impediat osuaenam repletio peior Panis asCMnis d

AD calcem hujus tituli de Cibo, &Poia

tu placet curiosam hanc disceptati nem in medium proferre, atque examin re , quam licet nonnulli alii proposuerint, exacte tamen nondum illam explieuisse m hi visi sunt o Pro Pane aurem Triticeum intel Iagendum : nam qui ex hordeo , mi lio , caeterisque leguminibus , conficitur νin conrroversiam hanc non cadiro Iamdiu ex Avicenna fen. 2. I. doct. 2 cap.7. effatum viguit Repletionem omne, malam esse, Panas autem esse peiorem: cui inhaerens Iacobus de Partibus Avicennae Commentator, rarisnem quoque adjecit ἐinquiens: Remerionem Pamr esse malam ,

quia stomacho diu in iacet , gravans ipsum plurimum , is opprimit pea oratia ; si

descenderit tandem de somacho non bene digestus , oppilabit Hepar , is insaraical rat carnes minori vocumenro sunt , quia, plus proportionamur humauo Corpori , imminus premunt pectoralia, is si transeane indigesa ad Eepar, ων insaraicas minurstabiles , ων metit curabiles opstillationes inducunt, quam Panis . Hinc iactum 3 ut dictum illud in commune Adagium abie rit , & Panis esum immoderatum longe

pejorem esse carnibus , Omnes propem dum proclamaverint . Uerum ex adverso

Alii perpendentes Panis substantiam optimam esse, cunctis acceptam, Nationibus omnibus, quibus Triticum innotuit, familiarem , stomacho semper gratam , ac s

lutarem , vitae humanae sustentandae valde accommodam , pro eadem acriter pu

gnarunt , & Adagium illud in Carnis, Gium immodicum verterunt O ut proinde autument : Omnem Repletionem malam esse , Caνmν vero , non Panis , stes mam 3 quemadmodum prae caeteris nuperrime eκ

multis recollegit Gaspar a Rejes , peculiari quadam dissertatione , quae est octuage

sima quinta sui Campi Est Iucundaruis

suaesionam ubi pro Pane multa congerens , in Carnis elum immoderatum euatum istud inculcat Q

179쪽

At vero Μihi , ne utrique injurius sorem , distinctione procedendum visum lam per est , & comparate solum ad varias , differentesque Ventrium constitutio. nes , & Corporum habitudines , diversosque usus e primordiis Uitas acquisiitos ,

modo ex uno, modo ex altero , immodice sumpto , gravia damna evenire posse fum persuasus, ita tamen, ut a Carne ex faciliore corruptione noxam , a Pane vero, ob tardiorem in ventriculo di luti nem , subindeque exortam ingentem sermentationem , molestamque tumefactionem, lateri cogamur.

Et quidem Leones, Lupi, ursi, Canes, ad plures , & plures libras crudas carnes

devoranis Panem vero vix ad paucas ingerunt ,. quasi vero bene noscant, futurum exinde sibi detrimentum majus , Cum tamen Carnibus immodicis si graventur, vel evomunt , vel per alvum corruptas illas

egerunt, & exonerantur . . Ex adverso Eis

qui, Boves , Asini, Μuli , si multo frumento satientur, doloribus, ac cruciatibus ventris impense admodum torquentur, mox etiam toto Corpore tumefacti pereunt . Cursorem Equum, de genero eorum , quos Barbaros vulgo nuncupant, aliquando medium crepuisse vidi, quia ab Hero, ut victoriam incursu assequeretur, irrita ex vino generoso , antea pastus fuerat . Sunt nonnulli , qui mecum de Ventriculi languore, tardaque digestione, cum non levi Ventris gravamine , conciuiesti sunt et cognito autem, quod non aliunde id proveniret, quam ab esu Pania inter edulia im. moderato, indicta iisdem illius temperantia , sine ullo alio medicamento, molestiam illam evaserunt. Μ oderatus enim Panis ,& bane sermentati nius, ciborum dissolutio.

nem adiuvat 3 immoderatus vero impedit,

ac in longius tempus protrahit 3 non sine magno uentriculi fastidio. Atque hinc fit,

ut pauca ac durit lima excrementa intestinaialia egerant , qui multo Pane , omnique sursu re exuto, vescuntur cum alia furfu- rosci usi, sicuti non multum inde nutriuntur , ita saeces copiosiores , lubricioreique reddunt. Sed dc animad versione quoque di. gnum , quod multo Pane saturi nil deor. ium , aut sursum egerunt, etsi ventriculo graventur 3 Canibus vero repleti facile per utramque partem exonerantur: Brte quia in his fibrae ventriculi Iiquore carnium de laxantur ι in il Iis vero a glutine Panis corrugantur , & contrahuntur ue ut proinde

non nisi peracta dissolutione , cibariam massam deponant . Accedit quod Septentrionales Populi, qui in quotidianum usum

carnes sumo, aut Sole areiactas habent se bene, ae salubriter vivunt, Panem autem, si aliquando eo utantur, gravius, molestiusque serunt: tantum usus, & consuetudo

praevalet. Est hic Neapoli Nobilissima quς-dam Familia , e genere illorum, qui pr

Stemmate Amaranthum , Immortalitatis Amantem, habent, in qua ex usu Λvito vetustissimo, nullus a tenera aetate, Pane vescitur, carnibus vero cujusvis generis saturantur si ne ullo sanitatis incommodo. Sed ecquis umquam piscibus crudis , locustis . aliisque similibus apud Nos vesceretur ,

quemadmodum legimus commode nutrirrSeptentrionales Americanos sine sale, aliove condimento convenienti, nisi assiduus a

Nativitate usust ntercessisset. Non ita pridem fuit hic Neapoli, qui sine ullo vitae detrimento echinos, & crudos, & suis corticibus spinosis indutos, maxima cum facilitate devorabat, & prompte etiam diger bat; locustas item , spondylos , aliaque testacea. Ex adverso alium novi, qui ab esu fructuum Echinorum immoderato, Diabetem incurrerit, dc Mortem; dc a ' os plures, qui a spondylis, ostreis, limacibus , diarrhaeam , dylenteriam , aut lienteriam passi sunt , periculosit limam . Sunt de ali. plurimi, quὶ ab esu labilium ciborum male se habent; duriores vero, solidioresque ebbos, & bene expectunt, dc melius concoquunt . Sic ex fructibus,qui ha libiles sunt, dcfacile corrumpuntur, plerique promptissimo aegrotant, alvo soluta k ab aliis vero durioris, solidiori iuue substantiae, non item: se cus alii, dc alii multi. Hinc fateri decet

non omnibus aeque futurum, aut em Pane,

aut ex Carnibus immodice eskatis detrimentum se sed pro diversa Corporum, & ser- menti stomachici habitudine, usque vario.. Facta autem utriusque comparatione , quamvis ab esu carnium immoderato magna successura sit noxa ob saei liorem illatum in alvo corruptionem, nihilo tamen minus a panis satietate , propter tardi rem ipsius exolutionem , diuturnioremque in ventrieulo moram , aut etiam ob ingentem inductam in sanguine fermentationem, majus damnum contingit experiri.

Carnes equidem facillime corrumpi , ac putrefieri cunctis liquet , potissimum cum a sermentis viscerum digestivis , ad tantam copiam in idoneis , in alibilem su llantiam verti nequeunt . sed vel in aco rem . , vel ita nidorem istidum tians mu

ta in

180쪽

iantur 3 quo circa gravamine , aut irrita. mento ventriculi fibris illato, vel evomuntur , vel dejiciuntur putrefactae, & corruptae. At vero Panis per hoc idem, quod multi , & boni nutrimenti sit, abundanti

que glutine saturi, nocentior, si plus justo

ingeratur, evadit : ventrem enim aggravat, oc opprimit, illi utque sermenta hebetat , di glutinosa sua substantia obtundit ,

fibras coarctat, & non in si diuturno nimium tempore dissolvitur 3 unde longam nimis moram ibidem contrahens , molestam tumefactionem , anxietatem , doloremque gravantem, di inflantem affert, non sine graviori periculo , praesertim si per immindicam sermentationem , acorem , acritatemque excedentem excitet, & sanguinem etiam inficiat. De Tritico in aqua elixo , scribit Galenus I. de alimentor. faciatat. cap. 7. se aliquando, propter panis penuriam, cum duobus adolescentibu . consociis ipsum elixum comedisse, & per totum sequentem diem saturum nil aliud edere potuisse: quod & id ipsum a Rusticis ejus loci edoctus, grave, & concoctu dissicile illud

tandem esse concludit, viresque magnas habere, valideque Corpus nutrire, ac robur maximum conciliare, quod fortasse respicientes nonnulli apud Athenaeum tibr. a. De nos, Panem ex Tritico confectum sic dictum voluere, ob alimenti copiam 3 ide que apud Latinos Panis a Pan graece, quod ratum , dc universum lignificat , appelletur. Id ipsum confirmat Alexander Aphrodiseus probi. 66. tib. 2. Panem omnium ciborum maxime nutritium existimans: quo autem alimenta substantiae sunt alibilioris , eo dissicilius , tardiusque digeruntur , ac proinde diutius in ventriculo detinentur , unde non levis illi nova. Id sane pro rata sua experiuntur, qui in pane, &Vino jejunantes, omnem famem uberiori pane explere coacti, ob promptam vehementem ,eκ longiori mora in ventriculo , sermentationem , ingentem acorem primum per lentientes, mox gravem per totum illum diem, Iaboriosamque molestiam patiuntur . Notum quippe cunctis est, ulu panis nimio , di stendi plus justo arterias, & venas, tintumque Corpus majorem in molem assurgere , meatus insarciri, ac plurimum impediri perspirationem, respirationemque; quamobrem coactus fuit Sylvaticus, licet contrariae assertionis propugnator, eontroUers. 6.assirmare, quod quaecumque optima sunt , Ii propter e tam corrumpantur , eorum corruptela multo fit deterior , quam e Toet2ι Op. Mea, Tom. v.

Quiete . . ITI

rum , suae minus bona sunt. Iure ergo ad quae litum : Panis nutritio , an CarnIs melior e respondit Olim Petrus Hispanus: Panem murr, θ' metius nutrire areident aliis ter , quod tarde convertatur , Ο, multum immoretur ἰ Carnem vero magis nutrire naturaliter , quia citius digeritur , on ei-tius dissolvitur. Hac eadem, & multo validiori de causa, Panis Azymus, subcineritius, aut non bene sermentatus, gravioris ponderis Uentriculo fit, & tardioris digestionis , ob multam, glutinosamque substa tiam alitivam. Hinc non abs re indictum Hebraeis , ex AEgypto discessuris , diuque iter facti aris, ut Pane Axymo vesceremur,

cum lactucis agrestibus, diathesi sanguinis mirifice opitulantibus ι ut & Eliae, ad longum iter sustinendum, provisum de Panelubcineritio . Sed & Αmbylum pariter, Pastilli edules litiginei , caeteraque edulia, ex

farina intrita, & absque sermento compacta , plurimi sunt nutrimenti, adeoque tardae nimium dissolutionis, praesertim in stomacho debilibus. Atqui notabile equidem est , quod Celsus lib.2. e.24. Panem sine sermento inter res stomacho idoneas reposuit , dc cap. 2 s. fermentatum Panem inter res stomacho alienas : quin & c.28. Panem Jermentatum, scribit, facile intus corrumpi , non fermentatum Hsciles unde eodem c.

2S. llatuit : non quIdquid boni sucei es ,

protinus somacho convenire , neque quIcquid somaebo convenit, protinus boni sucei esse. Quare concludendum non magis excarnium esu immodico, quam ex pane intemperanter assumpto, inductam saturitatem nocuam fieri: id quod probandum prO- posueramus. Nil enim in Natura tam bonum est , ut aliquando obesse non possit 3 nec ex adverso tam malum, ut alicui interdum non prosit, attenta praesertim corporum habitudine, & varia, diversaque ab incunabulis consuetudine acquisita , ut alias quoque innuebamus. Quamquam haud inficiari queam multa species Carnium ad saturitatem usque ingestas nullius sere incommodi in quibusdam observari, ut praesertim experiuntur Apuli in esu Caruium Uervecinarum, toto

tractu ejus Regionis, quippe quae tam salutares sunt, & boni succi, ex peculiari illius climatis , & sertilium pascuorum conditione, ut nedum bene nutriant , & saciliter

digerantur , sed squod majus J Corpori

floridam salubritatem impertiantur ι quemadmodum & de Vervecibus Histianis , eisdem ex causis , circumfertur . Id ipsum testantur ab esu Carnium Vitulinarum

SEARCH

MENU NAVIGATION