장음표시 사용
191쪽
Ludovicus Mercatus lib. 2. de Recto Praefatorum Hu, cap. q. quod etiam bona fidetestatur Uvalaeus in sua istb. Medeassi &numquam se observasis unam sine altera fateatur ι sed & ipse vix alterutram hactenus reperiisse assirmare ausim. iTraditur tamen Plenitudinis quoad vires indicium et Impotentia regendi Corporis Pondus , absque ulla causa manifesta, &cum nil penitus praecesserit, quod Corpus delassare potuerit 3 quemadmodum deducitur ex Hippocrate a. oboris. F. ubi spontaneas lassitudines morbos praenunciare scripsit ι unde Galenus lib. de curandi ratione per sanguinis missionem e. q. ctam quis . ait ,
Iolita munera exercere nequit absque eo , quod erratum aliquod commiserit , plenitudinem quoad vires , eκ pravis humorιbur, atque excrementis , Naturam opprimentibus,
arisse signi atur . Haec insuper Repletio,
secundum triplicem Corporis virtutem, Naturalem , Vitalem , & Animalem , triplex quoque dicitur, ex doctrina ejusdem Galeni
eis. tib. de Plenitudine, ore 9. metb. cap. IO. Interdum enim virtus Animalis gravatur, ut ex sensu ponderis , ct pigritiae in motu , atque operationibus Corporis. Aliquando virtus vitalis opprimitur , ut ex Pulsuum inaequalitate , ec arteriarum compressione. Denique sola virtus naturalis gravatur, ut ex tarda excrementorum egestione, & naturalium operationum ad coctionem , ct nutritionem pertinentium, tarditate.
Postremo Repletio , quoad vasa , vel Plethorica, vel Cacochymata dicitur. Plethorica, in qua boni, re laudabiles hum res superabundant . quemadmodum de Athleticis meminit Hippocrates. Cacochyma vero, cum humores pravi exuperant:
qui ii omnino inemendabiles sint, non solum cacochymiam , sed cacoethiam e Sciunt , Internoscuntur autem cacochyma, ct cacoethica Plenitudo in malo Corporis habitu. cutis colore Dedato, mala partium nutritione , pruritu , carbunculis, dolorubus , tumoribus , aliisque in unam , vel aliam Corporis partem erumpentibus ι ouin& pro varia eorumdem conditione, solent
Medici cacochymiam pituitosam, biliosam ,
vel melancholicam accusare : at non ex
eo, quod revera humores isti praecesserint in statu sano Corporis , sed quod ob malam viscerum habitudinem , di sermentorum vitium , praeternaturaliter emerserint ι
unde & hi, & multigeni alii, crassi, vi-lcosi, acidi, salsi, acres , austeri, acerbi; ietosi , laitaret , flavi , Virides , nigri, similesque ex variis, vitiatisque sermentaῖtionibus , ac misturis , inter sese habitis,
exoriuntur, praesertim a chylo, sero san
guinis , lympha , succo selleo , & pan-
creatico, depravatis. Quoniam vero ex malo horum hum rum apparatu , atque ex plenitudine e
chyma, lassitudines contingunt: unde Sein gnities , insatigatio, Ineptitudo, Torpor ,
α'Impotentia in operationibus vitae 3 pr
pterea opportunum judicavi hic aliqua de Lassitudinibus memorare. Quare sit
De Lassitudinibοι- in OUoties Corpus pravis humoribus reple
tur , vel in omnibus, vel in aliquibus iunctionibus vitae tuitioni necessariis deficit, potissimum vero in iis, quae ad Sensus, &ΜOtus animales spectant 3 unde lassitudo,& quaedam defatigatio totius sequitur, eNqua conjiciunt Μedici imminentem , ac futuram aliquam aegritudinem subesse εpropterea videndum hoc loco, quid nomine Lassitudinis sit intelligendum. Et quidem Lassitudo describi solet, Impo
tentia regendi Corporis pondus , ut deducitur ex Galeno I. apboris comm. s. cy' 3. epidem.
eomm. 2. Ab eiusmodi enim impotentia judicium sumitur praeternaturalis , & mombosae corporis constitutionis, quoniam facillime percipitur L & cuicumque obviam fit. duis namque non conjectabit male seipsum habere, cum in motibus peragendis, & in sustinendo corporis pondere , impotentem se agnoverit, etiamsi nullum aliud judicium
pateat ex pulsu, respiratione, nutritione s& similibus p Quamobrem recte Hippocrates eκ hoc solo indicio a. ubor. tr. S. futuras , & imminentes aegritudines praenunciavit . Hinc sequitur, Lassitudinem ad symptomata esse reserendam, cum sit tristis , de molestus quidam sensus Corporis in ejus dem motu locali. Cumque quodlibet symptoma morbum, & causam morbi subsequatur, propterea praecedere oportebit vitium aliquod in membris sensui, & motui destinatis. Haec autem affectio ad classem dolorum reducetur; nam lassitudo non sine aliquo dolore fit; unde pro causa recognosceret pravos humores per sensitivas partes diffusos , vellicantes , ac pungentes , aut saltem distendentes, vel gravantes. At vero, quoniam molestus ejuscemodi
sensus triplex esse solet , proinde Lassitudo triplex quoque est , document
etiam Galeni cit. 2. apborqm. comm.
192쪽
tu nam vel sequitur sensum tensionis, ocdieitur Lassitudo Tensiva.: vel sit cum sensu inflammationis, caloris, & ardoris, dc dicitur Phlegmonosa , seu Inflammatoria , vel denique fit cum sensu ulceris, & dieitur Ulcerosa. In Tensiva, Corpus tensum reipitur , admut dissiculter flecti possit lfieri solet vel a copiosis humoribus musculos, & vasa distendentibus ι vel a flati. hus cavitates partium plus justo inflant, bus . In Lassitudine Phlegmonosa, inflammationis sensum inserente, persentitur quidam sensus ardoris, de aestuationis , inductae potissimum a sanguine acriori , & inflammabili, seu sermentescibili . In ulcerosa denique percipitur molestia quaedam lacerans, & dispescens partes motu, addictas , ob humorum acritatem , salsedinem, aciditatem, similemve . Ex his autem' vu luti simplicibus Lassitudinis disserentiis , exurgunt aliae compositae , passim ab Auctoribus memoratae, puta Lassitudinis Ten- suae uleerosae , Ulcerosae Phlegmonota Phlegmonota Tensivae , de Tensivae ulcerosae phlegmonosae 3 prout molesti sensus
vel aliquarum , vel omnium praenarrata rum differentiarum participes sunt 3 qu mobrem pro varietate earumdem, non sis. Ium indicabuntur prae centes vitiosi humores, verum etiam futurae ex his aegritudines praedicentur. Sed qua ratione Hippocrates dixerit eita. aphorism. s. Lallitudines morbos praenunciare , cum tamen mox dictum sit , illas morbos, dc causas morborum sequi, nempe vitiosos humores . Verum Lamitudines,& aliquos morbos , dc causas morborum leviores consequuntur 3 dc alios graviores portendunt. Sequuntnr quidem depravatam actionem sensus Tactos , puta dolorem , ex pravis humoribus inductum ν portem dunt vero alios traviores , nempe inflammationes , sebres , similesque , cum scilicet pravi illi humores in sermentationem in debitam adacti , intimiores corporis Partes subierint , dc prineipaliora viscera in
Non est autem hie praetereundum, quod memoratae Lassitudines spontaneae esse debent : nam si istasse ea ulam aliquam ma nisestam consequantur , puta defatigatis nem ex labore , aut exercitio immoderato , lacile per quietem desinunt, ut diei, tur etiam 2. aphori . 48. Plurimum*aurem intereti inter Lassitudinem , seu De
fatigationem a causa interna illatam , dia causa externa provenientem siquidem
haee sola quiete superatur r illa veru non nisi edomita, vel educta causa intern ah morali, a qua originem desumit.
Sed adhuc dubitare contingit, quomodo Lassitudo, species quaedam doloris ut, cum tamen dolor continui solutionem consequa. tur. Et dicendum solvi quodammodo continuum in lassitudinibus, ab ipsis humoribus distendentibus, vellicantibus, aut inflantibus partesi siquidem continui solutio in dolore requisita non semper facta esse debet,
sed sume it, si fiat, si non sensibiliter , de
conspicue, saltem insensibiliter, Ac ineo spicue . Et quamvis Galenus etiam intempe riem causam doloris lacerie, illa tamen subiata, ae violenta esse debet, quae propterea οaeritati humoris iuncta sit oportet , neque ex nuda tantum qualitate proveniens, adeoque absque humoris vellicantis, mordentis, aut prementis, praesentia, haberi nequiti quare continuitatis solutionem, saltem ineo spicuam , necessario comprehendet. Ex his denique deducitur diversimode occurrendum esse spontaneis Lassitudinialbus. prout variae illae fuerint, &diversam humorum conditionem indigitaverint ..Siquidem Phlegmoncisae , & eum sensu i
flammation js , dc ardoris iunctae, recta victus ratio temperans opitulabitur , adhibutis quoque medicamentis ardorem, Ac aer, talem corrisentibus . In Tensiva praete congruam victus rationem , expostulabuntur flatus discutientia , dc aeorem in humoribus emendantia. In Ulcerosa denique convenient, quae salsos , aeresque hum res, muriaticam conditionem adeptos, corrigere possunt, aut etiam extra Corpus educere. Caeterum in omnibus semper proderunt, quaecumsue,vim habent sanguinem
a suis superfluitatibus emundare , illa tque per diaphoresim . aut perdiu resim sentim, sensimque promovere . De recte instituenda Tnariti e , ω
GEnerale documentum hae in re prinoculis semper habendum , ut qui h
mores humano Corpore , vel conservan do , vel alendo, conferre posse videmue , sint omnino detinendi , nullaque ratione vacuandi . Contra vero , quicumque in tiles, excremento si , maleque affecti suerint, omni prorsus industria sint abigendit id quod potissimum in quotidianis exege
193쪽
mentis servandum est , ut sunt faeces , liniaculaneae evaporationes , sputa , aliaque corpore expurgari solita, pro varia tamen corporum conititutione, & habitudine.
Sed ut singula singulis reseramus. Humi diora , succi plena , pituitosis excrementis scatentia , destillationibus , ae fluxionibus obnoxia corpora , omni iure, & per vias urinae, &per sputa, & per narium emunis hionem, & per transpirationem, & per sudorem, & per victus rationem attenuantem, in meliorem statum sunt reducenda Contra vero, quae gracilia sunt, acribus humoribus abundantia, & calorificis aegritudinibus obnoxia, in humectantem victum inclinent, & potius per alvi subductionem, leniter tamen , repurgentur. Idem dicen. dum de Corporibus exercitatis .. aut eκ adverso otiosis . Pueri praeterea , praesertim
voraces, ob multa excrementa , quae congerunt , inanitione , tum.per Vias urinae,
tum per intestina, conservandi. Adolescentes vero, & Iuvenes, pro ratione varia habituum . dc exercitiorum, diversimode tractandi erunt. Viri denique, & Senes, quia temperatiores in victu esse solent, nulla manifesta evacuatione, per medicamenta mintestandi sunt: nisi tamen videantur in unam, aut alteram aegritudinem inclinare. Plerumque autem conducibilior illis esse solet, quae per sputum, atque anacat harsim , vel et-bam per vias urinae, evacuatio fit. Caete sum in aegritudinibus , Inanitiones.quoque variae esse debent, pro causarum, dc Pa .
tium affectarum varietate, de quibus in Praxi. Speciatim autem in Eceminis, Menstruorum conveniens purgatio promovenda semper est : sicut enim ab illis commode fluentibus, bene plerumque te habere imient; ita ex ad verto, in diversas, graveseque aegritudines incidunt , cum deficiunt Avel supprimuntur'. Id ipsum dici debet de Evacuatione illa , quae plerisque in virilitate accidit, ex haemorrhoidibus. Siquidem cum haec per intervalla, & moderate contingit , latularis esse solet, atque a plurimis aegritudinibus praecavere 3 ut dicitur 6. bordis. II. & ct epidem. sta. 3. At vero immoderata , vel quae inerat penitus sum
pressa utraque multorum malorum caula
evadit, praesertim Tabis , aut Hydropis ,
ex eodem Hippocrate, itidem. -- Φ., Quod ad Repletionem vero, illa ioppinsito modo administranda est 3 cum sol cet Corpus plus justo fuerit inanitum a Nam quemadmodum, quae repletione fiunt, inanitione sanantur, ita vicissim per inanitio-
Mem inducta, tolluntur repletione. Hine in Corporum extenuationibus, dejectionibus ,
ct alvi profluviis, haemorrhagiis, aliisque
quibus illa immodice inaniuntur , Conve nienti resectione , repletioneque utendum . ea tamen distinctione , quam memoravit Hippocrates a. borim. 5. inquiens timeo tempore extenuata sunt corpora ,semate reficere oportur quae vero brevi, brem ter : habito parilarmiter res pectu ad stomachum. dc vires, si serendae sint. Quoniam vero inter ca , quae replere , aut inanire solent, vel nullus, vel immindicus Ueneris usus, a Medicis recenietur 3 breviter propterea videamus, quae comm .da, veI incommoda ille afferat. Et quidem iis, qui ex plenitudine laborant, ob la tam victus rationem , vitamque sedeat riam , conserre solet, quemadmodum & i'. a Natura, in spontaneis pollutionibus, ipsam exonerans, ostendit . Iuvat insuper in humidis corporibus, & in morbis ex pituita ingruentibus documento Hippocratis
pituita , utilis . Μoderata tamentilla esse debet: ira immoderata phus iusto debili tans , Officit 3-etenim corpus, exsiccat , α Tabem , quam Dorsalem Hippocvates ap. pellavit, inserit capiti, nervis , & articulis nocet . Quamobrem sicuti commendabilis videtur in corporibus succi plenis , sanguisneis, rabultis, otiolis 3 ita omnino vitupe- .randa est in gracilibus , extenuatis, u
macho, & cerebro languidis . Atqui prinoculis monitum illim habendum a Virgilio de Usu Bacchi veneris depromptum. Vina sitim sedent : natis Venus alma
Serviat i bos fines transiluisse , nocet.
Sed an majora mala accidant ex inanitici. ne, an ex Repletione, non inutiliter dubiistatur . Verumtamen non de quacumque nairitio is ac Repletione proponitur diffiis cultas, sed de immoderata solum : nam si de moderata sermo fiat, proculdubio utraque via nocere potest 3 quippe vita nostra utra que Omnino eget, ut supra probatim uti, que de immoderata, Ac Naturae consuetum debitum excedente, tantummodo quaeritur.
Et licet tam Inanitio, quam Repletio im
moderata perniciosa fit, nam omne nimium Naturae inimicum; & neque satietas, nec fames, cum modum excedit , conveniem est : Nihilominus si compareatur damna enutrisque provenientia , fatendum omniano erit , majora. semper esse , & gravi ra ab Inanitione procedentia, quam
194쪽
Repletionet nam quae ab Inanitione fiunt, viribus directe adveriantur . cum ex illa istae protinus fatiscant , di exsol Fantu L .Μodo cum vires languent , vel deficiunt, vita quoque deficit. Hinc Hippocrates et. iam in iis, quae' ad victum pertinent, te. nuem exquisite damnavit veluti viribus oppugnantem , cum dixit : In tenui victu aegra delinquunt , quo fit ut magis laedam tu . Sed re facilius quoque occurritur Minpletioni , si sortasse excesIerat ν difficilius vero . di quandoque etiam nullatenus ,
inanitioni 1 eum facilior lamper sit detractio, quam Adjectio ia Qua fortasse etiam
ratione, lethalem dixit Hippocrates, convulsionem ab evacuatione immoderata de Mentem n quod sane ex Repletione nil tale quidpiam praelagi vit.. Ex Inanitionibus autem , periculosior semper censenda est , quae alimentorum s& praesertim sanguinis ,. fit , undecumque is prodeat : quippe exinde vitae thesaurus exhauritur. Ex locis vero, pemiciosior exHippocrate censetur,. si per partes superas, quam sit per inseras egeratur ἰ servata tamen evacuationis quantitate, & citra quamcumque corruptionem , aut partium exul
cerationem . Post sanguinis inanitionem , t lino, allitque memoratur. Inter reliqua denique excrementa copiosiora , nondum benet liquet , cuinam inanitioni malus periculum tribuendum fit. sudore nimio, & ubertim fluente, licet plerique in Tabesnpostremo sint deductis nihilominus ad hae inulti reseruntur ad annos integros sudas se, citra ullum vitae perieulum s. modo tari men febre caruerint. Ab alvi dejectionibussere perpetuis plurimi sunt qui evalerint, quam vix diarrhaeae morbosae limites attigerint . citra tamen intestinorum erosionem se Ac vem urinae profluvium passi, ves' nulli, vel pauci memorantur, qui diutius vixerint . forte quia tanta urinae quantitas serum sanguinis , dc lympham exhaurit , quae maxime omnium vitae tuitioni, & gyraemati opitulantur . Quod si non solum urina uberius profluat , sed etiam referat conditionem mellitam quaIis in Diabete observari soleti nedum periculosior est, ted omnino lethalis 3 si praesertim cum febre contancta sit, quemadmodum in praxipi
ries compertum,. evolutum scilicet sangui nem designans . De caeteris tandem egesti
nibus, Sputo, Narium muco,. Vomitu , si Naturae consuetum servenr, nil est, quoat exinde timendum sit, cum plerique sive 'nocua putatur chyli egestio , modo :conti- r Naturae, sise usu inveterato, facile si bi
nua sit , & languorem, Ventriculi , ejus rue fermenti vitium , consequatur, nam si
3rtatis a cibis proveniat, vel quantitate excedentibus , vel qualitate insensis , mi nus mala existimatur , veluti a causis ex ternis inducta . Gravis ulterius Inanitio est illorum humorum, qui sermenti loco sunt, dc coctionibus , ac secretionibus viscerum conserentes. unde immodica fellei ham,ris, re succi pancreatici, ac lymphae evaeuatio , . periculosa lam per est. Extenuatio item immoderaruiseri Parica tali,. non ra. ro perniciosa suit2ν quemadmodum sectio nibus cadaverum pluries innotui T E inde Onim Cor in suo motu adeo offendita , ut tandem hebes at .. & desinat . Ad hancelassem reducuntur egestiones, partium so lidarum, & si fortasse ex organis , magis
vitae necessariis , pota Cerebri , Cordis, Pulmonis, , aliorumque prodeant quippe quae sanguinis motum. tutantur, vel tmovent 3 omnino mortiferae erum δ' ali inrum vem partium nonritem .i Me expertum aliquando Pulmonum apices extremo , aut Hepatis , ut de mucronem Cordis, de eorti- attulisses et si vulnere ,. vel ulcere sauciata,
.ut en Paraeo. Λ qua pendente, Hildano, Bar-
fecerint ejuscemodi evacuationes , . dc a sque ullo visae incommodo: quamquam per vomitum habita gravior aliquanto esse possit, dc progressu temporis exitiosa evade t re i stomacho nimirum labefactato . . Non dissimiliter dicendum de eorumdem
excrementorum retentione . Sudo 'enim
detentus , atque in glandulis lubcutaneis frigefactus multoties obsuit ν & sebrem
attulit acutam ζ aliquando i etiam .cata Drhum , ac tussim , cum dolore pectoris litemque pleuritidem, peripneumoniam, repercusso interius sudore, praelartim tempo re hiemali. A retento vomitu, saepesaepius cardialgiae sobortae sunt, nec non febres,l pentris inflationes , . dolores intestinorum , sic erus . . A retentis farcibus , colici dolo. res , Volvuli, tympanites 3 atque a lappresib lotio, i lchuria, vesicae tumefactio, d lor, febrist, di similia. Comparatione autem iacta inter Faecum , et Urinae rete licinem fi certe periculosior semper observata est omnim a urinae suppressio , quam faecum. . Etenim istae ad plures dies citra ut Ium vitae periculum remoratae reseruntur, m. rebri superficiarium , mortem nulla ij dc deinde paulatim excretae 3 at vero ab
urina per hebdomadam suppressa, etiam sit deinceps excernatur , vitae periculum cer N a tius
195쪽
tius imminet 3 &rari sunt illi, qui exinde
supervixerint i idque sorte quia urina retenta , praeter sui molem , & salium acrium misturam Vesicae, Ureteribus, & Renibus intentam J sangtrinem , reliquosque hum
res conlpurcat, ac depravat, non sine ingenti principalium viscerum laesione, unde poll- modum pulluum exilitas , corporis torpor, sentuum hebetudo , sopor, ac tandem l thargus , vel apoplexia insequuntur : quo mortis genere, ejuscemodi aegrotantes perire conlueverunt, obiitque Tycho Brahe Danus, Astronomiae Restaurator eximius.
suae sint in Exeretis , Retentis
UT excreta . ac retenta , sive utilia
sint, sive inutilia, ex alibilibus, aut excrementosis humoribus proeedentia, possint generaliter a Medicis, pro salutaribus, aut nocuis , stabiliri , seu in universum consideranda sunt, Substantia nimirum rei excretae , vel retentae, Qualitas, Quantitas, Tempus, Modus, ct Locus. Quod ad Subilantiam videndum , quaenam res excernantur, cibus , aut chylus, sanguis , aut humores alibiles 3 an excrementosi , felleus humor, aliusve: itemque.
num partes solidae Corporis ue ut & Vermes, Lapides, Arenulae, &similia, quae dicuntur toto genere praeter naturam .
od ad Quantitatem, num evacuationes sint immoderatae , di modum conseditum excedentes s an vero moderatae , Seonvenientes , habito praesertim respectu ad Corporum constitutiones , habitudines. aetates ue pariterque ad morbos , causasque
: od ad Qualitatem , num humores
excreti acres sint, acidri salsi, crassi, vi. scosi, tenues, istidi , corrupti, nigri, flavi, virides, Sta Tempus etiam excretionis est observandum, num inter initia morborum , an indeclinatione 3 num post coctionem, secretionemque, an vero in concoctis, commistisque succis, inutilibus si ut eum utilibus. Modus pariter excretionis considerandus, num faciliter, an dissiculter illi egerantur, puta cum doloribus, anxietatibus, animi deliquiis, aliisque molestiis o Denique Locus conveniens esse debet , nempe qui Naturae sit consuetus: unde ei. iam in statu sano superfluitates Corporis soleant evacuari 3 ut urina per vesicam, taces per alvum , ne uuiquam vero Per os .
Haec eadem consideranda erant in Reis tentis 3 an scilicet retineantur ea, quae iuvare apta nacta sunt 3 an Contra, quae praeter naturam prorsus nocua , corrupta.&excrementosa . Ia dualitate , dc usiam irate, si degenerent a naturali constitutione.
cc a conluelo Naturae, atque ea quantit
te, quae congruit Corporis habitudini t et nim licet, E. g. selleus humor in custi. naturaliter colligi , ct conservari debeatli tamen debitam qualitatem, & conditionem , quantitatemque convenientem noulervet, vitiosus erit. In Tempore ν etsi serum sanguinis , ac lympha utiliter cum languine commisceatur , nisi tamen statato tempore iecernatur, & expurgetur, nocet . Sic pariter urina , ac inces ipsae. esto expurgari assiduo debeant, nihilominus nomitatim ac in Uesicam, & Intestina suerint deposita , egeri debent , sed per aliquod saltera tempus detineri ue ita de caeteris. IiγΜodo, sicut facilis semper esse debet Egestio quaecumque excrementorum ν ita ex adverso Retentio quaelibet humorum utilium oportet, ut sit absque molestia. undelicet Cibus E. g. debeat omni jure in ventriculo detinert, quousque concoquatur, dc vertatur in chylum 3 non tamen illi molestus sit . oportet ue quamobrem cum dolorem, anxietatem, aut gravamen affert, morbus es Denique Locor necesse equidem est, ut utiles, cc salutares humores nedum detineantur , sed in iure quoque conceptaculis: ut felleus humor in cysti lympha in vasis lymphicis 3 sanguis in venis, & arteriis 2 extra propria namque vasa stagnantes , omnino nocui sunt. In his igitur omnibus detrimenta Corpori accidunt , etiamsi si cundum naturam sint , quae detineri d bent . Hinc scite quidem monuit Galenus ιn Urorrhenois : Etiam ex iis , inquiens se atrae suapte natura utilia sunt, is vitae eo sentanea, gravissimam aegritudines proficiscapolie. s qui'Mm ub bis gravius aegrotat repastra solere, irreparabrhus obire , cum a consueto Naturae dsiverint ia
eae ultimum locum , inter sex Res Nonnaturales , Animi pastionibus adser plerat ν sunt tamen ilis longe admodum cinterict praebuienda ,. veluti in alterando emc ciores ν cum sint hostes intellini, & nob lcum innascantur, & degant. Quamobrem idem Auctor lib. de ludo parva pil r. r. majis
196쪽
malarem Industriam adhibendam esse monuit , in regendis Animi Pathematibus ,
quam in corporalibus motibus mitigandis, moderanditque: atque eo magis, quo Λnimus dignitate corpori praecellit. Et eodem 3. Art. indie. t. 16. liquet, inquit, ab ipsis i idest bene valentibus ) eaveri oportere omnes Animi immodicos affectus, videocra Ir Tristitiae, Furoris , Timoris, Invidiae: haec
enim alterant, atque a naturali flatu compur avertunt . Et quidem tam repentini , ac violenti Animi motus non raro sunt , ut Rationi minime obtemperent , dc universam Corporis ceconomiam subvertant.
Et quamvis de moderandis Animi passionibus agere pertineat ad Philosophos Μωrales, eo quod isti in regendos, corrigendosque mores incumbant, cum plerique ob magnum Timorem pusillanimes evadant 3 dc alii ex Ira in Furorem deducantur 3 &nonnulli alii ob vehementem Tristitiam , silvestrem vitam ducant 3 qui deinde, ope
Moralis Philosophiae , Timidi , Audaces
redduntur r Iracundi , Timore reprimuntur , & Μoesti , animi alacritate levaniatur : Μedici tamen pravos ejuscemodi
motus corrigunt, & emendant, prout Sanitati detrimento esse possunt : Etenim recte, inquit vallesius I. meth. c. Io. nil
firmius haeret Corpori , quam quod venit ab Animo 3 propterea hic ab istis illae considerantur, prout obsunt , vel prosunt Corporis incolumitati: quandoquidem sine corporis instrumentis, sanguine potissimum,& spiritu non peraguntur , ad quorum
Commotionem, turbationemque, salus vel infirmatur, vel eonfirmatur.
Primum autem de harum Passionum Origine , primoque sonte , licet a quibusdam dubitari soleat, communius tamen ad APpetitum Sensitivum , ita a Philosophis nuncupatum; illas verisimilius referendas esse sensent, cum exinde reliqui sensus externi corporis , ad variam ipsius assectionem , parisormiter coassiciantur. Equidem Passiones istae, motiones quaedam Animi sunt , per spiritus, dc sanguinem, in cunctas partes Corporis delatae, proindeque varias προ turbationes inserentes 3 ideoque absque motrice aliqua vi , quae moveat, agitet , atque perturbet , fieri nequeunt . Motrix
autem ista Vis , seu Potentia , in organis motui destinatis , potissimum in fibris , tum rectis , tum obliquis , tum transversalibus , aut curvis dictis , atque adeo in contextu , plexuque illo interno cerebri , unde etiam Nervi originem s Geteti P. ΜM. Tom. U.
smunt , de ubi per arteriolas , purior , ac
tenujor sanguinis pars in spiritus volafites, seu in purissimum, limpidissimumque
liquorem , quem iuccum nerUeum vocant, vertitur , sita est : quamobrem pro varia
affectione , impreisioneque eidem illata , diversimode spiritus , ac sanguis ipse ,
commoventur , fibraeque nervorum exagitantur , ex objectis nimirum jucundis , vel injucundis , vim illam , internumque tensum afficientibus, juxta variam, dive iamque simulacrorum in Phantasia repraesentationem, si ve ad bonum, si ve ad malum incitantium . Neque vero quis exi de deducat varias ibidem inesse iaculi tes , aut distinctas illarum sedes o cum bene omnes istiusmodi operationes ab uno , eodemque principio manare possint, quod deinde secundum varias impressiones diversimode operetur , dc actiones exerati diversas , pro diverso , varioque impulsμ indito fibris , nervis, caeterisque partibus Corporis , subindeque sanguini communicato; unde postmodum pallores, rubores, tremores, impetus , hebetudines, aliaque hujus generis suboriuntur . Quod autem
a Cartesio dicitur de Glandula Pineali , veluti sede , & organo peculiari harum
omnium operationum , non eunctis arri.
deis quin dc nec desunt, qui ex Anatomo referant , illam aliquando in dissectis cadaveribus inventam non suisse, aut etiam repertam putrefactam ι cum tamen nulla laesio in operationibus Animalibus , dum in vivis essent , fuisset observata : quamquam dc id potuerit extremo vitae spiritaiisdem accidere . At vero istiusmodi Passiones ad Animam Ratrapalem reserre ,
non videtur rationi conlatitaneum , cum etsi per spiritus tenuissimos eam operariateatur, isti tamen materiales, dc corporei, neutiquam cum Rationali Anima Spi- rituale consortium inire possunt , aut iaagere, aut in pati : quo proinde factum, ut ab aliis ejuscemodi Passiones dicantur otius operationes Totius, atque adeo ad totum Corpus animalum pertinentes. verum ut ab hiIce Physicorum ambaginis extricemur, dc quantum ad Rem Medicam facere videtur, breviter Nos expediamus, retento communi loquendi usu, pro
explicaqdis Animi passionibus, ea mei hodo
macedemus, ut nulli oppugnare videamur,
admittentes solummodo ea, quae sine ullauifficultate ab omnibus indit criminatim ,
nedum recipiuntur , sed in seipso quoque unusquisque Hominum experitur.
197쪽
Et sane certam apud omnes est, abG-jectis jucundis, vel injucundis, bene , vel
male assicientibus externos lentus corporis, excitari in nobismetipsis motionem , affectionem , perceptionem, aut si mavis aliter appellare, perturbationem quamdam , in interiori sensu, qua Animo commovemur ad prosequendum, vel ad aversandum,
sugiendum, & evitandum id, quod Nobis obiectum est. Inde autem suscitatur in N bis impressio , seu perceptio quatam , eκ apprehensione ejusdem objecti, vel boni , vel mali, levior, aut gravior in Animo,
unde sanguis , ct spiritus statim commoventur, unaque simul partes sensitivae Corporis divertimode assiciuatur, ut patet eκ pallore, aut rubore cutis, frigore, vel calore, rigiditate, vel laxitate membrorum:
aliisque ii milibus. Perceptio autem illa boni, vel mali, iucundi, vel injucundi, tristis , aut delectabilis , nonnisi in Cerebro primum fit, adeoque in lenia aliquo interno , quem liceat cum caeteris appellare Sentum commune, Appetitum sensitivum, aut aliter, ut libuerit ι cum aliunde certum
sit , Imaginationem ejus objecti in Nobis
progigni, cum aestimatione gravioris, aut levioris boni, vel mali, praetentis, aut im-m nentis, exindeque sequi diversos Animi affectus , Cor , Sanguinem , Spiritus, tintumque Corpus perturbantes, ac bene, vel male assicientes , pro varia perceptorum objectorum impressione . Cum igitur haec omnia cuique notissima sint, absurdum non erit, Apprehensionem , seu Perceptionem illam ad imaginativam reser re Emmatio nem vero, ad sensum internum, aversantem, aut prose u hem. quem Appetitum sensitivum appellam Ii cedit i ac demum di. versas exinde ortas Animi motiones, perturbationes , palsiones graece Pathemata denominare: quae Midem in tuo principio promovente consideratae , ad Motus , &Actiones pertinebunt , in effectibus vero, quos pariunt, Passiones dici debebunt. In hoc autem nςminem , sed Ac nec Cartesium
ipsum dissentire , erediderim , qui idcirco
renuit duos appetitus in parte Animae lim, sitiva constituere, Irascibilem unum, Coa eupiscibilem alterum, qaia nullam , ut i se inquit , an anam a distinctιonem paratum puere possumus , veritus ne exinde iacultates diversas in eadem collocare. cogeretur, atque non minus has duas irascendi, ec concupiscendi, quam innumera .allas , ec admirandi , dc amandi , dc sperandi ,& odio habendi, dc metuendi , dc sic de
caeteris. Attamen voeabula illa saeuitatum, dc potentiarum , etiam in operibus mechanicis admittuntur , atque in Cuneo , vecte, Trochlea , Libra , Lance , & si miliis bus, has potentias Μechanici considerant quamvis nil aliud in ipsis sint, quam dispositiones, actiones , ac instrumenta in tuum , di ponderum movendorum : Sed dccum quis dormit, nec videt, nec audit , dc tamen potentiam videndi, ac audiendi bene dicitur habere: quia di vigilans a huc , si videre. ac audire nolit, claudens palpebras , dg aures obturans , potentias nihilominus illas non amittit, per organa nimirum bene disposita , quibus Anima , remotis impedimentis , ad videndum , dc audiendum determinatur. Parum ergo in tere si , nomina rebus imponere , aut imposita retinere pro Nostri intelligentia . dummodo in rebus ipsis conveniamus . Caeterum quis umquam per haec nomina diversa, diverias potentias, aut distinctas
partes in Anima imaginabitur p cum de neque per Intellectum , Uoluntatem , ac
Memoriam, sive Reminiscentiam , quae immediate ab ipsa procedunt, ipsique insunt. quidpiam ab eadem distinctum, ullus umquam est sul picatus. Liceat itaque has vo ces retinere , ut confusionem in veterum doctrinis evitemus, & sacilius, quae ad n stram Medicam faciunt, explicemus.
Ab Appetitu igitur Sensitivo dicio, Animi passiones praeuere concedamus , ex quo Animal a praecedenti sensuum exterinnorum notitia , naturaliter inclinatur ad bonum sensibile , cognitum ut tale , aut declinare conatur a malo , ut tali pariter apprehenso . Quamobrem reliquis sensibus externis praeesse dicetur, & eo sere modo se habere ad Imaginativam , seu phantasiam, Quo Rationalis Appetitus, idest U luntas, te habet ad Intellectum . Ut enim Voluntas, velut Potentia caeca , ab Intellectu lumine pleno , regulatur , serturque in honum ab eodem Intellecta praecognitum ι ita Sensitivus Appetitus ducitur in bonum ab Imaginatrice perceptum 3 qaia dc pro varia oblectorum repraesentatione , diverfimode commovetur . vel ad prosecutionem, vel ad fugam, objecti apprehensi. Eiusmodi insuper Appetitus Sensitivus duplex statuitur , Concupiscibilis unus , Ira. scibit is alter : nam in iis, quae ad sensus pertinent , movetur Animal ad ea , qum prosunt, vel saltem prodesse videntur I rein trahitur vero ab his, quae obsunt , vel palantur obesse: unde Concupiscibilis Appetitus. Cum
198쪽
Cum vero nititur occurrere, dc objicitur, lxei conmuendae fruitionem retardantibus,
Irascibilis appellatur. Quamobrem Concu- lpiscibilis Appetitus tendit in bonum sensibile absolute r Irascibilis vero in bonum sensibile difficile , non quod dissicultatemper se primo appetat, sed tantum ut illam
removeat, ae luperet, ut exinde bono fruatur. Et quamvis Platonici duplicem hunc Appetitum in distinctis sedibus collocarint, nempe Irascibilem in Corde, & Concupisci. bilem in Hepate , ad quos proinde sejungendos Septum transversum interposuisse Naturam, aiebant , quo unus cum altero minime communicaret a communior nihil minus sententia cum Aristotele existimat, una simul in Corde utrumque residere, eo potissimum argumento, quod in Animi pal-sionibus, ab utroque Appetitu manantibus, Cor semper commoveatur , ut ostendunt
concitati pulsus; siquidem tam in bono sen-Libili absolute, tam in bono difficili cons quendo,Cor afficitur,de pulsus perturbantur. Atque hinc, profluentes ab hoc Appet tu sensitivo Animi passiones , idcirco tales
dicuntur, quia non sine quodam sensu Voluptatis, aut Dolore fiunt, dc cum Appetitus operatur , quodammodo patitur ab
objecto, vel jucundo', & delectabili , vel
iniucundo, & molesto; unde re Imagina. trix potentia vehementer concutitur , &Cor, ad Corpus universum plurimum a Scitur , ac perturbatur, commotis una simul
spiritibus, Et sanguine, per totum diffusis: id quod tam manifeste patet in Ira , Gaudio, Timore, Moestitia, ut aliquando etiam facies palleat aut rubeat , cutis horreat, lingua titubet, caput vacillet, atque aliter, afterve Corpus totum concutiatur.
Hinc modo desieribi solent Animi Passiones, quod fiat intus Appetietus sensitivi eirea bo. num , vel malum sensibue opinatum , seu
apprehensum, is, iudicatum ut tale, ab Ima- Ernatrice , seu Phantasia, cum ahqua involuntaria Corporis mutatione. Dicuntur Μωtus , quia revera in his Appetitus excitatur , & ad objectum commovetur non tamen sunt Μotus continui , quia non semper, ac assiduo Appetitus ab obiectis assi ciuntur. Et quamvis Passiones dicantur in effectu , quia ab illis Corpus patitur 3 in Radice tamen, seu in origine, Actiones,& Motus sunt, profluentes ab ipso Appetitu sensitivo, ut dictum. Dicuntur circa bc num, vel malum sensibile, a Phantasia apprehensum, ut disserant ab actibus Volunta- is , quae sertur in bonum , vel malum a Ratione, & ab Intellectu praecognitum: quoniam , ut antea notatum , quemadmodum
Voluntas, Potentia caeca, regulatur ab Intellectu ι ita Appetitus sensitivus regulatur a Phantasia, seu Imaginatrice Potentia. Dicuntur denique, cum quadam involuntaria, seu naturali Corporis mutatione I quandinquidem revera Corpus subinde ab illis alteratur, & commovetur, si ve cum ex Gaudio:
Cor plus justo expanditur , & facies , ac oculi vividiores apparent; sive cum in Timore, & Moestitia illud contrahitur, & hi caligant, & pallent I sive cum in aliis affectibus diversimode perturbantur, &.commoventur 3 in quibus plane aliqua semper corporalis mutatio contingit . In idem fere concidit Cartesii definitio, qua Passiones
dicuntur Perreptiones, aut sensus, aut Commotiones animae , quae producuntur , conservantur , corroborantur per aliquem
motum spirituum : Nisi quod in ista, Passiones , ad Principium potius earumdem re seruntur: in illa vero, magis ad comm tiones, perturbationesque Corpori illatas
veluti effectus , de quibus potissimum hic
sermo est , ct Nos agere proposuimus. Ad has insuper Passiones excitandas tria in univerium concurrere solent , duo quidem interna , tertium externum . Interna sunt, Appetitus Sensitivus, a quo proxime Passiones emanant: ct phantasia, seu Imaginativa, sensuum omnium Radiκ , dc origo . Externum vero est oblectum , quod Phantasiam primo commovet , per sensus externos: nam nisi Objectum externum per sensus apprehenderetur, vel ut bonum, velut malum , a Phantasia , certe Appetitus Sensitivus neque moveretur ad illud appetendum , vel fugiendum , adeoque neque Passiones excitarentur , nullaque fieret in Corde, totoque Corpore commotio, ac perturbatio. Itaque, ut Animi passiones ins rantur , necesse est, ut objectum jucundum, vel injucundum, triste, aut delectabile, per sensus externos efferatur in Phantasiam , quae prout illud apprehenderit, firma, stabilique perceptione, sub ratione boni, vel mali, Appetitui sensitivo repraetentabit. Cumque utraque potentia in sensu, motuque Animali consistat, statim commovet fibras nervorum, per quas traducitur in Cor impressio , dc commotio, subindeque san- suis, per arterias influens, diversimode a Diectus , dc concitatus , sertur per cunctas partes Corporis: unde postmodum universalis, dc manifesta concussio, ac perturbatio, sive horroris, frigoris, tremoris, sive r in
199쪽
horis, exardescentiae, & caloris 3 sive pal. lidi, aut rosei coloris , aliusve pro varia Passionum excitatarum assectione . Hinc in Ira plerumque rubet Facies , oculi splendescunt , exardescit cutis 3 quia sanguis concitatur, & esservescit; in Moestitia, & Timore pallet, livescit, refrigeratur, &co
tremiscit, quoniam in suo motu lentescit sanguis, concrescit, & quodammodo congelascit i in Gaudio, & Laetitia roseo colore illa perfunditur, & oculi alacriores o servantur, a sanguide sei et vividiori, expansioriquet submittuntur vero ex adverso in Verecundia, & Pudore ι & sic de aliis. Plurimum autem ad haec conserre solet Corporum habitudo varia: Etenim experimur plerosque nasci proclives ad Iram , alios ad Timorem, quosdam ad Tristitiam , ad Laetitiam alios, nonnullos ad Commiserationem , & alios ad oppositas, diversasque alias Animi affectiones. Pro varia siquidem nedum Corporum constitutione, verum e iam pro dispositione organorum, promptius suscipere solent unam , vel aliam ab objectis impressionem . Quemadmodum enim exteriora sensuum organa in quibusdam aptiora observantur ad audiendum, videndum , gustandum , tangendum, odorandum, aliterve in aliis operandum , ita & interiora organa , credere licet ad hos , vel alios motus Animi , esse procliviora, 4nagisque disposita. Hac quippe ratione , Pluries ex Anatome compertum , Fortes, di Audaces fortitos fuisse cor mole pMvum , t tura densum, & non raro etiam pilis stipatum: Pusillanimes vero, structura laxius, amplius mole, di vasorum, ac fibrarum laxitate , debilius. Sed & ad idem multum quoque valet sanguinis , reliquorumque humorum constitutio varia , unde qui sanguinem nacti sani tenajorem, fluidioremque cum aliqua olanti acritate, proni sunt ad Iram; qui
Vero contra, sanguinem Ibrtiti sunt compactiorem , acidioremque, quem vocant melancholicum, proclives sunt ad Tristitiam; sicut alii ad Laetitiam , alii ad Metum, dc alii ad alias Animi passiones, pro varia scilicet sanguinis crassi, & tenuis habitudine. Hinc etiam comperimus, pueros, & Foeminas esse timidiores ,. facileque prolabi inoommiserationem, ac fletum, contra vero Viros, & Senes 3 imo ipse idem , qui in aetate puerili verecundus, placidus, meticulosus, ac misericors observabaturi, aetatum mutatione saepesaepius indolis oppositae, disserentisque propensionis evadit : non alia erte de causa ,. nisi a quia Per. aetatum muritationem variant organa, & sanguinis, liquorumque humorum constitutiones. ubi enim biliosus , & acer sanguis praevalet , fibras quaecumque Corporis, & praesertim Nervorum, facile proritantur, commoventur, & exardescunt. Qui vero acidus , &melancholicus est , coarctat potius, gravat, deprimit 3 & serosus , ac pituitosus obstruit, hebetat, laxat. Atqui etiam ex varia organorum structura , sensus quoque ,& motus in nobis variant ρ unde aliqui Audito, alii Visu, alii Gustu . Olfactu , aut
etiam Tactu, caeteris praecellunt. Verumtamen , uti ex Natura , & Nativitate plerique proclives fiunt ad unam , aliamve passionem contrahendam, ita pol. sun et alii ex iteratis actibus id ipsum peν habitum comparare, cum habitus peractus aequiratur. Quare etsi quis a nativitate sit Iracundus, poterit ex oppositis actibus plu4ries, saepiusque repetitis, mitiost, ac plaeirdior fieri: & qui pusillanimis erat, audacior evadere. Oportet autem unum motum
per alium oppositum reprimi, & emendarim ut exinde eontraria affectio inducatur . I hoc equidem summe valet Rationis, & U luntatis imperium, ut de Socrate , Hippo crate , aliisque Ethnicis memorant Histori
ei, & passim Nos legimus in Vitis Sancto. rum Patrum , Sed & unica etiam volitione id ipsum quisque peragere potest, si vehemens Voluntatis imperium accedat, prae/polleat, firmiterque consistat. . Quaenam autem , di quot sint ejusmodi animi pathemata, vix ausim certo numero. comprehendere, cum neque inter Doctores tum veteres, tum Recentiores, de hoc hactenus conventum sit. Id autem factum videtur, quia licet oblectum appetitus sensiti-evi unicum sit, nempe bonum appetendum per accidenst tamen potest esse malum, in quod feratur; idque sive fruitionis gratia quia putatur, ut Bonum: sive gratia aversationis,.ut ex illius suga, Bono fruatur: quo fit, ut appetitus sensitivus, quemadmo dum fertur in bonum, vel in Malum, putatum ut bonum ν ita & animi Passiones cir ca bonum, vel Malum versentur. Quam brem Stoici ex hoe objecto voluerunt, quatuor dumtaxat esse animi Passiones : Velienim bonum , aut Malum praesens est, docirca bonum dixere versari Gaudium circa Μalum,. Tristitiam : Uet bonum , audΜalum suturum est sedc in bonum futurum, Spem ι in futurum Malum , Timoremia unde gaudium, Spem, Tristitiam, & Ti, morem, . Generales Passiones: illi constitue
200쪽
runt. At vero Peripatetici eum Aristotele, cruciantem ι dc ita de eaeteris , ut apud non ab obiecto, sed ab appetitu Concupi- eumdem legere est . Sed neque de here , sitioili, & Irascibili numerum earum desum- qui omnes Λnimi passiones ad duas complerunt , atque ideo ad undecim revolaruntue mode reserri posse dixerint , nimirum ad Sed seκ quidem pertinentes ad appetitum Amorem, de odium et quapropter deside-eoncupiscibilem;&quinque ad Irascibilem. Ad rium appellarunt, Amorem honi absentis. concupiscibilem reduxerunt Amorem , Deli-iLaetitiam, Amorem boni praesentis: Spem, derium, Gaudium , Odium , Fugam , dc Amorem in bonum arduum : Desperati Tristitiam . Ad Irascibilem vero Spem , nem, Amorem ex arduitate deficientem . Desperationem, Timorem, Audaciam, & Et contra, Fugam, esse odium mali a Iram. His alii ex Recentioribus duodeci. lentis 3 Dolorem , esse odium mali praemam adiunxerunt, Placiditatem, seu com- sentis Αudaciam , odium in malum ar- ierationem, veluti Passionem Irae opposi- duum t Μetum , Odium ex malo arduo etiam. Quin dc nonnulli alii adjecere pud soc uam , odium in causa mali. rem, ImPudentiam, Indignationem, Iovi- Sed quamvis tam varii simi in reserenodiam, .ssimulationem, Lelotypiam, Pgni-ddis Animi Pathematibus Auctores , quia
entiam, admirationem. Cartesius vero in. tamen . quae magis ad Medicum negotium numeras alias recensuit , & quidem longa facere videntur,i illae speciatim sunt , quae nimis serie, diversaque methodo distinctas, Corpus humanum potissimum exagitant, ut apud eumdem legere est: quoniam Pa Lldsi exeruciant, ut facile valeant illud in aesiones ab illarum Radice desumpsit , nonagritudines sive graviores, sive leviores ad , vero in effectibus consideravit, quamobrem ducere ν idcireo omissis aliis , quae minininter eas , Admirationem fecit primam .iris momenti sunr,. solum hic de iis agea Apud Ciceronem, Tuscul. 4. quatuor dum-imus, quae violentius; molestiusque Corpus taxat principales Passiones memoratae rese-iasticiunt, atque breviter examinabimus ib1untur, nimirum Animi aegritudo, seu Tri-ilarum naturam , vim , atque efficaciam .stitia, Laetitia, Metus, di Libido. Per Α- quam tum nocendo, tum perficiendo assi nimi aegritudinem morsum quemdam dolin runt 3 ae denique Remedia, tam physica . ris induci ait: per Mecum , Animi reces-squam moralia , quibus easdem corsigere , sum , ac fugam : per Laetitiam prosulam vel abolere possimus. Hilaritatem : per Libidinem est laenatam Ap- Et quidem primo loco sese offert Amor, petent iam . At his velut generibus alias qui Choragus omnium affectionum appella. tanquam species subjecit , oc Λnimi aegri- Iur, imo illarum omnium compendium est3 iudies Invidentiam, A r lationem , Ob- quippe Amantes nunc gaudent , nuBc trit rectationem . Misericordiam , Angorem ,lstantur, nune timent, nune irascuntur, dc Luctum,.Μcerorem aErumnam , Dolo-mmodo una, modo alia passione cruciantum Iem, Lamentationem . Sollicitudinem, Μωa In eo autem definiendo multum variant ii lastiam ,.ΑHictationem , ct Desperationem. ter se Din Plato illum inquit , eme Anet, Metui subdidit Pigritiam, Pudorem , Ter- tum quemdam, quν bonum Isbν επιθiam ac rorem, Timorem k Pavorem, Exanimatio.Jfiderat. Alii vero eκ eodem descripserunt,nem, Conturbationem, Formidinem: vina Desiderism Boni, unde Sanctus Thomas .
luptati , seu Laetitiae suppotuit Delectatio. Boni complarentiam illum appellavit I sivenem , . Iactationem, dc ex malo alieno Gra-iut aliis placet, Bani , pulebrique possidenda, κtulationem : Libidini demum subdidit, I--fruend3 Desiderium . Medici tere cormram, Excandescentiam, odium , Inimici- muniter , Cressis , θ' sanguinu ingentemtiam, Discordiam, Indigentiam . ExplicatJperturbarionem , nuncupant 3 quamobrem praeterea quid per unamquamque passionem Passa pasonum a quibusdam dicitur Sed Ipse voluerit intelligendum, oc subdit, In. nec ex Platonicis desuere, qui illum dixe
videntiam, .esso aegritudinem , propter al-irint esse quamdam animι fascinationem , terius res secundas, susceptam . aemulatio. unde.subdunt, cur tam iacile AmanteS de nem , esse Animi concupiscentiam ex ca-ilipiant ,, maerescant , & non raro etiam mntia ejus, quo alius est potitus . obtre-mmoriantur . Uocant viii primum an stati em, esse quamdam Zelotypiam. Mi- titus sensitivi morum in bonum sensibile ἡsericordiam , Animi commotionem ex alis quoniam inter caeteras Animi aflactiones.serius miseria . Angorem , esse aegritudi. Amor primum , dc specialius sertur. in uem Cor prementem. Μcerorem, aegritu- bonum sensibile : cumque bonum secun -
. vicem, stetit a Dolorem , aegritudinemIuum eosdem. Platonicos lutilex sit D Intel