장음표시 사용
181쪽
Accolae Promontorii Μinervae , Μalsae Lubrensis , Surrenti , vici Equensis , dc adjacentium locorum , ubi nedum Uituli Vaccarum , sed & Sues salubres Carnes proserunt, absque ullo Corporis detrimento , ad satietatem usque comestas r quod latus de Panibus aecidit.
De inis , O suiete. Motusa Μedie is consideratur ut Causa
Nonnaturalis, comprehendens sub se omnem exercitationis speciem , per quam Corpus bene, vel male assici potest : Quamobrem describi solet , quod sit, Manifesta
Corporis agitatio. Sunt qui etiam Animum ad ejusmodi agitationem reserant, quoniam ex Hippocrate ct epraesta. . Hominum cinitatio dieitur Animae deambulatio. Uerumaee ad Animi passiones potius revocanda videtur, quia in illis Animus revera eommovetur, & perturbatur. Quies ex adverso
describitur , quod sit Mago, flabilitas, seu
otium Corporis. Sicut enim per ΜΘtum CO pus eumdeni situm non servat 3 ita per quietem in eodem consistit, & oritur . Id autem intelligendum tam secundum totum Corpus, quam secundum partes: nam dantur quaedam genera Exercitiorum , in quibus partes solum moventur, ac exercentur, ut
in Arte sutoria , ct in Rota Figuli, &c.
Motus autem ex Galeno a. vi fan. tuend. eap.2. triplex est, simplex Μotus, Exercitium , de Labor . Simplex Μotus intelligitur , per quem ita leviter Corpus agitatur, ut nec ad sudorem, nec ad anhelitum, nec ad lassitudinem deveniat, ut est moderatus
incessiis. Exercitium est Μotus sensibilior, qui eκ Galeno rit. De. comprehendit respirandi frequentiam , dc sudoris exitum. Labor demum, adhuc major Μotus est, &complectitur non solum sudorem copiosum , sed etiam defatigationem , cum anhelitus uim cultate. Quies ex adverso duplex etiam est, simplex Icili cet , quae adeo levis, dc
brevis est, ut motus potius videatur, quam Requies : dc Μagna , quae cum otio confunditor . Est antem otium talis, ac tanta Corporis, dc Uitat tranquillitas, cum omnimoda Motus Uaeatione, ut si paucas qua Ddam operationes deinas, ad Mortem reuerri possit , cum Vita nostra in operationibus consistat: otiosi autum non solum ab immoderatis , di mediocribus, sed etiam a consuetis, δc levibus exercitationibus desistunt.
Et si autem ita inter se differant Μotu; , Exercitium, dc Labor, consuevere nihilo.
minus Medici Vetustiores, illos confunde. re 3 Sic Hippocrates γι dem.α sect. s. EMercitium, dc Laborem pro eadem reus pat, cum inquit: Labor, cibus, Somnati Uentas, omnia meriocra : ubi pro Labore Exercitium intelligit. Ex eodem S epiden sta. 4. Labor , inquit , Cibam praeceiat. Et a. apboris. 8. ubi fames, ait, laboranis dum non est ; idest, non eκercendum . Ga lenus quoque S. de sau. rvenae cap. II. dcI. 6asdem operit cap. 8. confundit Μotum cum Exercitio, dicens, dari triplicem spe etem Exercitii: nam , vel movemur a N bis ipsis, vel ab aliis , vel a Medicamenistis . Sed dc saepius reseruntur veluti inter se plurimum differentia. ac distincta quemadmodum ex eodem Galeno a.desan. tuend. cap.2. ubi per mutationem anhelitus distinis gui dicitur Exercitium a Μotu. Idem etiam Artis indie. t. I a. in exercitiis, inquit, eum primo eaFerit lassari Comus , qute stendum e lassitudo autem laborem sequitur 3 quod idem docuerat Hippocrates a. apborim. 38. inquiens , In omni Corporis motu , ubi laborare eo erit , quies flatim lassi Tnem aufert. Ubi verbum laborare, non sonat exereret e falsum enim est, quod inter initia exercitiorum lassitudo accidat . di quiescendum sit. Quare Exercitium rigo- rose a Labore distinguitur, quia Labor lassitudinem asserto secus vero Exercitium snecesse autem non est , ut semper in exercitiis sudor habeatur, cum aliquibus saltem non sit ita iacilis 3 unde in his satis erit, per lassitudinem , & anhelitus dissicultatem . Exercitium a Labore discriminare. Hinc su. dor, lassitudo, dc respirandi dissicultas non simul omnibus praecipienda, sed pro Corporum ratione varia.
Praeterea ex Galeno ett.2. de san. tuend. e. 8. Duplex Exercitium distinguitur, Syncerum unum, operoium alterum. Sync rum dicitur , quod nullum opus ad extra re
linquit, cujusmodi est Curius , Lucta, Di- gladiatio, Ludus parvae pilae , dcc. Oper lum vero, quod post se opus aliquod relinquit , ut Fossio, Fabricatio, Piscatio, Venatio. Alia in luper Exercitiorum genera, velocem Corporis motum exigunt, non tamen vehementem laborem , aut grande robur , veluti est ludus parvae pilae. Alia
ex adverto , vehementem laborem exquirunt , dc robur validum 3 nullam tamen in operando velocitatem ι ut est Fossio, ponderum Flevatio . Alia demum utrumque comprehendunt, ut Remigatio. Inter haec autem praetulit idem Galenus Ludum Parvae
182쪽
parvae pilae libr. quem de eodem inscripsit, cap. a. quoniam omnia membra iudi serenter exercet , neque multum virium dispendium affert, cum grande robur non exigat.
Verum de in his advertere juvat, quod idem Galenus est. loe. dc Avicenna fen. 3.
p. doctr.2. cap.2. da accidentali hus quibui dam exercitiorum differentiis docuerunt, illas scilicet de sumi posse vel a Movente, vela Mobili, vel a Tempore, vel a Spatio , vel a loco. o Movente, vel valido, vel imbecilli desumuntur vehementes, & debiles exercitationes: Vehementes ut Fossio , Lucta , Di gladiatio , Saltatio , in quibus validissimae vires requiruntur: Dabiles, ut Ludus palmariae pilae, Disci jactus, levis
Chorea, in quibus tam validae vir non postulantur, licet citatior agitatio exquiratur. Α Mobili, aliud Exercitium est totius Corporis, aliud alicujus tantum partis: ad primum revocatur ludus parvae pilae : ad se. candum , Vociferatio, Scriptio, Rinae circumvolutio . Rursus vel Mobile a seipso tr. vetur, ut in praedictis exercitationibus; vel
ab alio, ut in Lectica , in Sella , in Rheda,
in Navi. Λ spatio desumuntur Exercitati innes breves, vel longae. Λ tempore, eeler, dc tarda, diurna , nocturna, matutina, Fespertina . A Loco demum, si hic est publi.
cus, Exercitium ibidem peractum, dicitur Gymnasticum ι si privatus aut est acclivis , vel declivis, planus, vel asper, ad solem, vel ad umbram. Qui autem plura de his ici re satagit, adeat eruditissimum Mercurialem in sua arte GFmnastica . Quantam autem diligentiam veteres in
ejusmodi Exercitiorum generibus adhiberent, mirum sane est quandoquidem , ut resert Galenus est. Iib, de fan. tuenae antequam ad exercitia accingerentur, primum Corpora lavabant, atque a sordibus detegebant 3 mox oleis, dc non raro odoriseris inungebant 3 deinde alvum exonerab/nt, at que etiam, si sortassis oporteret, usu elysterium: postmodum exercebantur ad sed lem usque, postremo quam optime, sudorem, dc recrementa cutis abstergebant, ocsedato Corpore ad mensas accumbebant .
Neque haec perperam quis putat acta, sed summo plane Iudicio : quippe Cutis primum lata, atque a sordibus detersa tran Dipirationi promptior evadit, quae viventi bus cmclis summopere necessaria est. Ne vero deinde exaresceret, ab exercitiis consul. to inungehatur. Alvi postea exoneratio per utilis omnino erat, ne propter exercitia. O, durescerent excremesita, aut diutius deum t a dolores excitarent , & aegritudines pa-rnrent : Exercitia autem ad ludorem usque producta , omnia prorsus Corporis inquinamenta depellebant, cuin omnibus constet majora emolumenta nobis accidere perinspiratione , & sudore , quam quacumque alia evacuatione : graviora etenim mala nobis eveniunt ab excrementis in glandi lis praecipue cumulatis , atque ab impedita transpiratione . Denique sudoris detersio omnino necessaria erit : siquidem sudor detentus in habitu Corporis refrigescit , dg fluxiones , sebresque parit . Ad
haec omnia cibus postremo, dc quies consequebantur ι quoniam ad instauranda meminbra , per laborem defatig ra , alimento ,& quiete opus erat. suae commoda , atque i commoda intus, ore sules afferant.
Multa praestat commoda Motus, multa Quies 3 ut propterea non Omnibus indiscriminatim aut haec, aut ille praescribendus , vel interdicendus. Et quidem simplex Motus sanguinem ab excrementosis humoribus , aut halitibus repurgat, ex te nuando quae crassia sunt, disi ando vero . quae tenuja r codi ionem , distributionemque alimentorum adjuvat: obstructioni opitulatur , reserando meatus, Ac incidenda crassos, tenacesque succos: putredini. ac Corruptioni resistit , nam ab otio, & quiete immoderata stagnantes humores facillime corruptioni subiiciun uir, viscera quoque ,& articulos confirmat ι unde sortiores fieri eos experimur , qui assiduis exercitationibus sunt addicti: quin & podagrici, post.
aam tenuiores . molestioresque humores fuerint resoluti, maximam a motu utilitatem nanciscuntur. At vero immoderatus, atque importunus in multis nocere potest praesertim vero , coctionem ciborum solicitando illam non perficit, sed turbat ι simul
que Cum excrementis portionem chyIosam confundit 3 ut propterea in sarchus viscerum afferat, sanguinem conspurcet , ae febrim excitet , praesertim si tem re aestivo aut autumnali, sub sole fiat. Eadem de eausa
nonnumquam affert inflammationes, er
sipelates, doIores potitsimum Articulorumς siquidem per exercitationem immoderatam nedum humores fluxiliores evadunt , sed etiam Artus ipsi de laxantur. Labor demum nonnisi in iis Corporibus proderit , quae multis . crassisque luccis abundant, ad eos-
183쪽
dem attenuandos , & per sudore in dige- .rendos . Caeterum nocet natura debiliori. hus, quia vires atterit, corpus exiccat, ct humores nimium concitando , febres , &inflammationes inferre potest. Quies ex adverso, si moderata sit, vix oberit: etenim peream, veluti alternatim habitam, digestio peragitur, ac promovetur: alimenta distribuuntur : egeruntur eκ- crementa , nec fuliginum transpiratio retardatur t vires reficiuntur , sanguine eκ- inde non inquinato: membra Corporis instaurantur, non delassantur : quamobrem, non immerito cecinit Ovidius . q. Herescctuod earet alterna requie , durabo se non est. me reparat vires , fessaque membra
Contra vero otium inutile prorsus est , imo nocuum 3 quandoquidem alimenti dimibutionem inhibet, meatus Obstruit, excrementa constipat , caput vaporibus replet , Cor, dc sanguinem crastis succis imquinat, totumque corpus pinguedine , &lentis humoribus obruit φ unde pigrum , decoloratumque illud efficit , segnemque
animum reddit , de sentus omnes p tum internos , tum externos hebetat . Hinc idem Poeta: I. de Ponto. Cerris , ut Ena m corrumpant otia Corpus sin eaprant visium , ni moveantur aqua .
Etenim ut bene Lucretius Semper in assiduo motu res quaeque geruntur . sa γsolum autem ad vulnera eon solidanda,& fractiaras ossium glutinandas conducibi. te eli , cum ista motum non admittant , ne sciliter fasciae, ligaturae, laquei , diminveantur, & medicamenta agglutinantia acua sede removeantur; quin & paries linsae uniri commodius possint per quietem . Caeterum in reliquis omnibus omnino vitandum . Quod li animi quoque otium adiungatur , prola malorum omnium origo fiet . Hinc idem Ovidius de Remedis amoris, admonuit , illud esse Omnino sugiendum , eum cecinit. inia si tollas, periere Cupidinis Areus,
Da vacuae ment , quo teneatur, opus.
suaeritur Pri bus quare M factus adulter sdi promptu eausa est, desidiosus erat. Atque ante ipsum Hippocrates scripsit a tib. I. de Rer. Nar lib. a. in Diaeta, Corpus, ct Animum hebetare: nam ut ex eodem a. apboris. St. omne nimium periculosum est , & Naturae inimicum . Perperam ergo voluere Asse
ad sanitatem tuendam plurimum conferre. reserente Galeno 2. de sau. turnae cap. 8.si praesertim illi de extrema Quiete , seu otio, sermonem habuerint; quippe experimur Homines in carceribus detentos; Pi-lces in piscinis Maulos 3 oc Λves in Avia riis coercitas, minus salubriter vivere: imis Aerem ipsum , & Aquam , in corruptionem abire , si diu immota maneant , ocreitagnent . Contra vero carnes delati gatas , vividiores, salubrioresque evadere. Recte itaque docet Galenus I. de Ianiti tuend. e. I. duobus humanam vitam egere,d perciι scilicet instauratone , ori excrementorum resolutio ue s quorum primu rpraestat Quies, secundum Exercitatio. At qui non immerito Aristoteles T. Caeli , dc 2. intrarorum, dixit, si Coelorum motu τdesineret, Mundum plane universum fore corruturum : Et nos alibi late monstravimus Uitam nostram , & cuiusvis Mimalis in motu , atque exercitio operationum,
consistere 3 quin & in Plantis ipsis , quae videntur motu carere , nupperi me M. Μal-pighius, succi nutritii circuitum perennem quoque detexit , qui si fortasse interrumpatur, statim intereunt De Recta Motur , Iuletis
O Uandoquidem ad vitam sustinendan
modo Motus, modo Quies necessaria est, videndum hic propterea , quibuς oc quando Motus , aut ex adverso Quies conveniar. Et quidem primo de operationibus Nais turalibus dubitari ante omnia solet , nurn Ciborum confectioni, ac distributioni conserentior sit motus, an quieP.Pro' utraque parte sunt , qui pugnent . Galenus enim Lib. de cibis bona, P mati sueri cap. z. Quietem potius commendare videtur ς unde T. meim. cap. Ia. docuit , lautiorem essis debere Coenam Prandio 3 quia post coenam somnus , & quies, post prandium sere semper Motus sequitur :at vero melius, subdit, peragi eoctionem qui
b Forte isti de suiete, Tranquillitate κηιmi intellexerunt. Nam Tranquillitas Animi haec est vita Hominis. Meles
184쪽
quiete, dc somno, quam motu, & exercitio: & rationem assignat, quoniam calor, coctionis opifex , per motum dissoIvitur; ac sor in laeus dii trahitur 3 colligitur vero,
ec ad interiora revocatur, quiete . Contrarium vero tuetur Ioubertus lib. I. Paradox r. c. 7. pluribus contendens , prodesse magis motum ad coctionem perficiendam , quia per motum calor acuitur , humores attenuatitur , ct cibus citius ad intestina
delabitur 3 quamobrem fieri inquit, ut laboriosi homines plures in die cibum su-iNere cogantur , quia citius , meliusque cibos digerunt, & conficiunt. Verum ad litem hanc conciliandam ipse putaverim, distinctione pro edendum: Vel enim de coctione in Ventriculo sermo fit, quae di Glutio est, dc Chylosis dieitur; vel de chyli jam consecti repurgatione, atque ab inutilibus partibus secretione , quae in intestinis tenuibus peragitur , dc distributione perficitur. Si de prima sermo fiat , certe conferet magis Quies: si de secunda, potius Motus . in prima enim succi ventriculi dissolventes , digestivi dicti , per
ruietem minime diltrahuntur, aut evane eant , quoniam hi, cum per arterias in
Ventriculi glandulas extillent, & beneficio
succi nervet volatilioris foveantur, si lartasse per motum sanguis extenuetur , ac exolvatur, dc volatilis illa substantia eva-Nescat, aut langueat, pauciores , inerriOretque communicabuntur ἔ quiete vero abundantiores confluent , a langu me vegetioris oggesti. Accedit, quod per motum, le-ptu in transvertum in respiratione cum adiunctis masculis abdominis citatur , adeoque intempestive nimis, cibum nondum bene in Ventriculo consectum , ad intestina protrudit. Contra vero, si sermo sit de distributione, e serentior motus erit 3 nam haec peragitur in Intestino tenui, per leparationem inutilium partium ab utilibus, quae deinde in venas lacteas inseri debent : modo plurimum ad hoc conducit Motus, qui faciliorem reddit eiuscemodi intromissionem . Adde, quod per minum viae releTantur, attenuantur humores , de dissolutio illa , quae ex mistura sueci pancreatici , dc se l. lei in intestinis tenuibus fit, citius prominuetur. Uerum haec in Corporibus sanis intelligenda , & semota quacumque conlue- udine o nam in morbosis , sortasse aliter disponenda res foret; sicut pariter ita Consuetis ab assumpto cibo statim exerceri :idque potissimum , si de exercitio proprie dicto , noci vero de labore intelligatur :hic enim indisserenter tannia consumit,& viiles inui , ac inutiles paries ext nuat , ac dissipat. ca Dubitari secundo potest . quibus Corporibus , Habitibus, atque AEtatibus , conducibilior sit exercitatio, vel quieS. Et dicendum, quod loquendo de omni moda quiete , seu otio ι nulli certe aut Corpori , aut aetati proderit, nisi solum in quibusdam casibus , dc aegritudinibus, de quibus supra . Unde bene Galenus s. de Ian.
tuend. eo. II. dixit : nullus umquam ex
omnimoda desidia bene se b.ibuit. Solum ergo dissicultas erit de Motu , dc Exercitatione majori, vel minori; quibus scilicet magis
conveniat exerceri, quibus minus. Et quidem maxime omnium primi, Senes essent exercendi, quia cum finis exercitationis sit alimentorum distributio,& excrementorum resolutio , procul dubio lenes potius, quam juvenes, excrementis abundantes, dc carnes, ac vias constipatas , porosque adstrictos habentes, motu , atque exercitatione indigent. Verum quia ad Motum exercendum virium robur exquiritur , & membrin rum firmitudo, quae Senili aetati deest, exerincitatio nequit illis imperari. Quamobrem Galenus 3. de san. tuend. rv. 3. Senibus, paulo robustioribus tantum , modicum praecipit exercitium ad reficiendas vires more quo levis flammula molica agitatione vivi scit . Praeterea licet Iuvenes, ob virium robur , maximum exercitium susserre possint, non tamen omnibus uadiscriminatim illud permittendum: laxos namque poros habentes , lacileque sudantes , macilenti, picrocholi, distillationibus obnoxii, ne per exercitia magis extenuentur, de in tabem incidant , motu immodico abi inere debent. Hinc his Hippocrates Nidem. c. sta. q. tr. I s. quietem potius , ct refrigerantem potum commendat , ut scilicet acris illiram Sanguis temperetur, dc humores con- si sientiores fiant. Excluduntur pariter , qui ex haereditaria contagione obnoxii creduntur Podagrae , Ulceribus , Erysipelatis , aliisque similibus aegritudinibus , eo quod
per motum iacile humores attenuarentur,& ad debiles , affectatque partes , c fluerent . Caeterum obesis , succi plenis , legmaticis , serosa colluvie scatentibus, obstructis, conserentior motus erit ι quippe qui per ludorem tantam humorum copiam minuere potest . Pueri denique , utpote molles ab Confer. comm. norum super I. l. apbor.
185쪽
molles carnes, facileque difflabiIes habentes, non sunt admodum exercendi, ne immoderata exolutione absumantur, & internam consumptionem subeant; & sicut exHippocrate I. amorim. inediam illi serre
non possunt, ita nimia exercitatione nullain tenus extenuentur . Attamen , qui laumidiores observantur , & obstructionibus, aut cruditatibus obnoxii sunt, prae caeteriS exerceantur . Hinc quibus calculosa dispositio imminet in Vesica , motus commendatur, documento Hippocratis lib. de Aere , aquis, loris , ne stilicet crassa , 'enacesque succi in vesicam decumbant , sed potius per sudorem , vel per alios ductus
Corporis, resolvantur. Dubitari tertio potest, quo tempore magis conferat Exercitium. Et sane communi voto fatentur Medici , salubriora esse exercitia matutina 3 unde Hippocrates o. epidem. sedi. 4. dixit laborem , cibum praecedere debere , O, 3. de diaeta clarius expressit , a Caena deambulandum non esse , sed solum surgendum , aut sandum ἰ mane
vero deambulationibus utendum. Quod idem confirmat Galenus S. de san. tuend. cap. II. Et quidem Cibus per nocturnum somnum digestus , melius matutino exercitio distribuitur, & excrementa tum alvi, tum reliquorum viscerum, promptius deponuntur, & evacuantur . Accedit, quod Corpora ventre plena si exercerentur , facile obstructiones incurrcrent , intromissis nimirum chyli portionibus , nondum bene repurgatis , in vasa chyli lara . Uerum in his , sicut in caeteris , plurimum valet Conluetudo , secundum quam unusquisque exercitii tempus , & modum in se iplo determinabit. ca'
id ipsum prolacto dicendum de Exercitii
qualitate, ac duratione: plerique enim sunt , qui nisi diutius, & vehementius exerceantur, non bene valente filii contra , si parumper excedant, in morbos incidunt. Ve. rumramen semper conseret , intra limites mediocritatis se continere 3 etenim Hippinerates, Laborem , Cibum , somnum, Venerem , mediocria esse debere, scripsit i &Galenus , cum primum lassari Corpus ede- perit , quiescere oportere . Respiciendum autem perpetuo ad vires est, & pro illatum ratione j ves plas, veI minus exercitia praescribenda erunt ἔ ubi enim illae tu- Ierint , diutius , cum vero serendae non sunt, parcius, leviusque exercendum.
id Somnus , quid vigilia sit , nec
adhuc bene constat apud Auctores. ateles enim libro de somno, O Vigilia eap. I. Vinculum, illum appellat, priami sensiterit , quod ex ejusdem mente, Cor, est. Et cap. q. ejusdem tibri , Guventum esse Caloris, ait, ad intima . Galenus vero, pluribus in locis, sed praesertim a. de symptomatum causis cap. uis. ων a. aphori . comm. 3. Cerebri refrigerataonem definit : on lib. a. 1ν tom. causis , Animalium facultatum suietem nuncupat , unde vi sum est plerisque , Temporaneam Uerum animatium feriationem , illum eκ eodem, describere. Sed & Homerus Som. num appellavit Animarum requietem , quemadmodum refert idem Aristoteles cit. tib. de Somno , Ο Vigilia . At vero Argenterius lib. de Somno , Ο Vigilia cap. Iz. maluit per privationem eumdem definire,
cum dixit , aliud non esse , nisi , ipsum non sentire , ad differentium Uigiliae, quam ipsum sentire, definivit . Sed longum nimis enet per singulas tum veterum, tum Recentiorum sententias divagari 3 quamobrem satis Nobis erit, id cunctis acceptum profiteri , somnum esse , Statum dum Corporis Viventis , in quo sensus omnes sopiri , ae quodammodo ligati manent . vigiIiam vero eκ adverso, cum tui soluti, atque in merritio sunt ρο ti. unde autem id accidat , Iate in nostra Theoretice suismus prosecuti, cum ex variis, diversisque causis fieri possit , ut illi soporentur, aut contra dissolvantur, quas hic proinde consulto omittimus eo , quod potius ad Physiologiam pertineant. Non est tamen praetereundum , quod a causarum Varietate , atque ab affectione diversa Cerebro illata , evenit, ut Somnus modo Naturalis, modo Morbosus evadat 3 ille quidem temporaneus , & conlarens 3 hic vero muItum protractus,& nocens, unde poli modum multae emergunt differentiae , ut alius somnus sit Iongus , alvis brevis , alias profundus jaIius levis 3 itemque vel continuatus, vel interruptus, turbulentus, vel tranquilIus, cum somniis , vel abique , & sic de caeteris . Verum quae magis ad partem Μedicinae practicam iacere videntur ν Lic
186쪽
OUamvis somnus, & Vigilia, sibi ub
cissim succedentia, ad vitae sustentationem perutilia sint, imo etiam necessaria, si tamen immoderata fuerint, Ac importuna Omnino nocent. Quare Hippocrates a. apbor. 3. inquit : Somnus, Ut Iia , utraque modum excedentia , malum . Et textu φ subdit e Nee satietas, nec fames , nec quidquam eorum , quae Naturae modum excesserret, bonum . Itaque moderata esse debent: hac enim dumtaxat ratione summopere conserunt 3 Et quidem mode. ratus somnus animum recreat, & viscera humectat defatigata, ac lassa restaurat, spiritus reficit, coctionem adjuvat, fluxiones prohibet, dolores sedat , acres humores temperat, tenues, ac mobiles compescit. vigilia vero moderata vitalem calorem acuit, sanguinem crassum attenuat, emrementa promovet, alimenti distributionem,& suliginum perspirationem faciliorem reddit. Contra vero somnus si fuerit immo. deratus , praeter Corporis, dc Animi segni
tiem, excrementorum evacuationem retar
dat, caput vaporibus opplet, sanguinis ei
cui tum remoratur , sensus omnes, praesertim internos hebetat , dc ea omnia mala parit , quae Otium . Sed Ec immoderata vigilia, spiritus, dc sanguinem extenuat, vires dissipat , dc totius Corporis languinrem inducit, unde etiam mala graviora , sebi es, Animi defectiones, virium languinres , & similia exoriri possunt. suo tempore Fomnus sit congruentior. SEclusa quacumque consuetudine , eoninnaturalius, atque opportunius dormiendi tempus est nocturnum : suo enim silentio Nobis blande admodum somnum allicit, &conciliat, atque ob Solis absentiam, cum minus sensus ab externo lumine distrahan. tur, facilius plane consopiuntur : quam brem summa ratione ejusdemodi tempus videtur a Natura comparatum, pro an ma-
Iium quiete, ut per diem defatigata , ac labefactata ob vigiliam, & exercitia, nocturno somno, reficerentur . Dictum est, seclusa Guacumque consuetudine, nam si fortasse aliis temporibus usus dormiendi sit inductus , proculdubio consueto tempore dormiendum; documento etiam Hippocratis a prognost. II. unde qui noctes insomnes
ducunt, lucubrationibus, aliisque operibus addicti , di vel matutino , vel meridiano
tempore consuetudinem dormiendi. nacti sunt, consuetum tempus servare poterunt tConsuetudo etenim altera Natura dicitur. vitandus autem erit somnus meridianus ab
iis, qui Capitis affectionibus sunt obnoxii .
nam per somnum meridianum Cerebrum graviter assicitur , & vaporibus oppletur, eoque magis si inconsuetus ille sit, uti recte etiam monet Avicenna 3. p. doct. a. cap. 9. Atque hinc Schola Salernitana cecinit. Sit brevis , aut nullus tibi somnus
ribris , pigrities , Capitis dolor ,
atque Catarrbus f e tibi proveniunt ex somno meria
solet etiam somnus vespertinus Cerebrum gravare , ut de quicumque alius indebitus , di inluetus , veluti inductus ab aliis , quam a vaporibus cibi assumpti . Exeipiuntur autem somni lassitudinem, dc defatigationem insequentes 3 hi quippe lassitudinem auserendo , dc consumptas vires instaurando, quocumque tempore Prosunt. Sed quot horas dormire liceat , adhuc dubitari solet . Et quamvis plerique sint , qui velint sex , aut septem horarum spatium satis esse somno indulgere; nihilominus In hoc, sicut in reliquis , certa meta praescribi nequit ι cum non eadem sit singulorum hominum Natura, dc Constitutior etenim nonnulli longiori , alii breviori somno opus habent, pro varia Corporum habitudine, usu , exercitiis, cibis, & γ-tibus assiimpiis , aliisque . Respiciendum quoquε est Ad Anni tempora, aetates., dc
Hominum status, nam longiores Hieme , dc vere exiguntur 3 aestate, & Autumno breviores. Pueri diuturniori somno egent, breviori Senes . Exercitatam , & laboriosam vitam ducentes, longiorem : breviorem otiosi expostulant. Id ipsum deo sis,& Gracilibus dicendum est 3 siquidem diutius hi, parcius illi dormire debent. suinam fit melior , ae salubrior
PUtat Avicenna tib. I. fen. 2. GEr. 2.rv. 9. inter initia somni prodesse , in
dextrum latus decumbere, quia ex tali de- cubitu Uentriculus ab Hepate magis sevetur , dc in chylificatione adjuvatur , quae
187쪽
ope caloris ab eodem peragi creditur, quin& eκ hoc decubitu Cor minus affici , &moles ari existitnatur . At utrumque non tanti est, ut dormire in sinittrum latus aliis salutare non sit: etenim chylificatio perfectius absolvi poterit in fundo Ventriculi carnosiori , atque in sinistrum latus inclinante , ubi a superincumbente Iecore si
sortasse consectioni ciborum conferat magis illa promovebitur . Neque exinde timendum de Corde, quod suis inter leptum involucris, atque interjecto Diaphragmate,
minime turbari, aut affici potest, cibo intra ventriculum concluso 3 dummodo tamen
moderatus ille sit, nam si immoderatus , a quocumque decubitu is oberit. Accedit, quod Decubitus, primo somno, ad dextrum latus, nocet, Pyloro, qui Rector chyli ficationis dicitur Hel montio; & in sinistrum factus, quia a confluentiori succo, seu ser. mento ventriculi digestivo citius illa promovetur, non leviter proderit. Quare non magis in unam, quam in alteram partem decumbere posse rationi consentaneum videtur , Uerumtamen in hoc consuetudini quoque standum esse , melius semper existimaverim r ut quemadmodum unusquisique decumbere consuevit, somnum capiat,
dummodo aegritudo aliqua nihil obest, per quam necesse sit commodiorem situm sibi deligerer Sic Hypochondriaci, splenetici, palpitationi cordis obnoxii , aliique non facile sufferunt lateris sinistri decubitum ,
alii ex adverso pro ratione , ut in Pleuriticis , Empyicis , Hepaticis experimur . Porro in sanis valde conferet, situm interjectis vicibus mutare, ut primo somno decumba At in dextrum , experrecti volvantur in sinistrum , & vicevertar hac enim ratione cibus in ventriculo melius conficitur , & portiones ejusdem dissolutae facilius per pylorum deducuntur in intestina .
Vitandus autem omnino decubitus supinus, veluti insensus Respirationi, & nocuus Dia-phragmati , unde insomnia mala , Cordis oppressiones, Incubi, & suffocationis pericula . Proni etiam decubitus mali sunt a superincumbente spina totoque Corpore , supra Thoracem non sine duitae periculo . Permittuntur autem in stomacho debilibus, in doloribus Ventris , & In testinorum , exigente non raro , id ipsum Natura, qua
plerumque patientes ipsi in pronum situm
decumbere compelluntur, ut levamen aliquod nanciscantur.
ACcuratissimus Hippocrates , sicut ex
omnibus accidentibus, quae aegrotantibus eveniunt , indicta , vel bona , vel mala exactissime deduxit, dc polleris mandavit 3 ita ex eorumdem decubitu plurima recollegit, elane ad prax Hn Medicam summopere conserentia 3 unde tolers Medicus conlicere possit salutarem , vel exitiolum
eorumdem eventum. Is equidem I. progno
stic. haec de decubitu aegrotantium protulit. Conveniens, & salutaris Decubitus in aegris, talis esse debet, qualis in statu sano consuevit, scilicet ut cubet aegrotus , vel in dextrum , vel in sinistrum latus , cervice, manibus, & cruribus parum inflexis . Mali enim sunt decubitus supmi , manibus, cruribusque deductis, atque extensis 3
Pelores, si proclivis ille jaceat, aut e lecto delabatur m pedes ; qui se praeterea nudi
inveniantur, oc pannis minime contecti , nec calentes, sed potius tepentes, aut frigefac.ti , vel etiam ad lividum colorem
vergentes , adhuc graviores , pravaeque aegritudinis indicia erunt, atque eo magιs,
si manus simul una consentiant , & cervix inaequaliter dii perla, ac distracta collabascat . Tales enim decubitus internam viscerum agitationem designant , adeoque inflammationem , vel praetentem , vel imminentem. Non raro etiam delirium pra nuntiant 3 & haerentis alicubi Sanguinis notae sunt . extremamque virium labefactionem, a vitiata ejusdem diathesi significant . Lethale etiam signum esse solet hianti ore aegrum dormire : maximam enim in organis respirationis laesionem portendit , sicut pariter gravem Cerebri , &Nervorum affectionem , si in commissis palpebris dormiat , & labia inaequaliter dim
veat . Cubare insuper in Uentrem, reductis cruribus , dolorem viscerum naturalium significat , modo decubitus hic consuetus non fuerit tempore salutis . Velle
praeterea in acuto mosto aegrotantem assiduo residere , malum eli ue re longe pejus
in assectibus Pectoris, ac Pulmonis: quod laepissime observamus in Peripneumoniacis . Denique jactare crura , velle e lecto
surgere , integumenta removere , se nudare , fascias solvere , festucas colligere, floccos evellere, aliudve simile insolitum,& inconveniens peragere , internae inflammationis , dc delirii argumenta sunt.
188쪽
Iuibus in morbis somnus, o in quibus
NUlli dubium quod in omnibus sopori
feris affectibus , Lethargo , Caro Comate, Apoplexia, Somnus obsit, adeo. que illum permittere calamitosum et quin potius omnino incumbendum, adhuc medicamentis dolorem inserentibus , vigiliam excitare. Contra vero in Delirio, Pervigilio, aliisque similibus, omni industria Somnus est conciliandus . Similiter in internis Inflammationibus somnus prohibeatur exHippocrate o. epudem. sed. s. Sicut etiam in febribus sudorosis, quas Graeci Helodes, ct Typhodes appellant, vitandus est 3 item.
que inter initia omnium accellionum labrialium . Conpra vero commendabiIis in aegriat inibus ex cruditate progenitis, Pariterqueeκ fluxionibus, catarrhis, caeteritque cum dolore, & destillatione conjunctis, ut, in quibus sudor exoptatur, aut virium resectio. Verum in Paroxysmis sebrium subdubitare contingit, quo tempore minus periculosum sit, dormire. Et sane ingruente accessione dormiendum penitus non est, pari ratione, ac de usu Cibi scripsit Hippocrates
I. apboriis. II. die Natura a Causa morbi. fica magis opprimatur. Sed, neque in augmento ejusdem , ne febris protrahatur, aut deterior fiat, motu Cordis per somnum tam diori reddito, qui tunc amplior fieri debet . Vitandus quoque est in Statu, in quo multOties eriticae evacuationes evenire solent, ne lartassis impediantur , aut retardentur . Excipitur autem Sudor, qui a somno facilius promovetur et Hinc Medici communirer in Praxi universam praecipiunt accessionem abique somno esse eransigeAdam , imo etiam ii fieri possit , transacta declinatione, dummodo tamen febris de genere intermittentium sit; & intervallum aliquod inter unam , ct alteram accessionem admittat 3 sin secus , tutior somnus erit in ipsa declinatione , antequam novus ingruat parOxysmus. Caeterum in aliis febribus procedendum , quo pacto superius , de cibi exhibitione, dictum est. An liceat post assumptum pharmacum
VUlgo hactenus putatum , nulli mode
dormiendum esse post assumptum catharticum , ne per somnum impediature Vacuatio , quae ab adumpto Pharmaco
exquiritur 3 quippe somnus evacuationes omnes vel detinet, vel retardat ρ excepto sudore. Addunt Hippocratis auctoritatem, qui A. apbori . tr. Iq. ω II. consulit , post assumptum helleborum ad motiones magis ducendum esse Corpus , si major
evacuatio exoptetur : somnum vero esse
conciliandum , quotiescumque sistere convenit . Verum distinguenda sunt tempora pro hujus Quaesiti resolutione . Vel enim Sermo est, de tempore immediate post assumptum pharmacum , & plane non solum licebit, sed summopere conseret dormire , potissimum si medicamentum fuerit assumptum sub forma pitulari r tune enim perlomnum melius illud in ventriculo dissolvetur, seu y ut ipsa dicunt, actuabitur, pro citiori , & essicaciori Venrris solutione ιPostquam vero fuerit dissolutum, &actuatum , a kmno erit penitus abstinendum , ne evacuatio impediatur . In praxi siquidem experimur, ab assumptis catapotiis , seu pitulis, posse etiam ad horas somnum protrahi , ut solida illarum sorma dilua tur , & in intestina vis eat hartica earum. dem delabatur, ubi nimirum Evacuatio ex confluxu iaccorum sellei, & pancreatici , promovetur. In aliis vero Medicinis potabilibus ad horam circiter dumtaxat somnum permittere licebit, ob iaciliorem eo rumdem dissolutionem; dummodo desit periculum gravaminis capitis , aut vomendi metus . Quod si purgans Medicamentum eius sit generis, quod simul cum cibo exhisberi tolet, tunc longe magis permittendustamnus erit : qua ratione compertum plia pies est , plerosque commode med cinasio lutivas retinuisse , quas caeteroqui paulo
post evomere consueverant. Atqui in hoc peculiaris cujusque habitudo attendenda temper est , sicut & consuetudo, ac usus uniuicujusque Corporis Sed an haec eadem militare possint in Medicamentis Vomitoriis. Equidem in his dispar est ratio: Nam Cathartica injectoria vires suas non exerunt, nisi postquam intestina gracilia subjerint, & eae mistura
cum iuccis pancreatico , dc selleo, molestam , irritantemque motionem intestinis istiuIerint, qua quidquid in se coatinent , quaeque ici adjuoctis partibus subsistunt , motu peristallico propellunt. At vero P .mitoria per Ventriculi solummodo subvertionem, ac nauteam, Operantur, quo fit, ut vix post semihoram , vel horam intc
gram , v llum cieant: quapropter Somnus.
in lam brevi spatio permitti non potest 3, quin
189쪽
quin imo si accideret, noceret , impedita vomitione , indeque excitata Cardi algia , vel Syncope: quamquam a conditione varia eiusdem, vel vehementioris, vel levioris , gravius , vel mitius damnum esset adiuturum . De reliquo , in aliis Medicamentorum generibus , sive illa per i udorem ducant, sive per vias urinae, somnus conseret i neque enim promptius, iaci I iusseque sudor prodit, quam in dormientibus. Sputum denique, dc Anaea tharsis vigiliam exposcit 3 unde sopori sera , dc optata , in
excreationibus cum tussi potissimum , nocua sunt , nisi solum, ut acres, saltasque destillationes temperent, vel ut materiam extussiendam reddant eoncoctiorem : ait men haec cum moderamine . Et de Somno, di vigilia satis.
Nomine Inanitionis , & Repletionis ,
non hic omnis Evacuatio , ac R. pletici intelligenda est , sed ea dumtaxat, quae in statu sano praesertim iit , Excrementorum nimirum ,. aut Alimentorum , qua proritis egeramus, & eorum quidem, ut exoneremur, ne ab iisdem cumulatis opprimamur ι istorum vero vel ut vacuati repleamur, vel ut viribus destituti, reficia. mur . Cum enim Repletio, dc Inanitio inter causas Non naturales communiter ex Galeno reserantur , & istae indifferentes sint adiuvandum , & ad nocendum : simulque necessiariae ad vitae conservationem 3 prinsecto nomine Repletionis , Alimentorum illa intelligenda erit, dc nomine Inanitiinnis, haec , Excrementorum. Quae vero in statu morboso egerenda sunt, quamvis ad
evacuationis genus reserantur, quia tamen
non semper accidunt, neque illis perpetuo indigemus 3 proinde haudquaquam ad causas Non naturales, sed ad Praeternaturales ,
de Curativas revocantur iaItaque de his solum Inanitionibus , dc Repletionibus sermo hic agendus foret ,
quae vitae humanae conservationem necessa. xio comitantur, vel consequuntur , ut illa
incolumis, quoad fieri possit , perlevem:
qua ratione erunt simul causae omnino necessariae, dc indifferentes ad juvandum , ct ad nocendum: nam sicut moderata, & Pinportuna repletione reficimur , ac sustinemur; ita immoderata , dc importuna gravamur , atque opprimimur . dc non raro etiam graviter aegrotamus. Quod idem ex
adverso evenit ab Inanitione , etenim si
egerantur, quae convenienter egeri debent . uti sunt excrementa , passim cumulari lolita , & ex diversis coctionibus, ac secretionibus emergentia , prolunt I si vero detineantur , obsunt. Haec autem non solum ex alvo, & ex viis urinae , verum etiam ex sp to , muco narium , sordibus aurium , ludore ,
transpiratione , aliisque deducenda sunt. Verum quamvis hic Inanitio, ut dictum . intelligenda dumtaxat sit Excrementorum . naturaliter contingentium Evacuatio , quia nihilominus apud Medicos comprehender quoque solet omnem, oc quamcumque ab humano Corpore egestionem , propterea
generaliter sumpta , describi solet , quod
sit , aut a timentorum , aut Excremeut
rum , aut etiam partium Iolidarum extra Corpus eductio . Et quidem , ut Inanitio proprie habeatur , necesse est, ut id, quod
evacuatur , expellatur extra Corpus, nam
si non extra Corpus expelleretur , sed ab uno solum viscere in aliud transmitteretur , evacuari dici non posset e cujusmodi sunt Decubitus, dc Λbscessus humorum in articulos . vel in glandulas . Sed oc insuper corpulentum esse debed, dc humorale .
quod elicitur r unde mutationes in situ , alterat iones, correctionesque, aliaeque huius generis motiones , minime die tur evacuationes, cum revera nil educatur , sed solum corrigitur , mutatur , accommodatur, vel emendatur. Praeterea evacuantur non raro Alimenta, puta cum per vomitum cibi , dc potus , vel corrupti , vel crudi, vel immutati ejieiuntur, aut etiam cum in Lienteria , aut Coeliaca affectione
alimenta egeruntur eo sere modo, quo suerunt ingestis. Amplius , saepe etiam evacuantur excrementa, vel sponte Naturae, . vel ab assumpto pharmaco, ut cum Decessubducuntur, veI putres , corruptique humores evacuantur. Denique non raro par
tes ipsae solidae Corporis excernuntur , quemadmodum contingit in ulceribus Pul. monum, Renum , Uesicae, Intestinorum, itemque cum in ossium fracturis Squamae, aut cum in vulneribus, dc ulteribus , e crescentes carnes, aut iungosae, vel etiam putrefactae, atque ab aliis ieiunctae extrahuntur.
Attribuuntur Inanitioni complures differentiae , qu re desumuntur a principio Inaniente , dc Evacuante , a modo Evacuati nis; ab Eventu, a Virtute Evacuantium,& a Loco. Hinc vel Evacuatio a Natura inchoatur, oc ab eadem perficitur, & dicitur Naturalis, vel ope medicamentorum
190쪽
promovetur , Ec dicitur Artificialis . Et
quamvis uni veriae evacuation za a N tura
sint, de ope eiusdem ablolvantur; nihilominus , quas 1 ola Natura inchoat, dc perficit, Naturales proprie dicuntur: Artificialas vero, quae auxilio medicamenturum Ire Μediei ministerio, provocantur Ab Evacuationis Modo, vel Sensibilis, vel Iasensibilis appellatur . Sensibilis, in qua quod excernitur , seu libus patet , ut Sudor , Vomitus , Sputum : Inientibilis, in qua quod excernitur, sensum nostrum effugit, ut in Retolutione Tu morum , perspiratione Cutis , aliisque crisibus , Per quas Morbi, & ea uiae morbi sicae desinunt, abl-que ulla manisella evacuatione . Ab eventu, alia completa est , alia incompleta . Completa , cum totus humor morbum faciens educitur 3 quod ex conserentia , dc tolerantia , dijudicandum m nuit Hippocrates 1. ubori . 2. In Om. Pleta, cum non totus e id quod coniicere1olemus ex perseverantia Μorbi, & sym-Ptomatum adlunctorum , aut ex Recidivis. Ad hanc classem impersectarum Evacuationum reducuntur Translationes, Depositiones, & Decubitus humorum; siquidem Per eiusmodi translationes, non raro solet morbus praecedens mite icere , sed deinde vel regredi, vel in alium commutari. Sed de in his notare decet, num a parte ninhili ad ignobilem , vel vice verta Decubitus fiat: primi generis proprie dicitur Α, laetas, dc Decubitus; lecundi generis dicitur Raptus , dc irruptio. Hinc apud Grae- eos Apostos, Metastor, Diadocis. Si a tem trandati humores in partibus ignobilibus conladerint , & persistam, salutare :ad partes nobiles vero delati , lethale .
Quare , ut abicessus salutares sint, non solum universum peccantem humorem transepositum necesse et , ut referant e verum etiam a parte nobili remotissimum, atque
in partibus ignobilibus, & capacibus, persistentem, itemque coctioni , luppurationique obtemperantem : ut in Parotidibus , Bubonibus , Abscessibus sub axillis, caeterisque similibus, est experiri. Ab Evacuantium insuper virtute , alia Inanitio dicitur Erassicativa , alia Muora. rava : per illam peccantes humores omnino eliminari s blent, per hane solummodo diminui . Ad hanc ultimam reducuntur Eva euationes illae , inter initia morborum habitae , quas Medici Symplomaticas appellant , bonas quidem in ratione Causae , quae diminuitur . malas vero in ratione Signi,
quoniam signifieant multitudinem , aut
pravitatem peccautium humorum . Inediaeci iam diuturnae aliquo modo inanite dicuntur , ob novi alimenti desectum , &iniensibilem praecedentis subtractionem. Postremo a Loco , alia Evacuatio dicititur universalis, alia Particularis. Univeris salis, quae totum Corpus indifferenter evacuat. Particularis, quae determinatas tantum partes . Inter universales recensetur ex Galeno I. ubori m. comm . II. Sangui
nis missio , & Purgatio , O atibs etiam Sudor . Ad particulares revocantur Ana catharsis ex pectore , Vomitus ex ventri. culo, Sputum ex faucibus, dic.
Quod secundo pertinet ad Repletionem, illa oppolito modo describitur , quod sit,
Immisio atimentorum , mes exerementorum intra Corpur, praeter Naturae institutum ἐvel ut placuit Galeno lib. de menitudine
cap. II. Copia bamorum in timuerso an matis corporer ubi sub nomine humorum, comprehenduntur tum alibiles , re utiles . tum excrementosi, dc inutiles . Λt vero, ut hi plenitudinem faciant , praeter Nam turae institutum intra corpus colligi debent : nam conveniens alimentorum assum. ptio intra ventriculum , debita quantitas languinis intra venas ,& Αrterias, idque genus alia plenitudinem non efficiunt . itaque extra modum , Ae ultra Naturae exigentiam immissa , aut cumulata , veram tantummodo Repletionem constituunt. Sed ec Alimentorum , vel Excrementorum , aut Humorum excedens quantitas Repletionem revera iacit: nam si fortasse flatus, spiritus, vapores, aliudve non corinpulentum , in vasis Corporis increbresce rent, etsi amplificare, re inflare posIent, plenitudinem tamen, ac repletionem neuutiquam inserrent.
Suas quoque Repletio differentias habet.
Et quidem ratione materiei , alia dicitur humor alis, alia excrementosa: alia vera, quae Omnium, alia spuria, quae unius tantum humoris : alia universalis, quae in toto Corpore , alia particularis, quae in una tan tum parte: alia , qtiae ad vata dicitur, alia , quae ad vires 3 quoniam ex Galeno eu. Lb. de Plenitudine c. 3. ubori m. a. comm.17. Repletio est quid Relativum , respiciens vel vala, quae humores continent. si sortasse plus iusto repleantur ι vel vires, quae ipsorum copiam sustinere debent, si fortassis a plenitudine opprimantur , vel graventur: quamquam nil penitus inter se invicem utramque hanc plenitudinem differre putet