Ad legem regiam Molinaeis habitam, de abrogata testium, a libra centena, probatione, commentarius. Per Io. Bossellum Borderium, ..

발행: 1582년

분량: 200페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

1 1 AD LEGEM MOLINA EAM DEtrario sumpto,de his qui iam publihi probati sunt.

Cum enim extra collegium vel consortium Mercatorum fuerint, priuilegio & authoritate conscriptorum gaudere non debent. γ Atq; ita, putarem concludendum, hos viliores Mercatores vltra Libras centum petentes, testibus iuuari non posse, quantumcumq; in Libris suis scripserint,cum nullam omnino fidem habeant. Ex his quaestionibus alia oritur, de memorialibus scriptis in aduersarijs, seu diserijs domesticis, vel in tabellis pugillaribus,vel etiam in tabellis ligneis, vel aeneis, aut,ut ait Vlpianus incerto codicillo, Phy lira, Tilia, Ebore, aliisve materiebus, vel etiam in casu necessitatis, vel tempore pestis,aut belli, in tegulis,testulis,vel arborum frondibus rut olim apud AEgyptios scribebatur in palmarum solijs, teste Plinio, k & Syracusani Ostracisimum in oleae Dondibus scribebant,unde Petalismus dictust nunquid hae scripturae nonnihil probationis

habeant, ita ut testibus eas iuuare liceat Puta, Titius priuatus, non Mercator, in suis priuatis rationib' scripsit se debere centum aureos, ex causa mutui, Cato, vel peste grassante,idem scripsit in tabula, vel arboris solio, ad exonerandam conscientiam. Respondeo ita distinguendum fore cum Bartolo. Aut enim contra se scripsit, aut pro se, vel indifferenter. Si contra se, puto has domesticas adnotationes fidem facere, si modo subsignatae fuerint, si vero non subsignatae, sed tantum scriptae, nonnullam facere probationem, sed non plenam, maxi

me, si factae sint ad obligandum: ideoque testium

162쪽

debere,duplici ratione: una,quod haec scriptura non subsignata,videatur talum incoepta, non autem perfecta,nam cum subsignare potuerit aliquis,quod iam scripsit,& non subsignauit,poenituisse videtur, argu

mento eorum,quae dicuntur de testatore, qui testamentum reliquit imperfectum, vel deleuit,vel cancellauit,aut alio modo ostendit se voluntatem mutasse. Altera, quod talis confessio, quando vergit ad obligandum, extra iudicium facta,& parte absente, non satis efficax censeatur ad obligationis effectum: secus enim si talis consessio etiam non subsignata, vergat ad liberandum, cum fauore liberationis ei facile credatur & maxime si is qui in aduersarijs suis haec scripsit, fuerit, ut loquitur Paulus s homo diligens,&studiosus pater-familias, cuius personam incredibile est,in aliquo facile errasse: solita enim diligentia, erroris praesumptionem excludit. si Si vero pro se hanc fecerit scripturam, nullam omnino fidem facere, tanquam testimonium penitus domesticum,uulgati Iuris est: ideoq; cum de pactione agatur, tametsi liberatoria suerit, testibus uti non licebit, cum nulla scripta Iuris praesumptione nitatur. Quod vero in diarijs memorialibus indifferenter scribitur, scilicet, nec pro, nec contra scribentem, ut saepenumero faciunt ij, qui omnia quae priuatim,vel publice accidunt, ad memoriam, scribunt, nonnullam fidem vel praesumptionem facit, sed non necessariam, ideoque Iudicis arbitrio haec sunt relinquenda. Vnum tamen casum excipio,

Sivnu . l. te stamentum. . Non ideo. L.

NUDam. C. de testam. L. 1. g. l. de his qua in tem

delent. e L Certum

f L. Tale

r L. Cum de indebito. DI de proba

b L. I. C

163쪽

quo ex his certa probatio elici potest, scilicet cum pater , vel mater, vel uterque, liberorum suoru in dies natales,in Libris suis domesticis,vel precatorijs, manu propria scribunt: nam, si de aetate liberorum quaeratur, hanc scripturam agnitam, multum proba-K In L. tionis habere, saepe iudicatum scio , cum sit patris ea: ... si a Vel matris professio, quorum testimonium, pro aetam nat in L. te, sicut & proximorum consanguineorum, & ob-a iis, stetricum, certum & irrefiagabile censetur. Iuris di-νε'. min. O spositione id suadente: & maxime,si post mortem, ' ' u scribentium, haec scriptura, in eorum scrinijsinue-μω:l alles,. niatur,& agnoscatur. quia non potest praesumi,hanc in asterius fiaudem suppositam fuisse, praesertim si I.dὸ miis.f. bonus & probus homo habeatur is qui scripsit: &-.-- e ita sentire Videntur Bartolus, &Bald. Sed quia de tam r. hic articulus non proprie ad hoc nostrum Edictum c nise perui Pt, in quo de pactis tantum agitur, non ulte-derab. mi rius insisto.

Quid de Obygallanibus non si 'ris,sed quae quibusdam

ambolis, ruet Tesseris, quis vulgia Taleis vocat, de

rebita minutatim acceptis, contrahuntur.

- 8 εc ERUNT mihi negotium diuersae

quaestiones, de quibus,circa hunc Ar- ticulum , saepe sui interrogatus. Nam si qua dam sunt Obligationes, quae nec scribuntur, nec coram testibus expresse contrahuntur, & tamen, ex consuetudine inter Mercatores,

servari solita, firmam videntur habere fiduciam: Nimii iuri

164쪽

ΤΕsΤIB. COMMENTARIVS. rq Nimirum, hae quibusdam notis ligneis,aut plumbeis, vel symbolis, seu tesseris, inuicem datis contrahuntur : quas vulgari verbo, Tailles,coches, ou Maree- aux, Mercatores, aliive negotiatores, inter se appellant :& Taleas Latine dici posse Sypontinus arbitratur. Ad cuius rei facilitatem, exemplum addum a A, . co de quadam lite mihi proposita, inter quosdam viri. Z gr. Ianiones, seu macellarios, qui cum cuidam Merca- μ' o tori lorario, seu coriario, pelles omneS ouinaS, caprinas, & id genus alias, quas a mactatis per eos animalibus, continuo anni curriculo, collegissent, certa aestimatione conuenta, minutatim, & diuersis temporibus tradidissent, lignearum tesserarum collatione, ad securitatem saepius facta: In quibus tes.seris, seu taleis, simul iunctis, cultello incidebantur numeri pellium, singulis dieb' dieto Mercatori tr ditarum :&suam uterq; tesseram habebat, ut olim inter hospites fieri consuetum refert PlautuS. si Tan' 5 i,pὸisul dem aliquando post maximum numerum pellium coriario seu ligulario traditarum, decessit iste coriarius Mercator, nondum solutis pellibus per eum

acceptis, quarum numerum communis tessera incisum reserebat. Et cum in bonis eius mobilib' quoniam nulla immobilia possidebat repert' esset multarum pellium numerus, atq; etiam lana a pellibus abrasa: ea propter, macellarij coram Iudice petierunt has pelles & lanas sibi restitui, eo quod solutae nondum suissent,sed tantxim testeris seu taleis inciis, ' &ad hunc finem exhibent tesserulas suas, postulantque ab haeredibus, ut pares tesseras exhibeant, &

165쪽

conserantur cum ijs quae penes deiunctum repertae sunt: quod authore Iudice Actum est, adeo ut non fuerit dubium, deiunctum coriarium, seu ligularium, macellariorum debitorem fulsis, pro his omnibus in utraque tesserula incisis, quae centum aureos fere excedebant. Ex aduerso, superuenit quidam creditor, instrumentum proferens obligatorium, quo defunctus coriarius, in aureos ducentos

ei obligatus erat: & peti jt has pelles & lanas, ad exolutionem sui debiti distrahi, repulsis macellarijs,

qui nedum instrumento authentico, imo ne clibrographario quidem fulti erant. Macellarij autem

consuetum inter eos mercandi morem allegabant,

qui inter se,non nisi his tesseris mutuo obligari consueuerant, seq; pelles suas non alias vendidisse dic bant,quam sub hac conditione,si exolutae fuissent rat vero ante solutionem, se semper pellium dominos mansisse,& propterea vindicari has posse,si praedictis Mercatoribus non foret satisfactum, ex qua- . dam conditione commissoria, atq; ita, in his pelli-

νε de Let. bus& lanis, se creditoribus omnibus, ex alia causa ς' 'si' creditum contendentibus, praeferendos esse, proprier expressam ad hoc mercandi consuetudinem: Ma quam pro Lege & instrumento authentico acci', piendana esse dicebant: ut satis vulgatum est, con- Disa p. Di- suetudinem semper attendi debere hoc addito,s θ' si quod Mercatores, re magis,vel etiam nudo pacto, . quam verborum solemnitate interpolita, contra- . iis l. Q.;- here solerent, secundum Bartol. E contrario, di-- cebat creditor, instrumento stripto & authentice

166쪽

TgsT 13. COMMENTARI vs. I consecto, se pecuniam suam mutuasse, ex qua pecunia defunctus lorarius, seu coriarius, omnes sitas merces emerat,saadente id Iuris praesumptione,quae vult pecuniam praesumi versam, in causam quam mutuans profitetur: f&idcirco iniquum esse, cinditorem,qui authentico nitebatur instrumeto,po, poni praedictis macellariis, nullam cautionem pu- Bald-blicam aut priuatam habetib', sed solis ligni frustulis nitentib'. Ab hac disputatione duae oriutur quae stiones una,an recipi debeat hoc macellariorum factum,quo asserui,se non alia lege pelles sitas vendidisse,quam si statuerentur, hocq; modo fieri selitum inter id genus Mercatores, & an testib' id ibare liceat Altera quaestio est, an huiusmodi laniones dicto creditori praeserti poterunt, aut e contra λQuoad primam quaestionem,multum obstare videtur haec Regia sanctio, quae de omnibus obligationibus , libras centum excedentibus, iubet contractum scriptis fieri, atqui pretium quod petunt propellibus suis & lanis, centenam libram longe excedit, &tamen nihil scriptum, sed simpliciter tesseris signatum ostendunt, videretur itaque, factum illud

non esse recipiendum. Ego tamen contrarium putaui, his rationibus. Prima, quod haec Regia sanctio loquatur de rebus de quibus cotractus scribi solent, contra quam hi macellarij dolose commisisse non videntur, eo quod, in eo genere mercium scriptura

non sit necessaria, cum minutatim recipiantur: nam

alioqui, si pro quotidiana pellium receptione, necesse foret contractum scribi , huiusmodi minutuli

167쪽

Mercatores, Notarium semper zona pendulum habere cogerentur: cuius sumptus, commoda longe superarent. Praeterea, quaelibet particularis pellium receptio, est infra centesimam libram, quia una die, falsan quatuor pelles recipiuntur, alia, quinque, &sic de singulis diebus: temporis vero tractu, haec receptio adeo augetur, ut quod in tesseris ligneis incisum est, excedat libras centum. Itaque ipsa prin cipia obligationis non subijciuntur huic Legi, finis vero eiusdem obligationis nonnisi ipsis teiseris ligneis perficitur,& per consequens,huic Legi locum nusquarn suisse diccbam, sicut supra ostendimus, de acquisitionibus, quae fiunt temporis trami. Pro his igitur telserulis, in iudicio recognitis, putarem sumi perih&factum recipi debere, ac testibus probari rcum iam nonnulla fides ex huiusmodi taleis elicia-ι g e. Rur, Vt iussum no ninon est. Antiquitus enim , su-- -- per quibusdam teliseris, certo modo signatis, Prae- ,... . tectus annonae, quandam frumenti mensuram mili, in No. . tibus largiebatur, quae & tesserar frumentariae dice-sba , s hantur z quarum meminerunt Vlpian: g& Paul. ἡρepe, i. d. b. Vnde& fuisse olim tesseras Iumentarias, Vestiarias, ' LVsa S Agrarias, ex Suetonio, resert Budaeus. Praete ex V untur. rea, cum solitus hic mercandi modus,aliter fieri non

l. . . . possit,quandoquidem, nonnisi minutatim,& prout euenium, hae pellium merces distribui possint, ergo, si necet state permitti debet, quod alioqui non per

i. Ait Prator mitteretur. Imo, non tantum inter Mercatores nis

s. Si debuρ' notulis contrahi j olet, sed etiam inter alios, Vt P te, inter Canonicos &Praebendarios, qui tesserulis

plumbeis

168쪽

TEsTIB. COMMENTA Ovs. I splumbeis, quas vulgo Marreaux vocant, utuntur in distributione Canonum, ratione ossicij sibi debitorum : nam his signis plumbeis, aut chartaceis, habent dispensatores Ecclesiae sibi obligatos, ex communi usu& consuetudine Ecclesiae , quae inter eos Legis habet vigorem. Et inter nonnullos artifices C p solet haberi quorundam signorum communicatio, quibus,suae artis opera agnoscere solent: ex hisq; si- st ' ρη-b.gnis,si qui in opere deliquerint, conuincuntur, & Vt

puniuntur, maxime inter Aurichalcos. Ex quibus i. sequitur primae quςstionis resolutio. praedictos nempe lanios, recipi debere ad supradicti facti positionem,eiusdemq; ibationem testibus faciedam, non obstante hac Molinara sanctione, quae huiusmodi obligationibus aptari non potest, cuin magis tractu temporis ,& diuersis momentis contraeta sint hae obligationes, quam uno solo actu, & ideo scriptis concipi non possint,ut superius diximus, cum praescriptionum probationes allegaremus. N. L. Quantum ad secundam quaestionem: an scilicet probata sua intentione, macellarij praeserri debeant creditori, authenticum instrumentum habenti, aut e conuerso λ Tametsi haec quaestio non sit praesentis Commentari , Obiter tamen reseram, quid de hac re mihi videatur. Itaque si probatum sit per hos laniones, se non alia lege vendidisse pelles, quam si exoluerentur, eumq; usum esse, & hoc modo solitum esse contrahi inter huiusmodi Mercatores, pro hac specie mercium: aequum putarem, macellarios ad vindicandas pelles admitti debere, ex ra-

169쪽

Proeuratoris.

ione Vlpiani' ita dicentis, Enἰmuerosi non in crialium abj, quia res vendita, non alias desinunt esse meae, quamuis vendidero, nisi aere soluto, vel fideiustore dato,vel alias satisfacto, Scendum erit vindicare me posse. His enim verbis, satis expressum videtur, vindicationem pellium &anarum, Iuri consentaneam fore: maxime si con

stare possit, easdem pelles esse,quas macellarij dederunt. Et, si haec ratio non sufficiat, existimarem santem, hos laniones in tributum vocari,& admitti debere, dato quod destinctus soluendo non fuerit: nam tametsi inter hypothecarios creditores & simplices Chirographarios soleat haberi differentia, in solutione debitorum, e tamen quando de mercibus agitur, quarum est incerta venditio, & incerta hypotheca, seu affectatio,non solet fieri discrimen hoc in tributoria,etiamsi unus creditor contendat merces, sua pecunia emptas fuisse, ut sentire videtur idem Vlpian. ' sed inter omnes creditores fit tributio pro rata eius, quod cuique debetur, secundum eundem Vlpianum. Et ita, saluo meliori iudicio, putarem, ex aequo & bono iudicandum. Quid la his quae pendent ab executlanssus contractuum vel pactorum iam scriptorum t PUT DECIMUM. ID I de hoc articulo multas quaestiones

mouerimam infiniti sunt contractus, ita cocepti,ut quamuis pactionem certam habeant,tamen ab executione co-

170쪽

TEsTIB. COM MENT ARIV s. Isttractus ita pendere videantur,ut alium contractum ex necessitate desiderent. Exempli gratia: Promissio de vendendo,non est venditio, promissio de locando, non est locatio: & ita dicendum de alijs similibus pactis, quae alium contraetum pro eorum exe- a L. si h cutione requirunt: μ de quibus, multis in locis agi- P deos'.

tur, h&a Baldo, alijsq; D octoribus, saepe fit men-

tio: quod & videre est in omnibus contractibus, quorum executio in alterius arbitrium consertur, seisiam tide quibus infinita sunt in Iure exempla. Atque ita p ct hi fere omnes contractus alium cotractum desiderant: Vt ecce, promitto tibi vendere fundum me- d L nisi.um, pro centum aureis c nemini enim dubium est, hanc conuentionem scribi debere, ex hac Regia i si

nostra Constitutione: sed postquam scripta fuerit, γ& fundus penes eum, cui venditio pollicita fuerat, ι Si bberiin. certo post tempore reperiatur, & cum ab eo vin- E i dicaretur, excipiat sun dum sibi venditum fuisse pro qui albi fato centum aureis, venditionem tamen scriptam non se habens,numquid testibus probare poterit venditionem sibi factam suisse , cum iam habeat promissi- 'onem scriptam de vendendo Θ Quod prima facie non videretur dicendum,chm in his promissionibus de vendendo, de locando, de permutando, & alijssimilibus impersectis conuentionibus, poenitentia, ad persectum usque contractum, admitti videatur ex vulgata Iustiniani Constitutione, ' quae nonnisi T. contractus in mundum redactos, persectos existimat. His tamen non obstantibus, puto testium probationem,liis casibus,admitti debere,duplici ratio-

SEARCH

MENU NAVIGATION