Clarorum hispanorum opuscula selecta et rariora tum Latina, tum Hispana, magna ex parte nunc primum in lucem edita, collecta et illustrata a Francisco Cerdano et Rico, ... Volumen primum

발행: 1781년

분량: 780페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

cunia gymnasium Cardinalitium sustentavi , cuiusque maiores maiestati Gallorum regiae servierunt ρ quod idem quemdam ex maioribus meis fecisse comperio. Non igitur hanc tragoediam excitat uXor, Sed n . vetus ambitio. Leo Albertus , homo theologus , mihique amicissimus,

qui gymnasium Cardinalitium tenet , apud se liberos habet domini Ludae , qui apud nos regis est legatus. Ad hune litteras misi, quas tu , Velim , illi reddas, tu aisque oratione incites , ut legatum regis per litteras ad 'caussam. adiungat. In eo magnum erit momentum, si N. mecum experiri iure cogitet. Quare te oro , ut mea caussa Leonem Albertum ' adeas , unaque tecum nostrum

procuratorem ad hominem impellas, ut vestra sollicitu. dine inflammatus in meam caussam incumbat , cui &hene cupit , & prodesse Plurimum potest. Hoc etiam atque etiam a te Peto , pluribusque Verbis peterem , nisi iam te intelligere existimarem , rem magnὸm in eo positam , ut hic Burdigalae meam caussam meumque ius legatus regis defendat. Venio ad alterum petitionis meae caput: quod vehementer quoque ad me & gymnasium Aquitanicum pertinet. . Horitanus Montanorum prae ceptor , munere docendi supersedebit , fortasse perterri-etus nostrorum temporum calamitate. Sed quoniam me. liora omnia speramus , te rogo & oro , ut tua diligentia tuaque fide efficias , ut alius eius loco succedat.

qui & vitute & doctrina praestet. Quod promittes, ese ectum dabo. In eo fac te virum, & mihi amicum molendas. Non ignoras, hic carmen in primis requiri. P

cuniam ego per mercatorem quemdam , qui ad vos proficiscetur , curabo. Tu vero facito, ut tua prudentia me magnitudine stipendii liberet. Ea enim res me evertit, quum multi sint, quibus stipendium enumerem . & tamen pauci sint, qui stipendia publica onerant : & i

182쪽

terῖm temporum conditio sit periniqua, sed tu facito, uti tempus resque ipsa postulabunt. Blondus , qui has tibi reddet, morte patris ad suos revocatur. Huius quoque loco quaerendus isthic est, qui secundanos instituat. Res erit sortasse dissicilis: sed amabo te , ne me hoc tempore deseras, quo ad tuam fidem confugio , & tuam opem imploro. Hoc prose sto tuum beneficium erit maius , quod a te uno res nostras ac rationes suspensas habeam. ΑBlondo equum accipies , qui ad praeceptores huc mittendos usui esse poterit. Denique me totum tibi commendo ac trado. Uale. Burdigalae, pridie Calendas Septembris.

TE rogavi per litteras, ut ad nos primum aliquem

grammaticum mitteres. Hoc labore velim super-Sedeas , quod Horitanus mihi fidem dc derit , se proximo anno apud nos mansurum. Blondus incertus erat consilii , quum hinc abiret: si illius rationes non patiuntur , ut ad nos redeat , facito, te oro , ut habeamus virum bonum & doestum , qui illius loco secundi ordinis iuvenes doceat. Vinetum meo nomine salutabis, monebisque , ne nostram de se exspectationem saltat. Veniet, crede- mihi , omnibus exspectatus. Peltarius sese mihi o tulerat , qui hoc tempore Burdigalae agit apud senat rem quemdam : Sed ego Vinetum nostrum oppostri. Itaque Pellarius Vincto cessit, quod ipse me sesellisset, &ego Vinetum semper amaverim. Vale. Burdigalae, prim die Nonas Septembris.

BIoadas Belsa erat Ambianensis.

183쪽

ΙΟ. GELIDAEIO. GELIDA ELIAE VINETO S. EPISTOLA XVLL

oMnes tuum reditum exspectant , egoque in primis , qui tua consuetudine valde deletior. Hoc ipsum Lansaci dominus expetit , uti ex eius oratione intellexi. Quare si me amas , si tui desiderio vis satisfacere , te rogo, ut ad nos quam primum redeas. Elis, mihi crede , omnibus gratissimus propter tuam virtutem , & propter singularem morum integritatem. Peliatarius ad me nuper Pictavis rediit : cui ut te anteponerem . secerunt & mea fides, & mea in te benevolentia. Si quid erit, ut certe erit , in ipso itinere dispendii , ego bona fide sarciam. Vale. Burdigalae, Sext decimo Calendas Septembris.

GELIDA TASTAE O. EPISTOLA XVIII.

TAbellario homini & amico & honesto commisi negotium numerandi tibi duodecim nummos aureos,& piaeterea semissem. A te peto , ut rem tua prudentia modereris , quum probe scias, in quantam dissicultatem devenerim. Si maiori pecunia opus sit, ego eam, cui videbitur , postea dependam. Interea curato , ad nos Elias Vinetus cum altero praeceptore in tempore huc veniat. De praeceptore grammatico iam antea ad te scripsi. Hunc, velim , ad nos mittas & bonum & doctum , qui- secundum ordinem recte instituat. I, . ad me per quemdam scrit endum curavit , se velle ea conditione transigere mecum , ut dimidium stipendii & totius emolumenti a me accipiat. Haud stulte sapit. Ego ipse prose

184쪽

cto minori meorum laborum fructu essem contentus: sed , ut est insanus, ingentem animo quaeStum concepit: putatque apud nos omnia esse aurea & fructuosa. Tu hoc , Velim , apud te contineas : & per amicum aliquom illum terreas, ne se salso quaritu decipiat , neve se in eum locum temere coniiciat, ex quo postea S. non possit explicare : non hic defuturos , qui meam caussam defendant , & illius iniuriam propulsent. Sed haec omnia tu prudenter ages. Nam nobis cum homine turbulentissimo & astutissimo est negotium. Vale. Sextindecimo Calendas Septembris Burdigalae.

GELIDA TASTAE O. EPISTOLA XIX.

BLondus ad nos rediit , a quo sex coronatos accepi. Nam reliquam pecuniam in viaticum insumsit: quod aequo animo sero , ne se aliis postponi putet. Quod si pecuniam tu retinuisses , nec id mihi molestum suisset , quum me tibi plurimum debere sentiam , & tua in me maxima constent beneficia. Sed

de his haetenus , maior enim est nostra amicitia , quam ut haec inter nos commemorari debeant. Hoc unum velim ex me in ligas i quidquid est in rebus meis, id

iure quodam tuum esse. Arbitror te nihil de petitione certi habere , quod me ad Blondum omnium rerum nostrarum incertum reiicias: sed scito N. de concilii sanimoris sententia esse reteistum , ut nihil iam habeat , quod accuset , praeter suam ambitionem, & temeritatem praecipitem ac praeproperam , qui suas cogitationes inanes rebus suis certis anteposuit. Abcat nunc,& aliud gymnasium cogitet. Qua in re agnosco tuam beneVolentiam , quum mea caussa omnia summa seceris. Itaque omnia mea ossicia ac studia in te exspe-

185쪽

flare potes , & debes. Vale. Burdigalae , septimo Calendas Novembiis, I 549.

σISI ad te litteras superioribus diebus , quibus a L A te magnopere petebam , ut ad nos quam primum venires. Venies , mihi crede , eXSpectatus , meqtae malina sollicitudine liberabis. Deinde . ne alicuius olicarisionem timeas, a domino Lansaci obtinui, ut apud ncs hac hieme sine illius liberis esses. idque dc nua &gymnasii caussa impetravi. Quare rursus te oro etiam atque etiam , ut meae, atque adeo omni tam exspe stat ion isatisfaciamus; quae tanta est, ut Sine te vitam nobis acerbam putemus. Uale. Burdigalae . pridie Calendas Novembris.

Io. GELIDA ELIAE VINETO S. EpISTOLA XXI . .

SAepe ad te scribo , rogoque per litteras, ut ad nos venias : nec tamen quidquam de te ad me perseditur. Itaque statueram ad te meum puerum mittere , ut de tua voluntate- m certiore me faceres e sed consilium mutavi , quod tabellarius Engolismensis rem hanc in se recepit , ut de tuo adventu deque nostra tui exspe- statione ageret. Ego vero quanti te faciam , vel ipse dominus Lansaci testis effie potest , a quo magna conten tione impetravi , ut tu hac hieme apud nos esses sine illius liberis. Quod quum in tua potestate sit , a te peto , ut hoc nobis des, qui tui sumus amantissimi: hoc des Musis Aquitanicis , qtiae te iamdiu summo desiderio

186쪽

EPISTOLAE. I 29

exqpe stant. Iam iuvenes ipsi nihil uchi ementius expetulit, quam ut tua docti tria tuisque moribus frui R ,ssiat. Quare si quis locus apud te meis precibus residias e t, et fice, amabo te , ut quam primum ad m)S Venias , nostroque tui desiderio satisfacias. Vale. Ex gymna io Aquita uico , Nonis Novembris , I 549.

quodam Brotardo mihi per litteras Elias noster mentionem secit: qui quoniam doctus est , ve Iim ad nos veniat ; ut si quis ex praeceptoribus vel in morbum incidat, vel mutet sententi Mn , habeam quem Possim substituere. Non ignoras , quam sit haec res necessaria , in hoc praesertim gymnasio et quod quum per me sartum tectum esse debeat . facile tamen ad rimam oliquam patet, nisi a me diligenter provideatur. Tu si hominem habeas paratum . facito me per tabellarium Certiorem , ac pecuniam mittendam cura Puto te iam tenere , quem exitum habeat fabula. Fac , ut per tuas interas possimus ridere. Nam hic ego negotiis distriactus nihil habeo , quod rideam , nisi a te fuerim pro- Vocatus , praesertim quum facetus sis & lepidus, & h minis mores isthic perspectos habeas. Vale. Burdigalae, septimo Idus Novembris I 549. De grammatico te rogavi : nunc a te Vehementer peto, mittas ad nos diale hicum, in quo petendo mihi sunt primani valde molesti. In eo igitur lac, ostendas,

187쪽

Itterae tuae pergratae mihi fuerunt, etsi teipsum potius , quam litteras tuas exspectabamus. Quare a te etiam atque etiam contendo , ut ad nos quamprimum venias. Atque ut intelligas , quantopere tua prae- Sentia egeamus, mitto Engolismam ad te Arnoldum Landrium civem tuum Ber Ziliensem , ut te ad nos tui cupidissimos deducat. De supellectile, aeque rebus aliis domesticis ne sis sollicitus , ego ea omnia bona fide curabo. Denique me eo animo in te esse existima , ut nihil sit , quod tua caussa non cupiam propter tuam Virtutem , qua ego vehementer delector. Itaque noli mihi tuam adversam valetudinem proponere. Malo enim istud ipsum, quod Praestare potes, quam aliorum magnifica verba, tuamque rationem simplicem aliorum ostentationi antepono. Vale. Burdigalae , sextodecimo Calendas Decembris. Peltarius quidem est Burdigalae , uti scribis r sed tamen, mihi crede, hoc gymnasium te unum cXSpectatia

EPISTOLA XXIM

V2ER gratum mihi fuit, quod ad me de Brotardo scri- AT psisti: in eoque me tibi multum detrure intelligo. Ate peto , ut hominem retineas: ut si sorte ad nos venire constituerit, ego ad Vos pecuniam mittam ; sed vide , te oro, ut sit in carmine faciendo sic exercitatus, sicuti vetus gymnasii disciplina postulat: quod ipsum cum Tacito nostro velim communices, ut res Vestro iudicio confirmata ad publicam utilitatem sit acommodatior. Magna exstant tua erga me beneficia: sed tuus iste labor in iuvanda republi. Diuitigod by Coos l

188쪽

blica tanto erit illusti lori quanto publica privatis & h

nestiora & ampliora censentur. Mitto sedecim coronatos,

ut una Brotardus tuus veniat cum dialc lico aliquo, quem hic primani valde requirunt. A te peto , ut in ii ac re cum Tacito nostro diligentiam adhibeas. Sumtus viatici reliquos ego hic rependam. Vide , ut ad nos quamprimum protrudas

IOANNES GELIDA IOANNI TASTAEO S. P. D. EPISTOLA M Q

NAErscriptis ad te litteris venit mihi in mentem ad te A per tabellarium mittere pecuniam , ut primo quo que tempore ad nos dialeisticum mittendum cures, hominem tmnum , quique in explicando Aristotele Latine loquatur. Hac in re consules amicos nostros Eliam& Barsium , & eos, qui pro tua virtute tibi sunt coniunctissimi. Conditio, per me licet, sit honcstissima : modo sit is , quem mittis , ea conditione dignus. Honestissimam vero existimo quinquaginta coronatorum : sed

tu homo frugi videbis, & quid optimum sit faetii, &quid gymnasio utilissimum. Malo enim , & ut tu in

eam partem pecces , ut ego gymnasii publicaeque utilitatis caussa grandem pecuniam dependam , quam ut quidquam detrahatur de commodis iuventutis, lucri caussa. Elias noster ad me scripserat de Brotardo quodam . Hic , velim , una cum dialectico veniat : inque viaticum mitto sedecim coronatos. Quod erit praeterea in- sumtum , ego id bona fide dependam : tuque , si me amas, hoc perficias, ut se in viam dedant quam primum. Quod transegeris cum illis , ego hic praestabo. Vale. GE- Duiliroes by COOste

189쪽

' Λ Rchangelus mihi gratus suit, & quia a te missus' & quia diu exspectatus; non dubito, quin

iuventuti nostrae sit se probaturus , quum tute intelligas , λn huius gymnasii praeceptoribus & mores & doctrinam requiri. Quo ego te vehementius oro, ut me, atque adeo rempublicam Burdigalensem iuves. Magnum est tuum iudicium , magna tua erga nos benevolentia, ct diligentia non mediocris. Haec omnia , Si nos amas, velim adhibeas, quum ad nos praeceptores mittes. Quod. in eam partem dico , ne ad nos Troilardum mittas, quod an carmine faciendo non sit exercitatus. Hic vero poesis in praecipuis grammaticis requiritur. Quare illius loco aliquem velim habeas bonum poetam , si quem isthic nancisci possis: quem ad nos Hilaribus mittas, & unaciam eo grammaticum aliquem mediocrem , in docendo diligentem & indiastrium. 11 agna peto , sed omnia sunt in tua virtute posita ; curabo ego pecuniam. Interim amabo te , & omnia gymnasia , omnesque angulos Livitetiae excute , ut Burdigalae satisfacias. Sed audi. Quid ZHoc ipsum , quod tua sponte intelligis: viri sint ho-ti 8c faciles, & ad docendum iuventutem promti. Nam isti superbi, & qui se aliquos esse putant, non tam eo animo huc veniunt , ut doceant, quam ut suae cupiditati serviant. Quare si qui sint iuvenes bene instituti& alacres , hos ego morosis & negligentibus anteponam. Nec tamen omnino iuveneS approbem , ne propter aetatem aliquid de dignitate detrahatur. Hac in re ne te Galandianis committe , quorum dux in me odiuin

190쪽

exercet & Inimicitias, ex quo iuventutem instituendam suscepi. Denique omnia sunt in tuo iudicio , in tuaique fide , cui. me libenter conuestio. Ad alios non scribo , quod has ad te in summa sestinatione mittam. P cunia fratri tuo reddetur quamprimum: ac fratrem tuum parvulum libentissime complectar , ut tuis in me meritis respondeam. De homine ossicioso & amicorum cupidissimo recte sentis ; ego certe bonam illi mentem

Precor , ne res suas amittat , dum alienas temere 3c

ambitiose captat. Vale. Burdigalae, undecimo Calendas Ianuarias, IS 49-

EPISTOLA XXm.

Constitueram ad te longam epistolam mittere de rebus nostris: sed tabellarius urget, mihique scribendi otium abrumpit. Summa haec est: tua diligentia atque industria mihi opus est: ut ad me mittantur isthinc pret ceptores, homines honesti & docti, quique ad instituemdam iuventutem sint paratissimi. Nolo istos iactabundos , qui stipendia maxima requirunt , & interim iu- Ventuteria negligunt. Eos Valde velim , qui, quum mediocri stipendio sint contenti , pro fama & nomine sibi elaborandum putant, ut auditoribus . satisfaciant. Hos ipsos isthic obtinebis, si per otium rem perVestiges: gymnasia , atque adeo angulos excutias diligenter a quod ego te mea & gymnasii Aquitanici caussa laeturum puto. Itaque ad Calendas Octobris velim paratos habeas praeceptores duos , unum dialectoicum , alterum primum grammaticum , eosdemque Gallos , qui me meo labore in triclinio & sacro sublevent. Interim magno me bene scio adficies , si ad Hilaria mittas dochiam aliquem hominem , qui secundo ordini praesit. Nam Blondus Scripseram ad te de altero: sed hic nobis satis erit; nia

SEARCH

MENU NAVIGATION