Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1830년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 철학

2쪽

APPROBATIONES

egimus librum , cui titulus : Institutiones Theologicae , auctore A. LEOP. BRUN. LIEBERGΝΝewJ, Tom. I. complectens Protegomena et Demon instrationem Christianam. - Cum hoc opus nihil amente sanctae Ecclesiae Catholicae alienum contineat; sed econtra ubique sanctissimum Religionis zelum viret , et cum rerum graυissimarum COPH , accuratam materiarum distributionem, et permicuam dictionis elegantiam conjungat; illud non amrobamus tantum , sed et commendamus quam maximδοῦ ε mulque iis , qui in hac Diaecesi ad examen a probandorum Mocandi sunt , notum facimus , Jhunc librum in examine tanquam normam et fontem quaestionum in parte dogmatica a nobis erae selectum.

Dioecesis Mog. sede Oacante Icarius GENERALIS

Brixiae die 1 o Iunii I 83o.

ADMITTITUR

4쪽

Quod ineologieas has institutiones, quas publieis

praelectionibus hucusque adhibui, post multas correctiones tandem in publicum edere constituerim, id imprimis postulare mihi videbatur Alumnorum magna utilitas: nam in tanta rerum gravissimarum copia, quae status ecclesiastici candidatis exponendae sunt, omni modo tempori parcendum est, ne dictando consumatur, quod docendo, aut exercitando melius et utilius peragitur. Accedit, quod inter libros Theologicos nullum repererim, qui mihi vid retur Alumnorum institutioni satis accommodatus; alii enim diffusiores sunt, quam oportet; alii numia brevitate laborant. Sunt, qui rerum ordinem sequuntur, quem tempora ista non ferunt amplius; alii econtra, cum nimio nove dicendi studio i nentur, aut certe nimium a temporis sui judicio Pendent: juniorum candidatorum profectui non satis

consulunt.

Itaque existimavi me quoque uti posse meo qualicunque judicio, et eam mihi sumere liberta-

5쪽

tem, ut ex veteri et nova methodo ea seligerem, quae se mihi magis probabant. Quamvis dissi ieri

non possim, saepe timorem me incessisse non exiguum, ne, dum ita rem Bgerem, plurimorum mihi conflarem invidiam; atque, cum ex ulruque parte, quae nimia mihi videbantur, sollicitius evitarem, id tandem consequerer, ut nemini placerem. Verum mox puduit me tam ridiculi et puerilis timoris; cognovi enim, levioris ingenii indicium esse, a saeculi 4 ut opinionibus ita pendere, ut nihil aut admittendum, aut respuendum Putemus, nisi quod oelas

nostra aut probat, aut fastidit; econtra signum esse maturae mentis, nec Praesentia Brripere, quia nova neque praeterita respuere, quia Rutiqua. Aliunde satis constat, Veritatem in medio sitam esse, magnamque hominum partem ab ea aberrare

vel ad dexteram. vel ad sinistram excurrendo. Neque alia hic est Theologiae , quam aliarum scientiarum conditio: nam quamvis interire non possit veritatum revelatarum depositum, Ecclesiae curae commissum ; Theologia tamen in quantum disciplinae alicujus , aut scientiae rationem habet, eam formae mutabilitatem induit, quam res Omnes humanae experiuntur. Diu a Scholasticis versata, et deformata vix aliquid retinuerat pristinae dignitatis; cum viri melioris eruditionis et ingenii tot ineptiarum, quibus haec disciplina scatebat pertaesi, ani-

mum applicuerint ad Scripturae et Traditionis studium , quod omnis sanae theologiae fundamentum est. Ita n bstersae sunt paulatim maculae illae , quae scientiam omnium sanctissimam foedaverant; uum

6쪽

m Theoloiae studios; rejecta inutilium subtililatum farragine in iis quae vera, quae utilia, quae Deo et

Religione digna, operam collocarent. Optima haec et nunquam satis laudanda; dummodo caute semper et sobrie res peracta fuisset. Verum in oppositu in errorem prolapsi sunt plurimi, nostra imprimis aetate. Inter hos non paucos videre est levioris animi homines, qui laboris et severioris disciplinae impatientes satius ducunt aspernari quae ignorant, quam discere. Ili omnes, ut magis quam Veteres Sapere videantur, vano supercilio, quidquid ad pristinam sormam pertinebat, conspuere, con' terere nullo discrimine , atque omnem umbram effugere illius, quam Theologi olim usurpaverant, methodi. Diceres illos sancte jurasse, ne unquamsFllogismum admitterent, et nihil illis videri risu aut commiseratione dignius, quam presse et exacturatiocinari. Qui haec pacato animo considerat, et nullo anticipato consilio in unam aut aliam partem abripitur, aeque ab antiquitatis , quam a novitatis praejudicio alienus facile sentiet, ex utraque parte Peccatum esse. Pessima tollendi abusus ratio, est rei destructio. Viri cordati est, etiam saeculi sui errores Videre, neque communi mori servire repugnante interiore sensu; imo et retroagere gradum, ubi certo sibi persuaserit, in novum duxisse vitium veteris culpae fugam. Itaque, si in nostro hoc opere aliqua ex velerisorma retinenda putavimus, id certe non ex caeco antiquitatis amore sectum est; neque ut obsoleta

7쪽

viii jam aliquo modo nova methodo cllo enim desuescit saeculum nostrum mores suos in ex ipsa antiquitate novi videamur: sed gravissimis ad illud rationibus adducti sumus. Saepe, cum libros Theologicos perlegeremus, in eum nos statum fingendo Posuimus, in quo necesse est versari Theologiae Tyrones, qui ad hanc disciplinam accedunt novi et vacui; nec persuadere nobis potuimus, ejusmodi discipulos statum quaestionis satis cognoscere Posse, vel ea quae rem praecedunt, nut illustrant, ab ipsa re distinguere, vel ex iis, quae argumenti loco anseruntur conclusiones deducere , vel eorum , quae contra dicuntur, vanitatem detegere; nisi omnia, quantum fieri potest, plana ipsis fiant et perspicua; nisi quaestionem unam ab alia, expositionem a Probatione , prohalionem a consutatione ipsis Propemodiim oculis distinguere valeant; nisi demum stricta argumentandi methodo eorum ingenia acuantur, et ad recte rvtiocinandum insor mentur. Hae methodo et nos aliquando instituti fuimus, et ii omnes, qui scholasticam, uti vocant, docendi rationem nune deseruerunt; inter quos optime scimus viros reperiri ingenio et eruditione clarissimos, et a levi semi . doctorum turba longissime distantes: verum hi ipsi doetissimi viri ad eam forsan rerum divitiarum cognitionem non pervenissent, nec ad solidam illam et aeeuratam disserendi rationem; nisi magistram habuissent et quasi altricem ingenii . sui veterem disciplinam; non enim tam solide, clare, et concluse de rebus Theologicis loquuntur no rein titutionis alumni.

8쪽

Lleeat nobis quae diximus testi monio confirmare illustriss. Meldensium Episcopi Bossuetio quo non

exiguum credimus sententiae nostrae pondus accedere. . . . v LR methode, ait a , qui consiste dans celte maniere contenti eu se et dialectique de trai te eles questions, a son utilite, po urvii qu' on la donne, noti eomme te hut de la science, mitis comme unmoyen pour F avuncer ceu qui commen cent; caqui est aussi te dessetia de S. Thomas des le commen cement de sa Som me, et ce qui do it cire celui de ceux, qui sui vent cette methode. On volt nussi par experienee, que ceux, qui ri' Ont pas commen-ce par la, et qui ont inis to ut leur sori dans la a. γcritique, soni suj et u s' egarer heau coup, lorsqu' iisse jeltent fur les matteres theologi ques M. Satis nunc manifestum est, quodnam nostrum suerit in conscribendis his institutionibus propositum; quae nos tiones Permoverint ut hanc viam Prae caeteris eligeremus. Non scripsimus haec sapientibus, et in rebus theologicis exercitatis. Sola omnium laborum meta fuit, prodesse junioribus; non ventum seminare, et inanem mentem vanuscientiarum nominibus implere, sed quasi manu ducere imperitos ad rerum divinarum cognitionem. Uine ratiocinia adhibemus stricta et aperta, orna tum orationis discentium utilitati postponentes. Non enim satis intelligimus, cur tegere oporteat sub verborum involucro, quae nunquam satis aperta esse possunt: aut quaenam haec tam exquisita sit a) De sense de la tradit. et des SS. Peres , liv. III. chap. XX. Toin. V. edit. de Lebel i8 i5.

9쪽

sapientia, ab adversariorum argumentis diluendis

non obstinere quidem; sed summopere cavere, ne in fronte id appareat, esse haec objecta adversariorum: in responsione anxie reformidare ne dicas te antecedens negare, cum illud revera negas; aut consequentiam, cum tamen conclusionem ineptδdeductam fuisse ostendis: distinguere etiam, cum

id res postulat, quoties enim captiosa dissolvere

necesse non est, et eorum quae ambigua sunt, sensum determinare Τὶ dummodo distinctionis vocabulum nuspiam reperiatur, et membra distinctionis non enuntientur, et responsione magis involvatur

dissiduitas ΤSed tempus est, ut silum abrumpamus; recurret enim de his plura dicendi occasio sa). Caeterum

nemo nobis succenseat; nam ex intimis animis, quae veriora, et utiliora visa sunt, ingenue et nullo aliorum odio ediximus; non enim tam superbe Sapimus, ut ex doctissimorum virorum, qui ante nos de rebus theologicis tractarunt, meritis quidquam detrahere vellemus, aut si vellemus, id nos efficere Posse crederemus. Neminem habent veriorem Iahorum suorum, et excellentissimi ingenii, et summae eruditionis admiratorem. Eorum libros avide perlegimus, atque, quod libentissime profitemur, fructus ex illis collegimus uberrimos; imo et junioribus Clericis eorum opera saepius commendavimus ; cum Persuasum nobis sit non exiguum discentibus emolumentum exinde enasci, si ad eam ia) Protegom. c. III. f. a. - f. S. nota 5.a et έ.a et 5.a

10쪽

qua in Scholis utuntur institutionem, alios etiam'

probatissimorum auctorum libros adhibeant; ut ex ipsa rerum tractatione diversu obscura elucidentur, aut unius ubertate Blterius suppleatur inopia. Porro in tanta ingeniorum varietate, non inutile est, neque injucundum, diversas nobis offerri doctorum virorum elucubrationes, ac quasi condimenta ciborum diversa, ut quisque, quae sibi magis Placent, Sumere possit. Unde quae a nobis hucusque dicta sunt, ad nostram tantum defensi nem dicta credantur. Non aliena carpere, sed no- stra tueri mens sui L Id enim debere nos credimus clarissimis viris, quos libenter doctores nostros et magistros nominamus, ut cum in quibusdam eorum vestigia reliquimus, huic veluti culpae nostrae quaeramus excusationem.

Plura procul dubio in hoc opere aut minus bone dicta, aut manca, aut alio quocunque vitio luborantia invenient, qui in hac doctrina exercitati

sunt. Futemur etiam, hanc cogitationem saepen Osterruisse, et suscepto jam opere vix non obrutum suisse animum infinitu fere materiarum copia, et rerum tractandarum dignitate tantu, ut eam nemo cogitando, nedum eloquendo assequi possit. Sed illud quoque non ignoramus, doctissimos quosque scientiarum tractatores eo magis pronos esse ad

indulgentiam, quo magis compertum illis sit, dissicillimam esse de rebus divinis dispulationem, nihil que esse sacilius, quam hallucinari in tam immenso opere.

Nihil autem sortius incitare animum potuit, ac

SEARCH

MENU NAVIGATION