Institutiones theologicae auctore fr. Leop. Br. Liebermann ss. theolog. doct. et prof. dioecesis Argentinensis vicario generali. Tomus 1. 5.

발행: 1830년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

gum ; eam ut suum enc biridion quotidie manibus

terat , ac meditetur die ac nocte , non vanae curio sitatis et ostentationis causa , sed ut sibi prosit et aliis; omnis enim scriptura utilis est ad docendum,

ad arguendum , ad erudiendum in iustitia II. ad

Timoth. III. I 6. . Plura , quae ad hanc materiam perlinent, in hujus operis decursu, cum se osseret

occasio . explicabuntur.

- 'ὶ Maxima semper fuit in ecclesia SS. Patrum auctoritas: hos siquidem tanquam veritatis testes, traditionis custodes , scripturari interpretes veneramur e Patres Vocamus, tum propter antiquitatem, tum propter conjunctam cum sanctitate eminentem scientiam. Studium igitur SS. Patrum nunquam satis commendari potest theologo ; ex his scripturae sen-1um eruat, dogmatum ecclesiasticorum notitiam hauriat . animum religione, multiplici eruditione, ac Vero pietatis sensum expleat , reficiatque. S). Post scripturas vix est aliquid ita ecclesia augustius et ad confirmandam fidem validius, quam Sacrae - illae sanctiones, quas cum tanta cura ecclesiae praesules in sacris conventibus ediderunt. Quanta suerit Patrum nostrorum in tuenda conciliorum auctoritate, tu conservandis eorum decretis sollicitudo neminem latere potest. His vestigiis insistat theologus et quantae exinde utilitates in rem theologicam redundent,

ipse perspiciet. Nihil est , quod theologiam magis a vana disputandi sublili isto et licentiosa opinionum Prurigine an et , eique majestatem illam et auctoritatis pondus conciliet, quod tantam scientiam dem/ cet. Imprimis commendanda est sacri Trid. eoncssii absidua lectio, quod capita fidei omnia, quae a noviliae religionis auctoribus in controversiam adducta sunt, tanta Perspicuitate et accurations expq

32쪽

suit, tanti verborum ac rationum gravitato firmavit, tanta iudicii auctoritate sacravit; ut plus ad certam solidamque divinae religionis cognitionem valeat, quam mulla ei ingentia theologorum volumina. Conciliorum decretis adjiciendas censemus sum morum pontificum decisiones, quae ex praecellentia romanae sedis ae cathedrae S. Petri robur et auctoritatem maximam nullo non tempore in ecclesia habuerunt; quod quidem non de illis tantum decretalibus epistolis dicendum est, quae magnam iuris ean. Par lem emetunt; sed de iis praecipue, quae in fidei eontroversiis aut doctrinae moralis quaestionibus a prima hae sede emanarunt. Ad hanc scilicet petram omnes elisae sunt haereses, pluras nullo generalis conellii judicio condemnatae, solii hujus apostolicae sedis auctoritate compressae sunt.

g. II. Philologia.

Philologia strictiori sensu studium linguarum eomplectitur; latiori significatu idem fere est cum libleris humanioribus. Haec porro subsidia theologiae cum plerisque etiam humanis scientiis communia esse, nemo non videt, nisi velis linguae hebraicae studium excipere, quod religio sibi tanquam pro prium vindicat.

Ante omnia theologo curandum est: ut eam patrii fiermonis notitiam habeat, quae eruditis ae Iilleratis viris convenit, quod quidem ita apertum est, ut Probatione non indigeat. Inter exteras linguas, quae visa' appellantur, nulla est, quae maius ad omne

eruditionis genus subsidium praebeat , iquam galli L . Tou. I. 3

33쪽

Legi possunt, ne ex Nostra sententia haec dietaleantur , quae o missi opere maj. tom. I . Pag 68.

habet, ubi non sua lantum cogitata exprimit sed etiam testimonio comprohat Laurentii a Mosheim eeleberr. apud prolestantes theologi. Quod studium attinet grae- ei et latiui sermonis, non possumus illud satis theo logiae candidatis commendare. Imprimis sedulam in Iingua latina curann ponant, quae theologo nota utilis tantum sed prorsus necessaria est, ii a quidem , ut nisi eam luculenter calleat, nullos in rebus theoli gicis Profectus spprare possit. Imo tanta ost Iinguae hujus cum re litteraria, alque omni eruditionis genera connexio , ut artes omnes et diseiplinae floreaut, qum illa diligenter excolitur : decida ut autem et obsole-seant, cum illa spreta jacet et neglecta- Si quaeritur; quaenam theologo in latini sermociis studio ineunda

sit ratio , quis servandus Sit modus . mire consentientes hahemus auctores omnes: praecipuam ille curam ponat tu verborum proprietate , in sermonis perspicuitate, ac simplici quodam ac ingenuo nitoreo Abhorreat imprimis ab antiquorum scholasticorum har hario ; verumtamen majorem semper in rebus , quam in verbis diligentium ponat, et cum de sacris dogmatibus agitur , ab eo , qui in scholis passim receptus est , loquendi modo non recedat, quamvis

vocabula ad litheantur priscis non exaudita latinis D. Illud quoque theologia commune hahet cum aliis scientiis, quodi ingenium desideret litteris humanioribus excultum: imo huic imprimis coelesti et alti

sim ad sapientiae omnes oporteret humanas artes sa-mulari. Non decet res divinas tractantem dicendi ge- uere uti inculto et agresti, nec cum lumen rebus adhibere debet. obscuri latam et tenebras ossi indhre.

Sciat igitur non lautum emendate dicere et diluci-

34쪽

dε , sed etiam nitore quodam et ornatu Se commen det, ut veritas intelligatur, et libenter audiatur, et audita persuadeatur et persuasa ametur. Sit autem cullus ille orationis non muliebris, et ad sucum satiendum comparatus, sed sanctus et virginalis habitus, quo major coelesti doctrinae concilietur veneratio. Auctores legendi sunt optimi tantum et probatissimi , atque in positarum imprimis lectione summa caution φopus est; procul sint e theologi manibus, quae ne cogitare quidem virum honestum decet. Non POSsunt religionis studio utilitatem aliquam asserve, quae animos emolliunt , et a seriis ac utili hus abstractos ad Divola trahunt et inania. Sacrae litteras sicut et omnis . sanior eloquentia floseulos fastidiunt limpuro solo natos I eos tantum flores amant, ex quibus fructus

enascantur.

' θ Studium linguae hebraicae theologiae aliquo modo proprium diximus, cum ad scripturae sacrae lintelligentiam et interpretationem polissimum valeat. Ε-xim sa- sunt catholicorum in hanc disciplinam merita. et cum Protestantes dicunt, ea tholicos in hebraicam linguam iniquiores esse, ipsi se in catholicos iniquiores esse denwnstrant 5).

f. III. Historia.

Quod Cieero universim de historia dixit, eam

testem esse temporum, lucem veritatis, vitam memoriae, magistram vitae, nunciam veritatis; id singillatim de illa omnium excellentissima parte historiae dici potest, quam ecclesiasticam vocamus. ΙlOQ

35쪽

itaque subsidio carere non potest vera et hujus nominis digna theologia. In omnes quippe illius partes latissime dissuliditur. Omnes hoc lumine egent, ne a recto tramite deflectant; hoc succo, ut vivant, et ci escant 6).Αrtem criticam et antiquitatum studium ad phil Iogia in reseri clar. D. Wie ςt opere maj. g. 58. Nobis videntur majorem eum historia nexum habere; verum tanti non est haec discutere e satius est regulas nosse sanioris critices , et in antiquitatum ecclesiasticarum

studio diligenter ac feliciter versari 73.

. IV.

PhilosoPhia. Philosoρhia nomine suo studium sapientiae significat. Antiquitus ii, qui in formandis animis, statuendis vitae legibus, et causis rerum naturalibus investigandis operaui collocabant, philosophos se dixerunt, seu sapientiae studiosos; in quo, quamvis iam tempore suo vanitatis accusati, longissime tamen ab scierunt ab insolentissima illa virorum arrogantia, quos aetas nostra tulit, qui in deformandis animis, diruendis vitae legibus, atque omnibus justi verique notionibus pervertendis constanter versati, solos se sapientissimos existimant, instituendis regendisque hominibus natos. Verum non de hac nobis philosophia sermo est, quarum nulla est usapientiae studio magis aliena; sed de illa, qua religio aeque, ae ratio commendant, quae merito

36쪽

dux vitae dicitur et laudandarum artium quasi parens et procreatrix. Quamvis latissimέ se extendat, potest tamen tota sub ea, quam jam veteres invenerunt, divisione comprehendi. Est scilicet phγ-.sica, moralis, et dialectica, vel ut . Quintilianus Lib. I et . et 2.3 aliis verbis ait: naturalis, moralis, et rationalis. Harum porro nulla est, quae cum theologia non sit arctissime conjuncta.' J Ut iam ordinem retroagamus, de ultima illa parte

Primum tractemus. quae rationalis ideo dicitur, quia humanae rationis magistra est, et quasi educatrix :cum eam optimis praeceptis fingat, ut sacilis illi satin eaeteris eruditionis partibus progressus. Est hoc imprimis logicae munus; tum et illius Metaphysicae partis, quae primarias omnis humanae eognitionis veritates exponit. Haec ita sunt theologo necessaria , ut si desint . nec de argumentorum valore judicare ,

neque salsa a veris, ambigua a certis secernere, nee conclusiones ex principiis deducere, neque resolvera contraria , neque inanium veri rum ambages evitare, poteri L Quin geometriae aliarumque mathematicarum artium scientiam huic philosophiae parti non sine ratione annectimus , quando de efforanando theologo nobis sermo est. Id enim ex illis utilitatis eonsequitur theologus, quod ingenium aeuant, celeritatem pariant percipiendi, ae rationem doceant, recte et accurate concludendi et argumentandi in veritalis

indagatione. Hinc satis ingeniose de geometrici ait Qintilianus Lib. r. c. 9. prodesse eam , non ut

caeteras aries, cum perceptae sint, sed cum discatur

dam vero pars illa . quae moralis dieitur , quam etiam praelicam appellamus, quDue ethicam ei ius

37쪽

auta aturale secundum Oiunes suas partes compleetitur ,

speciali quodam iure ad theologiae subsidia pertinet; cum moralis disciplina ex legis naturalis principiis

tanquam ex suo iante destuat. Nollem lamen theologiae moralis professorem philosophicae magis , quam christianae eruditionis laudem assectare, et ex Incertis philosophorum placitis actionum humanarum principia deducere. Vera plii losophia Evangelium est ;hie legis etiam naturalis sontes sunt , multo puriores , quam sallax et inter opinionum commenta siuctuans ratio.

Pars philosophiae tertia naturalis dieitur. Ad hane i

partem referre possumus non Physicam tantum . seu se ieritiam , quae corporum naturam, compositionem , motum , effectus, seu varia naturae corporalis phoenomena explicat: sed etiam 'neumatholagiam , ac religionem naturalem. Hae e scilicet nii causam omnium rerum effectricem assurgit, et ex com templatione rerum naturalium concludit, numen aliquod esse

praestantissimae mentis , quo haec reguntur , eiquerullum deberi sanetissimum ac plenissimum pietatis. Illa animum nobis ines e ostendit , immortalem , nmateri A secretum , participem consilii et rationis , quod omnis reetae honestaeque vitae sundamentum est. Jam Vero tieminem latere potest, quantus sit hodie dum impiorum hominum numerus , qui de Deo ejusque perseetionibus , de natura animas , ejusque Post mortem statu perverse sentiunt, contra quos dimicare feliciter non poterit theologus . nisi ex hae Philosophiae parte arma depromat. ) Nolumus iamen haec ita intelligi, ac si rationi sindem suhmitteremus. Non parum violaretur fidei ma- ῆjst ias , si , quod haec verum certumque eSSe Sancit ,

38쪽

me ad trutinam Suam expenderet ratio , non ii tibecillis tantum , sed, ut plurimum turbulenta et ambitiosa. Scio hine , quamvis a sapientissimis viris sa pius dicta et repetita suerint , inultorum lamen hodiedum aures ostendere ; audire nota Sustinent theologi nostri illiud obseurorum, uti dicunt, temporum adagium : oportere ratiouem theologiae ancillari; cum enim fidei imperium superbe . detrectant , vellent rationem , utique suam , rerum omnium dominam et magistram constituere. Nec desunt etiam inter theologos , qui malunt divitiae: revelationis veritalem ex Douae philosophiae piae itis metiri , quum litinianae

rationis laetus, ad summae et incorruptae rationis Dormam expendere. Pace tamen rationalistarum di

te mi. rationem in se, seu objectioe , ut ipsi diceras marit , specialam pari cum revelatione passu incedere ; nam nec ratio a fide nee ficte' 'a ratione di vellenda est j mnitias sibi operas tradant , Itamquam sorores eodem' patra genitae; sunt enim ambae excerusissim se et infinitae mentis emanaliones. Iam is i Sub

est, qui S non . videt eam . . a suo, qu m Primitus habuit, dominatu excidisse. alutae ala esse ad servitium Natam, ut nisi in obsequium fidei redigatur,

sub lege peccati sit , et animi 'cupiditatibus sani ule aur ; quod , si probatione indigeret , argumenta non deesse ut ex veteris et recentioris philosophiae bis tο-

39쪽

De ratione tradendori et discendae theologicio. ARTICULUS PRIMUS.

Modus tradenssi theologiam. q. I. Methodus.

JHethodus est eerta quaedam ac determinata

ratio, quam in veritatum indagatione, et tractatione, sequimur. Methodum aliquam in omni disciplinarum genere necessariam esse, a nemine credo qui sanae mentis est, negari posse. Unde eum theologia sit erudita veritatum revelatarum tractatio veraque scientia, et quidem tanto nobilior, qu Anto magis divina humanis excellunt; etiam certa aliqua me thodo carere non Potest.'ὶ Varia eogitari potest theologiae tradendae ratio; e inde varias theologiae denominationes derivar; capiatis I. g. 7. ostensum est. Qiisa ibi iam exposita sunt, repetere superfluum ducimus : quaedam tamen hoc loco adjicienda. quaedam explicatius tractanda. Primum quidem praetermitti non debet methodus illa . . quae bibliea dicitur, et a multis magnis laudibus celeiiratur , imprimis ah illis , qui hil,lieos se videri vehementer asseclaut. Dieitur autem biblica, quia

40쪽

ordinem scriptiirae sequitur, et veritates divinas ex sacro textu eruit , non alio quam librorum saer rum ordine. Fuerunt etiam inter catholicos viri summi ingenii, qui velerem morem doctrinam chri stianam ex sedula scripturarum lectione , cum traditionis et patrum studio coniuncta . perdiscendi maximi faciebant, a systematica methodo plus aequo abhorrentes. Vide Fleurium dissertatio. 2 et 5 in hist. eccles. 'ὶ Methodum systematicam theologiae prae omnibus aliis magis convenire communis est hodie eruditorum sententia. Exemplum Christi et Apostolorum , qui

nusquam doctrinae suae systema exposuerunt, neque ad aliquem veritatum nexum aut ordinem attende.

hant i nihil in hae quaestione evincit. Nec Christum nec Apostolos decuisset philosophorum more disserere , et in arte quadam humana praesidium qua rere. Nos autem , quibus rerum divinarum scientia non e coelo illabitur a quibus dictum non est illud evati gelii Matth. X. I9' 2OJ. Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini non s estis, qui loquimini, sed syiritus Patris pestri, qui loquiatur in vobis . . . Nos, inquam, necesse est ad veritatis rognitionem omnem humanam operam adhἰ-

here. Non hic de informandis rudibus agitur , sed de erudiendis clericis , a quihus cognitio religionis

requiritiar non vulgaris. Et quia nostro speculo omnium maxime systematiro religionis veritas magis effulget, si ea tholicorum dogmatum admirabilis nexus atque in unum doctrinae eorpus persecta concatena--. so ad oculum demonstretur; non video, cur nou. systematica methodus aliis anteponatur.

Methodus systematica ana Ictica est,' quando Per

SEARCH

MENU NAVIGATION