장음표시 사용
11쪽
bis potestis omnium bonorum summam praesumere , si nullus se incipiat in eo quod alteri praecellit efferre. Sed cum vos inuicem nexu astrictae caritatis arctabitis , tunc eos qui foris sunt, &in saeculari adhuc actu mundialibus
vinculis colligantur , nolite attentioris vitae austeritate i. damnare. scientes scriptu: Nolo ivssicetis, ne iudicemini. Et ite- ,- ra, .... in 7 4 qlii micas alien in seruummo no suo stit aut radis Potens es enim saluere ilia Deus. Magis benignis adhortationibus ,& illiciente blandimento via veritatis ostensa nu- bem erroris aperite ι ut non trahi incipiat unusquisque, sed sequi pedetentim . Semper duriora flectenda sunt, ne viribus inclinata curuatio , priusquam in circulum veniat fatiscens fragmen offendat. Hic enim saepius scandala vulgi g gnuntur , dum ad religionis iugum censorium arrogatur imperium. Vita nostra iubeat, lingua persuadeati quia plus auctoritatis gestat exemplum , & ingerit appetentiam sui morum lenis formatio. In omni igitur actu vestro quasi speculo relucente fulgete, ubique circumsepti, ubique solliciti; ne quid livor inueniat , ne quid rumor falsus infligat. . Feminas probatas & religionis studio deditas eum
mensura vePeration s honorate a vi nec austeritas inhumana, nec sedulitas sit remissa. Accessus ad vos inii cem vester non ingestus sit, sed innatus; quem causa secerit, non quem superuacuitas relaxarit. Plures audite cum pluribus : aut si quando alterius sexus frequentia deerit, vel annorum cuiusdam probata grauitas, vel celebritas loci, vel ratio temporis id honestet: quia praecipue vobis aetas. hora , solitudo vitanda sunt . Non quod mihi fas sit de hia. qui vere semel deuota Deo pectora dicauerunt secus qsit mare aliquid; sed ut ex abundanti sic vitetis omne quod lingi potest. tanquam possit&Credi. Caueamus ne in nullo famae nos irae vulnere serpat nata ab occasione sulpicio . ipsa famae sernina priusquam linguis nutriantur
12쪽
intereant. Non tantum vobis fides saeti, sed possibilitas
etiam releganda mendach. Beata enim vita est & praeclara, . . de qua nil licet falsitati. Nec enim ego hoc iudiciu meum austerus censor arripui ; sed caeleste imperium monitor blandus adsumpsi Nam sic ait apostolus : Zelans voi , C. is , telo,despondi vos uni viro virginem casum exhibere Christo. Scie asscriptum esse : Non ponatis offensionem vel candalum fratri. Et iterum : e sensione estote Iudos ct gentibus, o ecclesia Tei. c.. io,i,. Et iterum: Non blasphemetur bonum nostrum. Et iterum: Vt a m. δε, quid libertus nfra iudicetur ab instili conscientiaZEt iterum Omnia autem vestatine latant. Et iterum: Commendantes nosmet- 1. Corim v.
ipsos in omnem conscientiam hominum coram Deo. Et iterum :'Provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram homini--υ, -bus. Et iterum : Vt is qui ex aduerso es confundatur, nihil habens de nobis dicere mali. Neque me praeterit saecularis livoris inu dia in obtrectatione semper religionis ardere, & mordacem malignos rumoribus dentem impressum dicacitatis infigere. Vtatur a sua mundus natura, dum nihil in nostra inueniat disciplina. Falsitas ex more iactetur, dum ne verisimile quidem possit esse quod dicitur. Nemo ideo debet contem nere vulnus infamiae, quia semper consueuerit rumor λmulare: sed ideci intentius praecauere, quod soleat etiam ficta componere. Nemo ab obtrectationis metu redditur obtrectandi solemnitate securus neque est negligentia causa sollicitudinis continuata materia. Sit igitur pudoris ac verecundiae vestrae tuta 8c circumspecta custodia. N cessarius e domo & rarus egressus, quem aut religionis r tio extulerit, aut ad substantiam victus causa exercendi operis ordinarit; a muneribus cunctis nisi quae ad quotidianum cibum annuumque vestitum suppetant, abstinentes ; scientes scriptum este : Habentes autem alimenta ct qui- r. πι-.s, e bus tegamur his contenti simus. Et iterum: Vt honese ambulitis ad M se
ιοῖ qui seris sunt,st nullius aliquid demeretis. Nequidem prsen.
13쪽
dae eleemost nae gratia ultra supradictos victus ab ullo. c. s i. quippiam Praesumatis , scientes scriptum : Si enim υο luntas prompta os . secundum id quod habet acceptum est, non secundum id quod non habet . Sic illa euangelici sermonis diuina sententia anum pauperem inter larga locuple- tum munera gemina tantum aera mittentem magnifica accepta largitione ditauit. Quia non potest parum esse quod totum est , neque quisquam amplius dedit, quam qui sibi nihil reseruauit. Haec si cui praeter vos nimium videbuntur adstricta , qui Dei claustra pulsare tentaverit, prout ra-
tio sua tulerit, relaxabit: ne quis forte aut connexus sit coniuge , aut liberis impeditus. Habet praeter haec areta substantia plura quae sequantur. Neque se repulsum credat, sed aditu alterius vocationis admissium, sicut scriptum L Gr. γ, eto. est: Unusquisiue in qua zocatione Vocatus est, in ea permaneat. Non tamen propensiorem Curam patrimonio quam religioni in caducis magis occupatus intendat agnoscens scrit. C.ν. 7, 3 o. Ptum esse : Et possidentes tanquam non possidentes. Si quem ta. men posteritatis copede felicior natura si intelligatur absoluetit, causam herendi inmundo, nisi ignarus est, Dei munerum, non habebit. Cur enim vivendi voluntate non soluat, quod moriendi lege rumpendum est; iaciens de sorte mercedem,ut de necessitate virtutem augeat ρ Quinimo qui in sua re familiari de paruis magna, de vilibus pretiosa, aeterna secit de caducis it solus est cum peruenerit, ut sempiternus patrimonii sui possit esse posses r.
Si auarus non est, debet terminanda contemnere : si auarus est. debet denderare perpetua, sciens scriptu in esse: Nο- lite thesaurizare vobis thesauros in terra , ubi tiκea ct rubigo extemminant , ct υbi fures es aiunt ct furantur. Thesaurietate, autem vobis thesauros in cato, ubi neque tinea, neque erugo exterminant, ct ubi fures nou estodiunt nec furantur. Hoc ei qui non caret filiis hortamentum est; qui caret. imperium. Illa vos cuncta congrua temporibus, apta per lonis,
14쪽
senis, reserta exmplis, condita blanditiis, hortamento mites ingerite: sacilius potest perlaudere qui facit. Neque enim aliquo horum omnium fructu invidi estis cuiusquaaestimatione fraudandi. Erat vobis certe corpus firmum, aetas integra, rudes animi, quamuis angusta pro humani generis varietate substantiar patebat vel negotiandi usius, vel studium militandi: diuerta artes, dc innumera in actibus mundi augendae iacultatis ossicia. Postremo non deerat vel pauper uxor, quα vivendi pararet voluptatem,& insita humanis sensibus pignorum blandimenta. Quae vos omnia quidem corpore α castis sensibus respuentes diuinae sententiae sormam religiosis actibus custoditis, dicente scriptura: atlycunque plus mesecerit domm, aut T rem,aut flias,non es me dignus. Vestra igitur intuentes exempla , nec illi demeritorum summa angusta sui aestimati ne desperent, qui substantia parili ad studium vitae huius aduenerit . In hoc ergo, filij carissimi. vivendi trami re consi i tuti, Vacate θ vidae quoniam svatiis es Linnus. Dies noctesque lectionibus atque orationibus ducite; & mei semper, quem in opere re scientia abortivum omnium , sacerdotum praeceptorem tanti vobis habuistis eligereia, mementote. Vigilate, sate in me, consertamini, omnia Vesra I. r. Is, is ix caritate Iani, o Tens pacis erit vobiseum.
EIUSDEM S. ATHANASII EXHORTATIO
, VANTAM in caelestibus beatitudinem virginitas sat Ista possideat, praeter scripturarum testimonia, ecclesiae etiam consuetudine edocemur : quia distimus p euliare illi subsistere meritum , cuius specialis est conse- . cratio . Nam cum uniuersa turba credentium paria gratiae dona percipiat, dc eisdem omnes sacramentorum
15쪽
henedictionibus glorientur; issae proprium aliquid praecaeteris habent, cum de illo seneto & immaculato ecclesiae grege, quasi sanctiores purioresque hostiae pro voluntatis suae meritis a sincto spiritu eliguntur , re per
summum sacerdotem Dei offeruntur altario. Digna reuera domino hostia tam preriosi animalis oblatio , di nutila magis ei quam imaginis suae hostia placitura. De eiusmodi enim apostolum praecipue dixisse reor: obsecro a tem vos, fratres, per misericordis Dei, vi exibibeatis tarpara voyra hostam viumtem, sanctam, Deo placentem. Possidet ergo
virginitas & quod alij habent, & quod alij non habent idum & communem & peculiarem obtinet mariam , α proprio .ut ita dixerim, consecrationis priuilegio gaudet. Nam & Christi sponsas virgines dicere ecclesiastica
nobis permittit auctoritas, dum in sponsarum modum quas consecrat domino velat z ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium, quae subterfugerint carnale consortium. Et digne Deo per matrimonij comparationem spiritaliter copulantur, quae eius dilectionis causa humana connubia spreuerunt. In his quam maxime impletur illud apostoli: aut amem adhaeret domino inim, spiritus es.
Grande est & immortale, & pene vlira naturam eo poream , sopire luxuriam, & concupiscentiae flammari adolescentiae lacibus accensam animi virtute restringere,& spiritali conatu vim genuinae oblectationis excludere, vivere contra humani generis morem, despicere solatia coniugum, dulcedinem contemnere liberorum, &quaecumque praesentis vitae esse commoda possunt, pro nihilo spe futurae beatitudinis computare. Magna haec,
ut dixi, & admirabilis virtus est, & non immerito pro magnitudine Iahoris sui ingenti Praemio destinata. Dabo,
inquit dominus, spadonibus meis in domo mea, ct in muro meolicam ηο suum meliorem a Fry ct sibilus Urad. nomen aur-
16쪽
num dabo eis, quod non d sciet. De quibus spadonibus dominus in euangelio repetit dicens: Sunt enim spadones, prisopses castrauemni propter regnum calorum. Magnus quidem est pudicitiae labori, sed maius praemium: temporalis custodia, sed remuneratio aeterna. De his enim & beatus Ioannes apostolus loquitur , quod Sequuntur agnum Mocmque ierit. Quod ita intelligendum puta, nullum eis locum in caelesti aula claudendum. α cuncta eis diuinarum . mansionum habitacula relaranda. Sed ut illustrius virginitatis meritum clareat. &quam
Deo digna sit manifestius possit intelligia illud cogitetur.
quod dominus & saluator noster Deus. Cum Propter liu mani generis salutem hominem dignaretur assumere non alium quam virginalem elegerit uterum. Et ut huiusmodi plurimum sibi placere monstraret, & pudicitiae bonum avtriqisexui intimaret, virginem habuit matrem virgo man, su rus ; in se viris, & in matre feminis praebuit virginitatis exemptu quo demonstraretur in utroq; sexu beatam integritatem diuinitatis haberi,& plenitudinem meruise: dum
totum in matre suit, quicquid habebatur in filio. Sed quid
ego satago excellens ac sublime pudici tie meritu reuelare,&gloriosae virginitatis bonum ostendere ', cum de hac replerosque perorasse non nesciam, & eius beatitudinem
manifestissimis rationibus comprobasse, & nulli sapienti
venire in dubium posse, eam rem maioris esse meriti quae sit amplioris Iabotis Quisquis enim pudicitiam aut nullius praemii, aut parui existimat. certum est illum autianorare, aut non voluntarium ferre laborem. Vnde is illi semper castitati derogant, qui eam aut non habent. aut habere coguntur inuiti. Nunc itaque quoniam, paucis licet,lam laborem quam meritum integritatis ostendimus; ne res, quae grandi virtute constat, & ingenti praemio destinatur. carere seu suo possit, diligentius excubandum est. Quanto enim B a quae
17쪽
quaecumque species pretiosior fuerit, tanto maiori sol li- citudine custoditur. Et quoniam multae sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum iuuentur auxilio; unest mellis species, quae nisi cerarum custodia & fauorun cellulis conseruetur, & s ut verius dixierim nutriatur ι naturalem gratiam perdit, &subsistere per se ipsam non potest. Sicut & vini species . quod nisi, boni odoris vassit, & reparatis crebrius picibu9 foueatur , genuinae vim suauitatis amittit. Attentius ergo prouidendum est, ne forte & virginitati alia sint necessaria , sine quibus nequaquam fructum adferre sussiciat: & tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur quod absque rebus necessarijs possidetur Nisi enim. fallor ob coelestis regni praemium pudicitiae seruatur integritas, quod sine aeternar vitae merito neminem consequi posse satis certum est . Aternam vero vitam non nisi per omnem diuinorum praeceptorum custodiam promereri posse scriptura testa- Darii in in tu r dicens: Si vis ad vitam venire, serva martitiis. Vitam ergo non habet, nisi qui cuncta legis mandata seruauerit τα qui vitam non habuerit, caelestis regni non potest esse ponetar, in quo non mortui, sed viui quique regnabunt. Nihil ergo virginitas sola proficiet, quae caelestis regni gloriam sperat , nisi re illud habuerit , cui perpetua vita po- mittitur, per quam coelestis regni praemium possidetur Ante ergo omnia pudicitiam integritatemque seruantibus, 3c eius remunerationem a Dei aequitate sperantibus mandatorum sunt custodienda praeceptas ne gloriosae eastitatis di continentiae labor in irritum deducatur. Supra mandatum,vel praeceptum esse virginitatem sapiens dc legens nullus ignorat, apostolo dicente: De virginitas autem praeceptum domini non habeo , consilium autem do. Cum ergo obtinendae virginitatis consilium dat, non praeceptum statuit; supra mandatum vel praeceptum eam esse prosectus est . Quicunque ergo virginitate
18쪽
s seruant, magis quam praeceptum est faciunt. Tunc enim proderit amplius secisse quam iussimi est, si quod iussum est facias. Cupiens diuinum implere consilium, amo
omnia serua mandatum : volens virginitatis praemium consequi, vitae amplectere merita, ut tua remunerariCa stitas possit: nam ut vitam praestat renumeratio mandatorum s ita e contrario eorum generat praeuaricatio mortem . Et qui per praeuaricationem in mortem fuerit deputatus , virg: nita is coronam sperare no a poterit; neque pudicitiae praemium. expectare constitutus ilia,
Tres enim species sunt, per quas caelestis regia, possessio introitur. Prima est pudicitia , secunda mundi contemptus se tertia vero iustitia: quae ut connexae plurimum
se possidentibus praestant f ita diuisae prodesse dissicile ,
possunt: dum unaquaeque earum non propter se tantum, sed propter aliam efflagitatur. In primis erg0 quaeritur pudicitia, ut facilius subsequatur mundi contemptus 2 quia ab illis mundus contemni leuius potest, qui matrimonij nexibus non tenentur. Mundi vero contemptus exposcitur, ut iustitia conseruetur; quam implere dissicile possunt, qui saecularium bonorum & mundanarum ,
voluptatum negoths implicantur. Quisquis ergo possidet primam speciem pudicitiae.& secundam, quae in mun di contemptus non obtinet, pene sine causa possidet prismam , quando secundam non habet . propter quam prima quaesita est. Et si primam de secundam habeat, cui tertia, quae est iustitia, desit, frustra laborat: quoniam , superiores duae propter iustitiam praecipue requiruntur is Quid enim prodest propter mundi contemptum pudicitiam habere, de propter quod eam habeas non haber Vel cur res mundi contemnas, si iustitiam, propter quam pudicitiam & mundi contemptum habere te conuenir, non custodias 3 Quia ut prima species propter secundam
19쪽
est i ita prima & secunda propter tertiam quae si non suo.
xit . nec prima nec secunda proficiet. Dicis forsitan . doce ergo me ciuid sit iustitia ι ut eam si cognouerim facilius implere sumciam. Dicam breuiterve valeo , & verborum utar simplicitate communium J: quia causa de qua agimus talis est, quae disertio libus facundiae sermonibus nequaquam debeat obscurari, sed simplicioribus eloquentiae narrationibus pandi: res enim in
commune necessaria communi debet sermone monstrari.
Iustitia ergo non est aliud qua non peccare. Non peccare autem est Iegis praecepta seruare.Praeceptorum autem ob seruatio duplici genere custoditur : ut nihil eorum quae prohibetur facias, & cuncta quae iubentur implere contendas . Hoc est quod dicit: redea malo, osse bonum. Nolo enim putes in hoc constare iustitiam , ut malum non facias; cum & bonum non facere malum sit, & in utroque legis praeuaricatio committatur. Quoniam qui dixit: 'cede a malo: &ipse dixit: Fac bomn. Si a malo recesseris, & non seceris bonum , transgreIsor es legis εnae non tantum in malorum actuum abominationei sed & in bonorum operum perlectione completur. Ne que enim hoc sollim tiri praecipitur, ut vestitum suis non spolies indumentis 3 sed & ut spoliatum operias tuis: neque ut habenti panem non auferas saum 3 sed ut notia, habenti tuum Iibenter impertias: neque solum ut pauperem suo non pellas hospitio 3 sed ut pulsum & non habentem recipias tuo. Praeceptum en in nobis est , Flere cum sentibus. Quomodo cum illis flemus, si in nullo eorum necessitati sus participamus. nec aliquid eis in his propter quas lacrimantur causis praebemus auxilium Z Neque enim fletuum nostrorum Deus infructuosum quaerit humorem: sed quia lacrimae doloris indicium sunt, vult te ita alterius angustias sentire ut tuas se & quomodo tibi in tali tribulatione si esses subueniri cuperes,ita alteri sub
20쪽
non pietatis indicium est. Denique saluator noster cum Maria Sc Martha Laetari sororibus fleuit, & immensae miis Ioau. s. sericordiae asseetiim lacrimarum Contestatione monstrauit, α verae pietatis indicia mox opera subsecuta sunt , cum suscitatus Laetarus, cuius causa fundebantur, sororiabus redditur. Hoc fuit pie cum flentibus flere, occasionem fletus auferre. Sed quali potens. inquies, secit. V
rum nec tibi impossibile aliquid imperatur. Impleuit omnia qui quod potuit secit.
Sed, ut dicere coePeramus, non lassicit Christiano a malis se abstinere, nili etiam bonorum operum ossicia persecerit. Quod iIlo vel maxime tetiimonio comprobatur, quod comminatur dominus aeterni ignis reos in re, qui quamuis mali nihil gesserint, non secerint omne quod bonum est dicens: Tunc dicet rex his qui adfini ams Mat 13 η sunt: Sis dite a me, maudiri m Uram mmum, quem praepararauit pater meus diaboli ct angelis eira: sumi enim, o non δε- dissis mihi manducare, oc. Non dixit: Discedite a me maledicti . quia homicidium, quia adulterium , aut quia fur ta secistis: non enim quia malum fecissent; sed quia b
num non secerant, condemnantur & aeternae gehennae
supplicijs addicuntur: nec quia quae prohibita sunt admisissent; sed quia quae praecepta erant impIere noluere. Vnde aduertendum est, quam spem habere possine qui adhuc aliquid eorum iaciunt qnae prohibentur 3 cum etiam rei sunt qui non secerunt quae iubentur. Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non secerir, quia aliqua
feceris; cum scriptum est: βui uniuersam legem seruauerit, -- endat autem in uno, factu es omnium reus . Adam enim semel peccauit. & mortuus est: dctu te vivere existimas