Codex regularum quas sancti patres monachis, et virginibus sanctimonialibus seruandas præscripsere, collectus olim a s. Benedicto Anianensi abbate. Lucas Holstenius Vatic. Basil. canonicus et bibliothecæ præfectus in tres partes digestum, auctumque e

발행: 1661년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

eundia commoueri, sed tamquam tuum membrum pro prium eum habeto in omnibus. Ne diligas fratrem tuum simulato corde, nec eum labijs osculans in alia parte insidias facias ei. Dolosus enim vir pacifica verba proferrex ore, &in abdito mentis supplantare proximum suum meditatur. In his ergo operibus ad iracundiam prouocatur Deus. Puritas enim quae placet in conspectu domini , respuit omne quicquid timulato corde essicitur. CAP: V. Desu. iis pacis . TV autem omnem simulationem. longe fac a te, Zc ne cupias supplantare proximum tuum, neque mordere aut laniare membrum tuum . Quod & si quandoque , ut homo ira tys sueris, ultra solis terminam non producas iracundiam tuam; sed & reconciliare ad pacem.&deprime omnem furorem ab anima tua. Qui enim amplectitur pacem in mentis suae hospitio, mansionem praeparat Christo ; quia Christus pax est, & in pace requiescere cupit: vir autem inuidus omnibus modis execraturis Vir pacificus in tranquillitate est semper cor eius inuidus autem similis naui cum iactatur a fluctibus ira aris. Homo pacificus securam possidet mentem : inuidus autem

in perturbatione est semper: qui autem sectatur pacem tutus est semper undique ac munitus . Nam inuidus ut lupus rapax insanit inaniter . Pacificus est ut vinea honesta abundans fructu copioso: Inuidi autem opus indigentia ac miseria detinetur: de quantum pacificus gauden min domino delectatur; tantum inuidus tabescens ad nihilum redigitur . Ex abundantia laetitice pacificus homo dignoscitur: ex vultu marcido & furore pleno inuidus

demonstratur. Pacificus homo consortium angelorum

merebitur: inuidus homo particeps daemoniorum estic

tui & sicut pax secreta mentis illuminat , ita inuidia

42쪽

ADMONITI 9. 37

occulta cordis ob coecat. Pax enim effugat & proturbat omnem discordiam: inuidia autem iracundiam cumu- Iat. Α splendore autem pacis effugatur omnis caligo: αvbi obsederit inuidia , ibi obscuritas α exteriores tenebrae. sectare ergo, fili, desiderabile nomen pacis ut fluctus pacis possis acquirere; &execrare inuidiam , ne malorum fructibus replearis. Rationabile namque animal creauit te Deus, ut possis discernere inter bonum Nmalum, ut quae sint optima eligas, dc inutilia respuas, omnia examines, quae sint bona teneas, ab omni specie mala abstineas. CAP. VI. Γι patientia. Fili, patientiam arripe, quia maxima virtus animae, ut velociter ad sublimitatem persectionis possis ascendere. Retributionem patientiae tuae ne quaeras ab homine , ut in futuro possis accipere ab arterno domino arte nam retributionem. Patientia grandis est medela animae: impatientia autem est pernicies cordis . Per patientiam

enim expectatur futurorum bonorum spes , dc quod non videtur, quasi quod videtur amplectitur. CAP. VII. De continentia o canitate. CAstum te in omnibus serua, fili, ut videas dominum in gloria consistentem . Ab omni pollutione mundum sit cor tuum , & ne des inimico aditum eundi ad te . Ab aspectu nefando auerte oculos tuos, & ne delecteris

pulchrarum vultibus seminarum ι ne per talem oblectationem ultima exsoluas supplicia. Memento cui dedicasti membra tua, & ne commisceas illa meretricibus. Re flecte amorem ab amore mulieris, neque ab amore domini te amor excludat. Noli minima contemnere, n

pauis

43쪽

paulatim dissuas in malo. Non te simules simpliciter aecedere ad virginum domus, nec velis cum eis uti longis dc otiosissimis fabulis; ne per plurimas sermocinationes

virorumque mens polluatur. Noli, fili, grauiter ferre sermones meos, nec stultum arbitreris eloquium meum :sed crede mihi & gratanter accipe verba mea. Si ad seminarum domus importunε accesserit clericus. vel monachus, & virgo patiatur huiusmodi introire ad se ψ statim immutant pristinam dignitatem, dc quod domino polliciti sunt sua voluntate amittunt. Nec enim poterunt huiusmodi mansionem in se domino praeparare ; sed de so labuntur ut lignum aridum, Numquid virginitatem dominus extorquet invito 3 Hoc enim munus voluntario Christo offertur in propria voluntate. Nec enim licitum est pro sanari aliquid quod domino promissum. Non peccabis, homo, si non voveris votum: si enim vovisti , iamne facias moram reddere illu d. quod dominus quasi suum requirit illud a te; nec pollutione vult misceri membra tua, quae sibi iam dedicata sunt. Vide ergo ne te seducat corporis pulchritudo, dc decorem animae tuae amittas. Ne improbo oculo tuo intuearis speciem mulieris, ne intret mors per senestras tuas. Ne aperias aures tuas ad perficienda verba eorum , nec concupiscas nequitiam in anima tua. Mulieris carnem non Velis tangere, ne pertactum eius inflammetur cor tuum , &spiritu tuo labaris in perditionem. Sicut enim foenum proximans igni comburitur ι ita qui tangit in ilieris carnem non evadit sine damno animae suae : dc licet corpore castus euaserit, mente tamen & corde corrus us abscedit.

CAP. VIII. Deseculi amore fugiendo ,

Dic mihi quaeso, fili, qu s sit prosectus animae, ama

re carnis pulchritudinem Z Nonne sicut luenuniacum

44쪽

cam a seruore aestatis percussiim fuerit, arescit, de paula. tim pristinum decorem amittit 3 Similis est etiam species

humanae naturae succedente sibi senectute omnis decor pristinus deperit , & quos in amorem sui antea concitabat, postmodum odio eorum assicietur. Nam cum interuenerit mors, tunc penitus omnis Pulchritudo delebitur; & tunc cognosces, quia vanitas, quod ante invniter diligebas. Cum videris totum corpus in tumorem& foetorem esse conuersum ; nonne intuens maximo horrore concuteris ρ Nonne claudis nares tuas non siustinens foetorem durissimum ρ Vbi est post modum omnis illa oblect tio 3 Require si est aliquod pristini decoris

vestigium. Vbi est suavitas luxuriae. & conuiuiorum opulentia Z Vbi sunt blandimentorum verba, quae corda simplicia molliebant 3 Vbi sunt sermones dulces, qui amaritudinem amantibus infundebant Z Vbi est immoderatus risus re otiosus 3 Vbi est effrenata & inutilis omnis laetitia ρ Velut fluxus aquae transiens nusquam comparuerunt. Hic est finis carnis pulchritadinis quanta, amabas: hic oblectationis terminus corporis. Reflecte igitur animum tuum ab his obscoenis amoribus, & omnem amorem conuerte ad splendidissimam pulchritudinem Christi si ut radi j sulgoris eius illustrent cor tuum. αomnis obscuritas caliginis expelletur a te. Haec pulchritudo diligenda est, fili. quae laetitiam spiritalem amantibus consueuit infundere. Hic decor Omnibus modis amplectendus est, unde nobis serenitas tranquillitatis adquiritur. Devitemus perniciosas pulchritudines sine Cmnium malorum genera in nos irrogentur. Multi enim admirantes mulierum species a veritatis via naufraga uerunt. Plerique ornamenti; earum oblectati, perniciem

animarum suarum perpessi sunt, & a perfectionis fasti. gio in profundum inserui demersi sunt. Caueto ergo , siti, species per quas plurimos cernis perijsse. Quaeso nebu

45쪽

bibas poeulum unde multos perspicis interiiste: ne percipias cibum quem edi in aliorum perniciem videris. Ne incedas iterum , qub naufragium perpessi sunt plurimi.

De uita laqueos, per quos captos caeteros senseris. Posti, la tibi a domino cor prudens & peruigilem sensum, ut non ignores fraudes & astutias inimici, & in retia eius non incidat pes tuus. Sapiens non corporis decorem desiderat, sed animae: insipiens homo speciem in carnalibus ornamentis amplectitur. Sapiens vir comptam mulierem respuit : stultus vero concupiscens eam miserabiliter supplantabitur. Vir prudens ab imprudente semina auertit oculos suos: luxuriosus autem vir intuens eam soluetur ut cera a facie ignis. Tu autem caue omnibus modis species perniciosas ac falsas pulchritudines ; quia deturpatur anima, si earum decorem attendas. Christus non

in corporis decore, sed in animae delectatur. Illa ergo dilige, fili, in quibus delectatur Christus. CAP. IX. De auaritia fugienda. Eτ ne pecuniarum cupiditati te subijcias, ab omni

auaritia declina cor tuum ; ut non condemneris sicut adulter & idolorum cultor. Noli amare mammona ; ne offendas eum, cui membra tua & mententa

pariter dedicasti. Ne petas ea quae te avocant& separant a domino. Noli diligere opes terrenas, ne amittas caelestes . Multi cupientes aliena. Jc suis priuati sunt, Alienatae sunt a nobis saeculi huius iacultates , nostra autem possesso regnum caelorum est. Noli appetere aliena; ne a tuis fias extraneus. Quotidianum victum fussicere otibi contentus esto: quicquid superfluum est prohce abs. te tanquam propositi tui impedimentum. Ne cupias fieri locuples ; ne in tentationes incidas. Jc in laqueos diaboli. Caueto auaritiam a quia radix omnium malorum ab

46쪽

ab apostolo nom inata est. Pecuniarum cupidus iam animam suam venalem habet: si enim inuenerit tempus,

pro nihilo perpetrabit homicidium s de sicut qui effundit

aquam super terram , ita est ei effundere sanguinem proximi sui. Plerique per auaritiae ardorem in mortis periculum inciderunt. Propter auaritiam Achan cum suis omnibus lapidatu s est. Propter auaritiam Saul alienus a domino effectus est, de ad extremu de culmine regali expulsus est, de ab inimicis suis peremptus. Et Achab pro .pter auaritiam inuasit vineam Naboth; & huius rei gratia in praelio vulneratus defunctus est. Dominus noster& saluator a corde pharisaeorum volebat pecuniarum amorem excludere: sed quia illi erant cupidissimi, salutaria eius monita deridebant. Nam & illum diuitem cum . dominus vocans ad regna caelorum facultates suas ven. dere praecepisset , auiditas intrare non permisit. Et Iudae Iectus auaritiae ardore exarsit, ut dominum largitoremtabi cunctorum bonorum in manus traderet impiorum . Avarus enim vir inferno similis est. Insemus igitur quantostumq; deuorauerit, niiquam dicit satis est; sic etsi omnes thesauri terrae confluxerint in auarum, non satiabitur

Alienum te facito, fili, ab hoc vitio, & voluntariam paupertatem libenter assume. Noli esse desidiosus & piger;sed

labora manibus tuis, ut habeas unde tribuas indigenti. Secundum possibilitatem tuam mediocriter porrige ': tantum enim expetitur a te, quantum tibi suerit creditu. Nemo enim exigit a te, quod ipse minime. possides. Eleemosyna cum iniquitate acquisita , abominatio est coram

Cluisto ; sed acceptum est illi, quod fuerit fideliter acquisitum. Fili, non habet hanc artem misericordiae bonum:. Sunt enim nonnulli, qui diripientes aliena, praestare se eleemosynam simulant; & cum alios premant, alijs mi- . lateri se fingunt . sed Deus non delectitur in operibus eorum, & simulationem cordia eorum execraturaep Ie

47쪽

respuit. Tu autemssili, licet exigusi de tui Iaboribus pon.

rigas; hoc gratum est & acceptumi coram Domino Non te velis iactare cum porrigis eleemosynam indigenti. dcillo eui Deaeras, ne te . arbitreris esse meliorem : sed in . omnibus operibus tuis humilia te coram domino : quia non erit gratum Deo, quicquid essicitur cum superbia , t

quod autem fit humiliter, acceptum est ei. CAP. X. De nudis humilitatis. Fili, prae omnibus humilitati stude , quod est ollini vi tute sublimius; ut ad persectionis fastigium possis

conscendere: cum iustae institutiones non aliter nisi per humilitatem impleantur , & multorum temporum labores per superbiam in nihilum deputentur. Vir humilis Deo est similis, dc in templo pectoris sui gestat eum . Superbus autem cum sit Deo odibilis, diabolo similis est. Humilis vero licet in habitu videatur valissimus, gloriosus est in virtutibus. Superbus autem homo, etsi decorus vi deatur aspectu & clarus; sed tamen inutilem eum mani festant opera ipsius, & per os, in celsas & motus dignoscitur eius superbia, & ex verbis eius publicabitur leuitas ipsius. Cupit semper laudari ab hominibus, α virtut bus, quibus alienus est, se praedicare gestit . Non se patitur cuiquam esse subiectum, sed semper primatum cupit de ad maiorem gradu se conatur immergere; & quod ex meritis obtinere non potest,ambiendo sestinat inuadereiambulans

semper tumes ut uter vacuus & inanis. Et sicut nauis ab 's, subernatore cum iactatur a fluctibus; ita & is leuis circumiaertur instabilis inter omnes actus sios. Humilis e contrario respuit omnem honorem terrenum, & vlt unum

se esse iudicat omnibus hominibus. Nam etsi mediocris

appareat in vultu, eminens apud dominum intuetur . Cum consummauerit omnia madata domini, nihil se sectia se testatur , & omnes virtutes animae suae celare sestinat .

48쪽

sed diuulgat dominus omnia opera ipsius, & profert in medium, & mirificat gesta ipsius, & exaltabit & clarum faciet eum, & in tempore precum suarum quod postulat impetrabit. CAP. XI. Dein foris.

set tu, fili, cum accesseris ad precandum dominum ., prosterne te humiliter in conspectu eius . Ne postules quicquam , quasi ex gratia meritorum tuorum e etsi est tibi etiam conscientia boni operis aliqua, cela illam aut te silente multipliciter restituatur a Deo : & peccata tua cito produc in tredium it ut deleat dominus illa, cum consessus fueris ea. Nec te velis iustificare cum adoran. dum accesseris ι ne sicut phar Deus ab illo exeas condemnatus . Memento publicani, vel qualiter pro se orauerit,&i aemulare eum, ut veniam peccatorum tuorum inuenias. Non clamore vocis orabis eum, qui occultorum

est cognitor; sed clamor cordis tui puIs et aures eius. Ne longitudinem verborum protrahas ante eum : quia non . in multiloquio, sed ex mente purissima placabitur domi. nus . In tempore orationis omnem malitiam cordis proiice abs te, & remitte si quid habes aduersus proximum tuum. Est denique quoddam genus serpentis, quod cum vadit ad bibendum aquam. antequam accedat ad sontem evomit venenum: imitare ergo huius serpentis astutiam,& omne venenum amarissimum proiice ab anima tuaia . Remitte conservo tuo centum denarios it ut tibi dimittatur debitum decem millium talentorum : & qualem cupis erga te esse dominum, talis esto ipse erga conseruum tuum . Quodcumque opus inchoaueris, primo inuoca dominum a & ne desinas gratias agere cum perfeceris illud.

49쪽

O vrere. dominum &inuenies eum, nec dimittas cum tenueris; ut copuletur mens tua in amore eius. Hoc stude in vita tua, ut orationem puram offeras Deo . Cogitationes non conturbent cor tuum, nec in diuersis locis vel rebus rapiatur mens tua. Memento enim te,fili.

iub domini conspectibus stare, qui occulta cordis prospicit, de abdita mentium nouit. Vigilantes ergo adsiste in conspectu domini in tempore orationis vel psalmorum . Non te opprimat somnus animae , & ne dissonans sit sensus & lingua.sed consonantia sint,& virorumq; proferant verba. Sicut impossibile est seruire duobus dominis, ita

nec duplex oratio poterit ascendere ad dominum . NOtibi ullum tempus,fili, otiosum vel vacuum transean. tam in diebus quam in noctibus vigilare te conuenit, ut imminentem tentationem iacilius effugere possis. Si enim cogitationes sordidae conturbauerint cor tuum, &si te coarctauerint quod est illicitum perpetrare 3 per orati nes ac vigilias depellantur ab anima tua. Oratio muni

mentum graue est animae. Per orationes purissimas omnia nobis quae sunt utilia tribuuntur a domino; & cundia quae noxia sunt, procul dubio effugantur. In tempore plalmodiae sapi eo ter psalle , siti, & spiritales cantus vigilanter cane coram domino; ut virtutem psalmorum s cilius possis aduertere. Omnis namque duritia cordis eorum dulcedine mollietur: tunc dulces habebis sauces, gaudensque cantabis : suam dulcia saucibus meis eloquia tua domini, super mel O suum ori meat Sed non poteris sentire hanc dulcedinem, nisi cum summa vigilantia ac sapientia cantaueris . . Fauces enim, inquit,escam gustabunt sensus autem verba discernit. Sicut enim ex carnalibus

escis alitur caro , ita & diuinis eloquijs interior homo pinscitur ac nutritur. Sed in his omnibus vigilsis sanistisi

50쪽

diges. fili. Hae sent namque vigiliae inutiles, per quas lae

ditur dc deperit anima, cum vigilauerit quis circa cogitationes turpissimas, vel ad gerendum contrarium aliquid, vel ad perpetrandum lacinus. sed tu talibus insiste vigilijs, ut postis erici sam tus. In omnibus actibus & motibus tuis conuenit te vigilare , ne quando oppressus somno plac re hominibus gestias. Praeterquam domino soli nest deas placere alteri . In omne opus quod cogitas sacere iacogita dominum primi uri : &s secundum dominum est quod cogitas diligenter examina : & si est rectum c ram Deo , peisce illud: si vero aduersum fuerit repertum, amputa illud ab anima tua . Quotidie actus tuos diastute curiosius ι &si te peccatis obnoxium senseris, ad poenitentiam cito confuge. Nolo ut protrahas peccatum tuum de die in diem : sed si quid cogitaueris male,in Deo Poenitentiam age , & velociter de corde tuo seca illud. Ne velis dicere Non est grande hoc sacinus quod cogitaui tantummodo e quia in conspectu domini manifesta de

aperta sunt omnia. Ne ut spinas ac tribulos in te cresceresinas cogitationes malas, neque tamquam minima negligas ea : qui en Demii minima paulatim desuet. Noli spernere in orsum serpentis ἶ ne venenum eius conspergatur

in cor tuum. Abscinde virgulta spinarum de agro cordis tui, ne defigant in te altas radices. Scito quod cor tuum ager est domini, excole eum cauestibus disciplinis, dc non sinas in agro domini zizania seminari. Si igitur taliter vigilaueris, sicile poteris ascendere ad persectionem. CAP. XIII. De Ditinio . AD vigilandum autem multum ieiunium proderit.

Sicut enim miles plurimo onere praegrauatus praepeditur; ita monachus ad vigilias cum eiarum largitate torpescit. Non enim possumus vigilare cum suerit dapse ι hus

SEARCH

MENU NAVIGATION