Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

laetus dei adoptione hoc se patre censeri iubet. Rogat

deinde, an omnes interfectores parentis Sui 'Sit ultus. ReSpondetur patrem eius uso poras interlici, nec mori: regis Philippi peractam plens ultionem eras. Tertia interrogatione poscenti victoriam omnium bellorum po Sessionemque terrarum, dari respondetur. Comitibus quoque SutS reSPonSum, ut AI andrum pro deo, non pro

rege colarent. Hinc illi aucta insolentia mirusque animo inc vit tumor, o la comitate, quam et Graecorum llitteris et Macedonum institutis didicerat. Reversus ab Hammone Alexandriam condidit et coloniam Macedon am caput esse Aegypti iubet. CAP. XII. . Darius, quum Babyloniam profugisset, per epistolas Alexandrum precatur, redimendarum sibi captivarum potestatem faciat, inque eam rem magnam pecuniam Pollicetur. Sed Alexander in pretium capti,

Varum regnum Omne, non pecuniam, pelit. Interiecto

tempore aliae epistolae Darii Alexandro redduntur, quibus filiae matrimonium et regni portio offertur. Sed Alexander sua sibi dari rescripsit; iussitque supplicem veniss et regni arbitria victori permittere. Tum Spe pacis amissa bellum Darius reparat; cum quadringentis millibus peditum et centum millibus equitum obviam

vadit Alexandro. In itinere nuntiatur inorem eiuS eae collisione abiecti partus decessisse, eiusqus mortem ill crimatum sisaeandrum eaeSequi gus benigns P Seo tum, idque eum non amoris, Sed humanitatis causa fecisse. Nam Semel tantum eam Alsaeandro visam Ss, quum matrem tiliasque eius parvuιαδ frequenter conSolaretur.

Tuns Se ratus Vere Victum, quum post tot proelia etiam beneficiis ab hoste superaretur, gratumque sibi esse, si Vincero nequeat, quod a tali potissimum vinceretur.

80ribit itaque et tertias epistolas et gratias agit, quod

102쪽

LIB. XI. CAP. 13.

nihil in suos hostile fecerit. Offert deinde maiorem Partem regni usque flumen Euphraten et alteram filiamuXorem; pro reliquis captivis triginta millia talentum. Ad haec Alexander gratiarum actionem ab h is Supe vacansam eras respondit; neo α δε quidquam factum in , res adulationem, neo quod in dubios belli eaeitus aut in leges pacis sibi lenocinia quas reret Sed animi

magnitudine, qua didicerit adueraus vires hostium, non adversus calamitates contendere; polliceturque praest turum Ss ea Daris, 3i secundus sibi, non par haberi velit. Ceterum neque mundum posse duobus solibus regi, neque orbem summa duo regna salvo Statu terrarum habere Di oindo aut deditionem ea dis aut in posteram aciem p ret; neo polliceatur sibi aliam, quam Sit eaepertus, victoriam.

CAP. XIII. Postera die aciem producunt; quum

repente ante proelium consectum curis Alexandrum Somnus arripuit. Quum ad pugnam Solus reX deeSSet, a Parmenione aegre excitatus, quaerentibus Somni causas omnibus inter pericula, cuius etiam in otio Semper Parcior fuerit: masno 8s aestu liberatum ait, Somnum-qus sibi a repentina securitate datum, quod liceat cum omnibu3 Darii copiis confligere; veritum so longam belli moram, Si Perdas meroitum divisissent. Ante proelium utraque acies hostibus spectaculo fuit. Macedones multitudinem hominum, corporum magnitudinem arm . rumque pulchritudinem mirabantur: Persae a tam paucis victa suorum tot millia stupebant. Sed nec duces circumire Suos cessabant: Darius viae denis armatis Singulos hostes, si divisio fleret, evenire dicebat; AleXander Macedonas monebat, ne multitudine hOStium, ras cor poris magnitudine vel coloris novitate movctrentur: tantum meminisse iubet, cum iisdem se tertio pu9 re O

103쪽

tristem memoriam caedium suarum et tantum Sanguinis

duobus proeliis fusi ferrent; et quemadmodum Dario

maiorem turbam hominum eras, Sic virorum Sibi. Hortatur, spernant iIIam aciem auro et argento fulgentem,

in qua plus praeda' quam periculi sit; quum victoria non armorum decors, Sed ferri virtute quaeratur. CAp. XIV. Post haec proelium committitur. Macedidones in serrum cum contemtu toties a.so victi hostis ruebant: contra Persae mori quam Vinci Praeoptabant. Raro ullo proelio tantum sanguinis susum est. D rius quum Vinci suos videret, mori voluit et ipse, sed a Proximis fugere compulsus est. Suadentibus deinde

quibusdam, ut pons Cydni fluminis ad iter hostium impediendum intercluderetur: non ita se saluti suas velle consultum ait, ut tot millia sociorum hosti obiiciat: d bere et atiis fugas viam patere, quae patuerit Sibi. At Xander autem peridul0SiSSima quaeque adgrediebatur; et, ubi consertissimos hosteS acerrime Pugnare con-παisSet, eo Se SemPer ingerebat, Periculaquo sua esse, non militum Volebat. Hoc proelio Asiae imperium rapuit, quinto post acceptum regnum anno: cuius tanta

selicitas fuit, ut post hoc nemo rebellare auSUS Sit, Patienterque Persae post imperium tot annorum iugum servitutis acceperint. Donatis resectisque militibus triaginta quatuor diebus praedam re gnovit. In urbe deinde Susa quadraginta millia talentsim invenit. Expugnat et Persep0lin, caput Persici regni, urbem multis annis illustrem resertamque orbis terrarum Sintiis, quae int ritu eius primum apparuere. Inter haec octingenti admodum Graeci occurrunt Alexandro, qui Poenam capti-Vitatis truncata corporis parte tuleranti roganim, ut, icuti G, ae iam, se quoque ab hostium crudelitate vim

104쪽

LIB. XI. CAP. ib.

dioa ι . Data potestate redeundi agros accipere malu runt, ne non tam gaudium parentibus quam detestandum sui conspectum re riurent. CAP. XV. Interea Darius in gratiam Victoris a c gnatis suis aureis compedibus catenisque in vico Parthorum Thara vincitur: credo ita diis immortalibus iudicantibus, ut in terra eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum finiretur. Alexander quoque citato cursu postera die supervenit; ibique cognovit Barium clauso vehiculo per noctem e Ortatum. IUSSO itaque exercitu Subsequi, cum sex millibus equitum s

gientem insequitur: in itinere multa et periculosa pro ita lacit. Emensus deinde multa millia passuum quum nullum Darii indicium reperisset, respirandi equis data potestate unus ex militibus, dum ad sontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confosSum, sed spirantem adhuc invenit: qui, appliciis

Pti Vo, quum ciVem ex Voce cognovisset, id Saltem praesentis fortunae solatium habere se dixit, quod apud inteIIscturum locuturus erast, nec inca um P trem υOcra emissurus. Perserri haec Alexandro iubet: se num lis in eum meritorum ostiolis, mamimorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eiu8, non hostitem animum eaepertus, felicius h lom quam cognatos Propinqu-que Sortitus sit: quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, gibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dederit. Ouamobrem gratiam illis eam futuram, quam ipse victor volet. Aleaeandro reseres se, quam Solam moriem potest, gratiam: me risversim inferumque numina et regales deos, uti illi is

rarum omnium victori contingat imperium. Pro Se iu-εrum magis quam gravem sepulturas veniam orare.

Od ad ultionem pertineat, iam non suam, εω me DIUSTINUs. O A

105쪽

gero iιli et indecorum et periculosum esse: quippo quum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitatis causa vorsetur. In quam rθm unicum pignus fidei regiae, deaeteram se ferendam Aleaeandro dare. Post haec porrecta manu exspiravit. Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, viso corpore defuncti, tam indignam illo fastigio mortem lacrimis ProSecutus mi , corpuSque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.

LIBER XII.

ARG. Cap. I. Absente Alexandro Graecia rebellat. 2. Regis Epirotae Alexandri in Italiam expeditio. Scythae. 3. Alexandri magni uxuria. 4. Macedonum tumultus. 5. Alexander quae Porro egerit. 6. Cliti nex. 7. Alexander Bacesii vestigia sequitur. S. Porum superat. s. 10. In Sugambrorum oppido vitae Periculum adit. II. Eius munificentia. 12. Hephaestio. 13. 14. II. Alexandri mors, 16. et elogium.

Cap. I. Alexander in persequendo Dario amissos milites magnis funerum impensis extulit; reliquis o peditionis eius sociis tredecim millia talentum divisit. Equorum maior pars aretu amissa, inutilesque etiam, qui Superfuerant, facti. Pecunia Omnis, centum nonaginta millia talentum, Eobatana congesta eique Parmenio Prae- Ροsitus. Dum haec aguntur, epistolae Antipatri Maced nia ei redduntur, quibus bellum Agidis, regis Spartan

rum, in Graecia; bellum Alexandri, regis Epiri, in Italia,

106쪽

bellum Zopyrionis, praesecti eius in Scythia, continet, tur. Quibus varie adsectus plus tamen laetitiae cognitis

mortibus duorum aemulorum regum, quam doloris amissi cum Zopyrione exercitus suscepit. Νamque P tprosectionem AlexandrL Graecia serme omnis in Occ Sionem recuperandae libertatis ad arma concurrerat, auctoritatem Lacedaemoniorum secuta, qui PhiΙippi Alexandrique et pacem soli spreverant et leges respuerant. Dux huius belli Agis, rex Lacedaemoniorum, fuit: quem motum Antipater contractis militibus in ipso Ortu oppressit. . Magna tamen utrimque caedes fuit. AgiS r , quum Sum terga dantes Videret, dimissis sa tellitibus, ut Alexandro felicitate, non virtute inferior videretur, tantam stragem hostium edidit, ut agmina interdum fugaret. Ad postremum, etsi a multitudine Victus, gloria tamen omnes vicit.

CAP. II. Porro Alexander, rex Epiri, in Italiam, a Tarentinis auxilia adversus Bruttios deprecantibus sollicitatus, ita cupide prosectus fuerat, veluti tu divisione orbis terrarum Alexandro Olympiadis, sororis suae, filio Oriens, sibi Occidens sorte contigisset: non minorem rerum

materiam in Italia, Africa Siciliaque, quam ille in Asia et

in Persis, habiturus. Huc accedebat quod, Sicut Alexandro Magno Delphica oracula insidias in Macedonia, ita huic responsum Dodonaei Iovis urbem Pandosiam amnemque Acherusium cavendum Praedixerat. Quae utraque quum in Epiro essent, ignarus eadem et in Italia esse, ad declinanda satorum Pericula peregrinam mimlitiam cupidius elegerat. Igitur, quum in Italiam V nisset, primum illi bellum cum Apulis suit: qu0rum cognito urbis lato brevi post tempore pacem et amicitiam

cum rege eorum secit. Erat namque tunc temporiS Urbs

Apulis Brundisium, quam Aetoli secuti tum fama rerum

107쪽

00 IUS ΤΙΝΙ Η ΙSTOR. in Τroia gestarum clarissimum et nobilissimum ducem Diomedem condiderant: sed pulsi ab Apulis consulentes oracula responsum acceperant, locum, quem repetis Sent, perpstuo νοπωSur . Has igitur ex cauSa per i

gatos cum belli comminatione restitui sibi ab Apulis urbem postulaverunt. Sed ubi Apulis oraculum innotuit, intersectos legatos in urbe Sepelierant, Pe petuam ibi sedem habituros. Atque ita defuncti r sponso diu urbem P0ssederunt. Quod factum quum cognovisset Λlexander, antiquitatis sata veneratus bello Apulorum abstinuit. Gessit et cum Bruttiis Lucanisque bellum, multasque urbes cepit; tum et cum Metapontinis et Poediculis et Romanis laedus amicitiamque fecit. Sed Bruttii Lucaniquo, quum auxilia a finitimis contraxissent, acrius hellum repetivere. Ibi rex iuxta urbem Pand0sium et flumen Acheronta, non prius satalis loci cognito nomine quam Occideret, interficitur ; morien quo non in patria fuisse sibi periculosam mortem. pr pter quam patriam fugerat, intellexit. Corpus eius Thurii publico redemtum sepulturae tradiderunt. Dum haec aguntur in Italia, Zopyrion quoque, praesectus tanti ab Λlexandro Magno relictus, otiosum se ratus, si nihil etiPSs gessisset, adunain triginta millium exercitu Scythis bellum intulit; caesusque cum omnibus mPiis PoenaStemem illati belli genti innoxiae luit.

CAP. III. Haec quum nuntiata in Parthis Aloxandro eSSent, Simulato moerore Propter Alexandri cognationem exercitui suo triduum luctum indixit. Omnibus deinde, velut perpetrato bello, reditum in patriam respectantibus, coniugesque ac liberos suos animo iam qu dammodo complectentibus, ad concionem exercitum Vocat: ibi nihil actum tot egregiis proeliis ait, si incolumis Orientalis barbaria relinquatur neo Se corpu' Sed

108쪽

regnum Darii petisse; peraequendωque ems eos, qui αrmno de deerint. Hac oratione vel ut ex integro incitatis militum animis, Hyrcaniam Mardosque subegit. Ibi ei occurrit Thalestris sive Minithya, AmaZonum regina, Cum trecentis mulieribus, viginti quinque dierum inter Consertissimas gentes itinere confecto, ex rege liberoSquaesitum: cuius conspectus adventusque admirationi omnibus fuit et propter insolitum seminis habitum et Propter expetitum concubitum. Ob hoc tredecim diebus otio a rege datis, . ut visa est uterum implesse, dise Sit. Post haec Alexander habitum regum Persarum et di dema insolitum antea regibus Macedonicis, velut in leges

eorum, quoS Vicerat, tranSiret, actumit. Quae ne invi- 'diosius in Se uno conspicerentur, amicOS quoque Suos longam V tem auratam purpureamque Sumere iubet

Ut luxum quoque, sicuti cultum, Perearum imitaretur, inter pellicum regiarum greges electae pulchritudinis nobilitatisque noctium vices dividit. His rebus ingentes

epularum apparatus adiicit, ne ieiuna et destructa luxuria Videretur, conviviumque iuxta regiam magnificentiam ludis exornat: immemor prorsus, tantas Opra amitti his moribus, non quaeri Solere. CAp. IV. Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patro tantum degenerasSe, ut etiam patriae nomen eiuraret moresque Persarum adS meret, quoS Propter tales mores Vicerat. Sed ne sol Vitiis eorum, quos armis subegerat, Succubuisse Vid retur , militibus quoque Suis permisit, si quarum eaPt Varum consuetudine tenerentur, ducere uxores: GiSumanS minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in castris imaginem quandam larium ac domesticae sedis; simul et laborem militiae molliorem lare dulcedine uxorum. In supplementa quoque mili-

109쪽

02 IU ST IN I HISTOR. tum minus exhauriri posse Macedoniam, Si veteranis patribus firones filii succederent, militaturi in vallo, in

quo eSSent nati, constanti0resque futuri, Si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuis- Sent. Quae consuetudo in SucceSSOre quoque Alexandri mansit. Igitur et alimenta pueriS Statuta et instrumenta armorUm equorumque iuVenibus data; et patribus pro numero filiorum praemia Statuta. Si quorum patres occidissent, nihilominus pupilli stipendia patrum trahebant: quorum pueritia inter Varias expeditiones militia erat. Itaque a parvula aetate laboribus perie lisque indurati invictus exercitus fuere: neque caStra aliter quam patriam neque pugnam aliud umquam quam Victoriam duxere. Haec suboles nomen habuit Epigoni. Parthis deinde domitis, praesectus his Statuitur ex nobialibus Persarum Andragoras; inde p0stea originem Pamthorum reges habUere.

CΑp. V. Interea Alexander non regio, sed hostili odio saevire in suos coepit. Maxime indignabatur carpi se sermonibus suorum Philippi patris patriaeque mores subvertisse. Propter quae crimina Parmenio quoque

Senex, dignitate regi proximus, cum Philota filio, de utroque prius quaestionibus habitis, interficitur. Fr

mere itaque omnes universis castris coepere, innoxii s nis filiique casum miserantes; interdum Ss quoqus non debere melius sperare dicentes. Quae quum nuntiata Alexandro esSent, verens, ne haec opinio etiam in Macedoniam divulgaretur et ne Victoriae gloria saevitiae macula infuscaretur, simulat se ex amicis quosdam in Patriam Victoriae nuntios missurum. Hortatur milites Suis Scribere, rariorem habitur0S OCCaSionem p Ptermilitiam remotiorem. Datos fasces epistolarum tacite ad

st deferri iubet; ex quibus cognito de se singulorum

110쪽

LIB. XII. CAP. 6.

iudicio in unam cohortem eos, qui de rege durius opia nati fuerant, contribuit, aut consumturuS GS aut in ultimis terris in colonias distributurus. Inde Dran S, Euergetas Arimaspos,. Paropamisadas, Arios cete Sque seopulos, qui in radice Caucasi morabantur, subegit. Interea unus ex amicis Darii, Bessus, VinctuS Perdu- Oitur, qui regem non Solum prodiderat, Verum et interfecerat. Quem in ultionem perfidiae excruciandum se tri Darii tradidit, reputans non tam hostem suum fuisse Darium, quam amicum eius, a quo eSSet OcciSUS. Et, ut his terris nomen relinqueret, urbem Alexandriam Super amnem Τanaim condidit, intra diem septimum decimum muro sex millium PaSSuum conSummaw, translatis eo trium civitatum populiS, quaS CHUS con

diderat. In Bactrianis quoque Sogdianisque duodecim urbes condidit, distributis his, quoscunque in exercitu

seditiosos hBbebat.

CAp. R. His ita gestis solemni die amicos in mi vivium Vocat. Ubi orta inter ebrios rerum a Philippo

Starum mentione, praeferre se patri ipSe, rerumque Suarum magnitudinem extollere coelo tenus coepit, a Sentante maiore convivarum parte. Itaque quum unus

e senibus, Clitus, fiducia amicitiae regiae, cuius palmam tenebat, memoriam Philippi tueretur, laudaretque eius

reS MSt3S, adeo regem offendit, ut telo a satellite rapto eumdem in convivio trucidaverit. Qua caede exsultans

mortuo patrocinium Philippi laudemque paternae militiae obiectabat. Postquam Satiatus caede animuS quievit, et in irae locum successit aestimatio, modo Pe Sonam occisi, modo causam occidendi considerans, Pigere eum lacti coepit: quippe paternas laudes tam iracunde ac PiSSe se, quam nec convicia debuiSSet; amiscumque Senem et innoxium a se occisum inter epulas et

SEARCH

MENU NAVIGATION