Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

contrahenda auxilia; et Philippus excidium minabatur, ni fieret deditio. Victi igitur necessitate Pacta Salute SE dediderunt. Sed pactio eius fidei fuit, cuius antea suerat deprecati belli promissio. Igitur caeduntur PaSSim rapiunturque; non liberi parentibus, non coniUSES maritis, non deorum Simulacra templis SutS relinquuntur. Unum tantum miseriS Solatium suit, quod, quum Philippus P0rtione praedae Socios fraudasset, nihil rerum Suarum apud inimicos Viderunt. ReisrSUS in regnum, ut pecora paStores nunc in hibernos, nunc in aeStivos

saltus traiiciunt, sic ille populos et urbes, ut illi vel replenda vel derelinquenda quaeque loca Videbantur, ad libidinem suam transfert. Miseranda ubique facies et excidio similis erat. Non quidem pavor ille hostilis, nec

discursus per urbem militum erat; non tumultus arm Tum, non bonorum atque hominum rapina: sed tacitus moeror et luctus, VerentibUS, ne ipSae lacrimae Pro Contumacia haberentur. Crescit dissimulatione ipsa dolor, hoc altius demissus, quo minus profiteri licet. Nunc Sepulcra maiorum, nunc Veteres penates, nunc tecta, in quibus geniti erant in quibusque genuerant, conSiderabant: miserantes nunc vicem suam, quod in eam diem vixissent, nunc siliorum, quod non post eam diem nati

CAP. VI. Alios populos in finibus ipsis, hostibus

opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam bello captos in supplementis urbium dividit. Atque ita ex multis gentibus nationibusque unum regnum Populumque constituit. Compositis ordinatisque in Macedonia rebus, Dardanos ceterosque sinitimos fraudemptos expugnat. Sed nec a proximis manus abstinet: 3iquidem Arrubam, regem Epiri, uxori suae Olympiadi .rti Sima cognatione iunctum. Pellere regno Staiuit

82쪽

atque Alexandrum, privignum eius, uxoris Olympiadis fratrem, puerum honestae pulchritudinis, in Macedoniam nomine Sororis arceSSit, omnique studio sollicitatum spe regni, Simulato amore ad stupri consuetudinem pempulit, maiora in eo obsequia habiturus sive conscientiae Pudore Sive regni beneficio. Quum igitur ad viginti annOS PerveniSSet, ereptum Arrubae regnum Puero admodum tradit, Scelestus in utrumque. Νam nec in eo ius cognationis servavit, cui ademit regnum, et eum, cui dedit, impudicum secit ante quam regem.

LIBER NON US.

ARG. Cap. I. PhilipΡus Byzantiam obsidet. 2. Scythas vincit, 3. 4. et Triballos; item Athonienses ut Thebanos. 5. Graeci u Pacata. Persas aggressurus, 6. 7. interficitur. 8. Eius elogium.

CAp. I. In Graeciam PhilippuS quum veniSSet, Sollicitatus paucarum civitatum direptione, et ex praeda modicarum urbium, quantae opeS UniverSarum eSSent, animo prospiciens, bellum toti Graeciae inferre statuit. Ad cuius emolumentum egregie Pertinere ratus, si BD gantium, nobilem et maritimam urbem, receptaculum terra marique copiis Suis futuram, in Potestatem redegisset eandem claudentem sibi portas obsidione cinxit. Haeo namque urbs condita primo a PaUSania, rege SPartanorum, et per septem annos possessa fuit; deinde Variante victoria nunc Lacedaemoniorum, nunU Atheni-

83쪽

IUSTINI HISTOR. ensium iuris habita est: quae incerta possessio essecit, ut nemine quasi suam auxiliis iuvante libertatem constantius tueretur. Igitur Philippus longa obsidionis mora Ohaustus pecuniae commercium de piratica m tuatur. Captis itaque centum Septuaginta naVibus, mercibusque distractis, anhelantem inopiam paullulum creavit. Deinde, ne unius urbis oppugnatione tantus exercitus tereretur, prosectus cum fortissimis multas Chersonensium urbes expugnat; filiumque Alexandrum, decem et octo annos natum, ut sub militia patris tirocinii rudimenta deponeret, ad se arcessit. In Scythiam quoque praedandi causa prosectus est, more negotia antium impensas belli alio bello resecturus. CAp. II. Erat eo tempore rex Scytharum Atheas, qui quum bello Istrianorum premeretur, auxilium a Phillym per Apollonienses petiit, in successionem eum regni Scythiae adoptaturus: quum interim Istrianorum rex decedens et metu belli et auxiliorum necessitate Scythas solvit. Itaque Atheas remissis Macedonibus renuntiari Philippo iubet, neque auaeilium eius is petisse neque adoptionem mandaue: nam neque vindicta Macedonum

egere Scythas, quibu8 metiores 'rent, nequs heredem sibi

incolumi filio deesso. His auditis Philippus legatos ad

Atheam mittit impensas obsidionis portionem Petentes, ne inopia deserere ballum cogatur; quod eo promtius eum fassere debere, quod minis a So in auaeilium eius militibus ne mmtum quidem vias, non modo ossicii pretia dederit. Atheas inclementiam coeli et terrae sterilitatem causatus, quae non patrimoniis ditet Scythas, sed vix

- alimentis exhibeat, respondit nuIlas tibi opes erae, quibus tantum regem e leat; et turpius putare parvo de- mulli quam totum abnuere: Scythas autem virtute ani-φt duritia corporis, non opibus emseri. Quibus d

84쪽

LIB. IX. CAP. 3.

risus Philippus, soluta obsidione Bygantii Scythica bella

adgreditur, praemissis legatis, quo Securiores laceret qui nuntient Atheae: dum Byzantium obsidet, vovisse se statuam Herculi; ad quam in ostio Istri ponendam Ss usnire; pacatum accessum ad religionem dei petens, αmicus ipss Scythis venturus. Ille, si voto fungi usitet, statuam sibi mitti iubet: non modo ut ponatur, vemum etiam ut inviolata maneat, Pollicetur; mercitum autem fines ingredi negat sct passurum. Iosi invitis Scythis Statuam ponat, eo digreno Sublaturum veraurumgus ueSStatuae in aculeos sagittarum. His utrimque irritatis animis proelium committitur. Quum virtute et numero

Praestarent Scythae, astu Philippi vincuntur. Viginti millia puerorum ac seminarum capta; Pecoris magnavis, auri argentique nihil. Ea primum fides inopiae Scythicas suit. Viginti millia nobilium equarum ad genus faciendum in Macedoniam missa. CAP. III. Sed revertenti ab Scythia Τriballi Philippo occurrunt; negant se trangitum daturos, ni pretionem accipiant praedae. Hinc iurgium ot mox proelium ; in quo ita in semore vulneratus est Philippus, ut per corPus eius equus interficeretur. Quum omneS ογciSum Putarent, Praeda amissa est. Ita Scythica, velut devota, spolia paene luctuosa Macedonibus suere. Ubi Vero ex Vulnere primum convaluit, diu dissimulatum bellum Atheniensibus insert: quorum causae Thebani Seiunxere, metuentes, ne victis Atheniensibus veluti vicinum incendium helli ad se transiret. Facta igitur in inrduas paullo ante infestissimas civitates societate, legati0nibus Graeciam satigant; communem hostem Pulanto munibus viribus submovendum; negus enim seSSI'turum Philippum, si prospere prima succe3Serint, niSi omnem Graeciam domuerit. Motae quaedam civitates

85쪽

1US ΤΙΝΙ Η ΙSTOR. Atheniensibus se iungunt; quasdam autem ad Phili pum belli metus traxit. Proelio commiSSO, quUm Ath nienses longe maiore militum numero praeStarent, adsiduis bellis indurata virtute Macedonum vincuntur non tamen immemores pristinae gloriae cecidere: qui'pe adversis vulneribus Omnes loca, quae tuenda a duciabuS RU Perant, morienteS corporibus texerunt. Hic dies universae Graeciae et gl0riam dominationis et vetusti

simam libertatem finivit. CAP. IV. Huius victoriast callido dissimulata laetitiaeSt. Denique non solita sacra Philippus illa die secit; n0n in convivio risit; non ludos inter epulas adhibuit:

non coronaS aut Unguenta Sumsit; et, quantum in ill0 lsuit, ita vicit, ut victorem nemo Sentiret. Sed nec regem Se Graeciae, sed ducem appellari iussit. Atque ita inter tacitam laetitiam et dolorem hostium temperaVit, ut neque 3Pud Su0S exsultaSSe neque apud victos insultasse Videretur. Atheniensibus, qu0s passus infestissimos fuerat, et captivos gratis remisit et bello c0nsumtorum corp0ra Sepulturae reddidit, reliquiasque funerum ut ad sepulcra maiorum deserrent, ultro hortatus est. Super haec Alexandrum filium cum amico Antipatro, qui pacem cum his amicitiamque iungerent, AthenaS misit. Thebanorum p0rro non solum captiVOS, Verum etiam intersectorum sepulturam vendidit. Principes civitatis alios Securi percussit; alios in exsilium redegit, bonaque omnium occupavit. Pulsos deinde per iniuriam, in patriam restituit. Ex horum numero trecentos exsules iudices rectoresque civitati dedit: apud quos quum p tentissimi quique rei eius ipsius criminis p0Stularentur. quod per iniuriam se in exsilium egissent, hUius Gn-

Stantiae fuerunt, ut omnes se auctores laterentur, meliu gue cum republica actum, quum dumuati eSSent, quam

86쪽

quum restituti, contenderent. Mira prorsus audacia: de iudicibus vitae necisque suae, quemadmodum P0S' Sunt, Sententiam serunt; contemnuntque abSolutionem, quam dare inimici possunt; et, quoniam rebuS nequeunt ulcisci, verbis usurpant libertatem.

CAp. V. Compositis in Graecia rebus Philippus

omnium civitatum legatos ad sormandum rerum Pra Sentium statum evocari Corinthum iubet. Ibi pacis legem universae Graeciae Pro meritis singularum civitatum statuit; conciliumque omnium, Veluti unum Senatum, ex omnibus legit. Soli Laoedaemonii et regem et leges contemSerunt, Servitutem, non Pacem rati, quae non ipsis civitatibus conveniret, Sed a Victore ferretur. Λuxilia deinde singularum civitatum describuntur sive adiuvandus ea manu rex oppugnante aliquo foret,

seu dum illo bellum inserendum. Neque enim dubium erat, imperium Persarum his apparatibus peti. Summa auxiliorum ducenta millia peditum fuere et equitum

quindecim millia. Extra hanc summam et Macedoniae exercitus erat et confinis domitarum gentium barbaries. Initio veris tres duces in Asiam Persarum iuris praemittit, Parmenionem, Amyntam et Attalum, cuius S0rorem nuper, expulsa Alexandri matre Olympiade pr0pter stupri SuSpici0nem, in matrimonium recePercti. CAP. VI. Interea, dum auxilia a Graecia c0eunt,

nuptias Cleopatrae filiae et Alexandri, quem regem EPiri fecerat, celebrat. Dies erat pro magnitudine duorum regum, et collocantis filiam et ux0rem ducentis, apPara' tibus insignis. Sed nec ludorum magnificentia deerat: ad quorum spectaculum Philippus quum sine custodibus corporis medius inter duos 1lexandros, filium generumque, contenderet, Pausanias, nobilis ex Macedonibus adolescens, nemini suspectus, occuPaliS angUStii.

87쪽

Philippum in transitu obtruncat, diemque laetitiae destinatum foedum luctu funeris facit. Hic primis pubemtatis annis stuprum per iniuriam passus ab Attalo su rat; cuius indignitati haec etiam laeditas accesserat: nam perductum in convivium solutumque mero Attalus n0n Suae tantum, Verum et convivarum libidini velut scortum vile subiecerat, ludibriumque omnium inter aequales reddiderat. I ano rem aegre serens Pausanias

querelam Philippo saepe detulerat. 0uum variis frustrationibus non sine risu dis erretur et honoratum insuperducatu adversarium cerneret, iram in ipsum Philippum vertit, ultionemque, quam ab adversario non poterat, ab iniquo iudice exegit. C Ap. VH. Creditum est etiam immissum ab Olympiade, matre Alexandri, suisse; nec ipsum Alexandrum ignarum paternae caedis exStitiSSe: - quippe non minus Olympiadem repudium et praelatam sibi Cleopatram

quam stuprum Pausaniam doluisse. Alexandrum qu quo regni aemulum fratrem DOVerca Susceptum timuisse: eoque factum, ut in convivio antea primum

cum Attalo, mox cum ipso patre iurgaret: adeo ut etiamo stricte gladio eum Philippus consectatuS Sit, aegreque a filii caedo amicorum precibus exoratus. Quamobrem Alexander ad avunculum se in Epirum cum matre, inde ad regem Illyriorum contulerat; Vixque revocanti mitigatus est patri, precibusque cognatorum aegre redire compulsus. Olympias quoque fratrem suum Alexandrum, Epiri regem, in hellum subornabat: pervicissetque, ni siliae nuptiis pater generum occupasset. His stimulis irarum utrique Pausaniam de impunitate stupri sui querentem ad tantum facinus impulisse creduntur . Olym- Pius certe sugienti Percussori equos quoque PraePar ius habuit. Ipsa deinde, audita regis nece. quum titulo

88쪽

LIB. IX. CAP. 8.

officii ad exsequias cucurrisset, in cruce pendentis Pausaniae capiti eadem nocte, qua Venit, coronam auream imposuit: quod nemo alius audere, nisi haec, Superstite

Philippi silio potuisset. Paucos deinde post dies refixum

corpus interfectoris super reliquias mariti cremavit et tumulum ei eodem fecit in loco, paren tarique eidem quotannis incussa populo superstitione curavit. PoSthaeo Cleopatram, a qua pulsa Philippi matrimonio su rat, in gremio eius prius filia interfecta, finire vitam suspendis megit; spectaculoque pendentis ultionem potiata est, ad quam per parricidium sestinaverat. Νovissime gladium, quo rex percussus est, Apollini sub nomino Myrtales consecravit: hoc enim nomen ante Olympiadis parvulae suit. Quae omnia ita Palam facta sunt, ut timuisse Videatur, ne facinus ab ea commiSSum non P

baretur.

CAP. VIII. Decessit Philippus quadraginta et septem

annorum, quum annis viginti et quinque regnasset. Genuit ex Larissaea saltatrice filium Aridaeum, qui post Alexandrum regnavit. Habuit et alios multos ex Variis matrimoniis regio more Susceptos, qui partim fato, Par tim serm periere. Fuit rex armorum quam conviviorum apparatibus studiosior; cui maximae opes erant instrumenta bellorum: divitiarum quaestu quam custodia sollertior. Itaque inter quotidianas rapinas Semper in0ps erat. Misericordia in eo et perfidia pari iure dii cine. Nulla apud eum turpis ratio vincendi. Blandus pariter et insidiosus alloquio: qui plura promitteret quam praestaret; in seria et iocos artifex. Amicitias utilitate, non fide colebat. Gratiam fingere in odio, ingratia ossensam simulare, instruere inter concordanteS did, dpud utrumque gratiam quaerere solemnis illi eo Suetudo. Inter haec eloquentia et insignis oratio, ac IUSTINUs. F

89쪽

82 IUS ΤΙΝΙ ΙΙISTOR. minis et sollertiae plena: ut nec ornatui facilitas, nec lacilitati inventionum deesset ornatus. IIuin Alexander filius succes it et virtute et vitiis Patre maior. Itaque Vincendi ratio utrique diversa. Hic aperta Vi, ille artibus bella tractabat. Deceptis ille gaudere hostibus, hic palam susis. Prudentior ille consilio, hic animo magnificentior. Iram pater dissimulare, Plerumque etiam vincere: hio ubi exarsisset, nec dilatio ultionis nee m dus erat. Vini nimis uterque avidus: Sed ebrietatis dive sa vitia. Patri mos erat etiam de convivio in hostem

Procurrere, manUm conserere, periculis Se temere osse

re: Alexander non in hostem, sed in Su0S Saeviebat. Quamobrem Philippum saepe vulneratum Proelia remisere : hic amicorum interfector convivio frequenter e cessit. Regnare ille cum amicis volebat, hic in amicos regna exercebat. Λmari pater malle, hic metui. Liti rarum cultus utrique similis. Sollertiae pater maioris,

hic fidei. Verbis atque oratione Philippus, hic rebus moderatior. Parcendi victis silio animus et promtior et honestior; ille nec sociis abstinebat. Frugalitati pater, luxuriae filius magis deditus erat. Quibus artibus orbis imperii rundamenta pater iecit, operis istius gloriam

filius consummaVit.

LIBER DECIMUS.

ARG. Cap. I. 2. Artaxerxis Postrema sata 3. Octans. Codomannus, contra quem Alexander.

CAp. I. Artaxerxi, regi Persarum, ex Pellicibus Pentum et quindecim filii fuere, sed tres tantum iusto

90쪽

LIB. X. CAP. 2.

matrimonio suscepti, Darius, Ariarates et Ochus. Ex his Darium contra morem PerSarum, apud quoS r non nisi morte mutatur, per indulgentiam pater regem Vivus

secit, nihil sibi ablatum existimans, quod in filium contulisset, Sinceriusque gaudium ex Procreatione caPt rus, si insignia maiestatis suae vivus in filio conspexi Set. Sed Darius post nova paternae pietatis exempla i tersiciendi patris consilium cepit: sceleratus, Si SoluSparricidium cogitasset; tanto Sceleratior, quod in Soci tatem lacinoris adsumius quinquaginta fratres secit parricidas. Ostenti prorsus genus, ubi in tanto populo non Solum sociari, Verum etiam sileri parricidium potuit, ut ex quinquaginta liberis nemo inventus sit, quem aut Paterna maiestas aut veneratio senis aut indulgentia patris a tanta immanitato revocaret. Adeone vile paternum nomen apud tot numero filios suit, ut, quorum praesidio tutus etiam adversus hostes esse debuerat, eorum insidiis circumventus tutior ab hostibus quam a filiis fuerit C A P. H. Causa parricidii sceleratior ipso parricidio fuit: occiso quippe Cyro fraterno bello, cuius mentio

supra habita est, Aspasiam, pellicem eius, rex ArtaXe Xes in matrimonium receperat. Hanc patrem ceder0

sibi, sicuti regnum, Darius postulaverat: qui pro indulgentia sua in liheros primo facturum Se dixerat, mox poenitentia ductus, ut honeste negaret, quod temere Pro miSerat, Solis eam sacerdotio praesecit, quo perpetua illi ab omnibus viris pudicitia imperabatur. Hinc eXacer batus iuvenis in iurgia primo patris erupit; mox lazia cum fratribus coniuratione, dum patri insidias parat, d PrehenSUS cum Sociis poenas parricidii diis paternas maiestatis ultoribus dedit. Coniuges quoque omnium oum liberis, ne quod vestigium tanti SceleriS exStaret, , F 2

SEARCH

MENU NAVIGATION