Iustini historiarum ex trogo Pompeio excerptarum libri XLIV. Ad meliorum librorum lectiones accurate editi

발행: 1843년

분량: 286페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

pocula, dolebat. Eodem igitur furore in poenitentiam quo pridem in iram, versus, mori voluit. Primum in fletus

ProgreSSus amplecti mortuum, Vulnera tractare, et qua si audienti confiteri dementiam; arreptum telum in se vertit: peregissetque lacinus, nisi amissi intervenissent. Mansit haeo voluntas moriendi etiam sequentibus di bus. AcceSSerat enim poenitentiae nutricis Suae, Sororis Cliti, recordatio, cuius absentis eum maxime Pudebat: tam foedam illi alimentorum suorum mercedem redditam, ut, in cuiuS manibus pueritiam egerat, huic iuvenis et victor pro beneficiis funera remitteret. Reputabat d inde, quantum in exercitu Suo, quantum apud devictas gentes sabularum atque invidiae, quantum apud ceter amicos metum et odium sui secerit; quam amarum et triste reddiderit convivium suum, non armatus in acie quam in convivio terribilior. Tunc Parmenio et Phil tas, tunc Amyntas consobrinus, tunc noverca fratresque

intersecti; tunc Attalus, Eurylochus, Pausanias aliique Macedoniae exstincti principes occurrebant. Ob haec illi

quatriduo perseverata inedia est, donec evrcitus universi precibus exoratus est, precantis, ne ita mortem uniuS doleat, ut univeram perdat, quos in uItimam e ductos barbariam inter in ratas et irritatus beIis gentes

Ostituat. Multum prosuero Callisthenis philosophi Preses, condiscipulatu apud Aristotelem familiaris illi,

et tunc ab ipso rege ad prodenda memoriae acta eius a citus. Revocato igitur ad bellum animo, Chorasmos et Dahas in deditionem ac Pit. CAp. VII. Deinde, quod in primo ex Persico superbiae regiae more distulerat, ne omnia pariter invidiosiora eSSent, non salutari, sed adorari se iubet. Acerrimus inter recusantes Callisthenes fuit. Quae res et illi

et multis principibus Macedonum exitio fuit: siquidem

112쪽

sub specie insidiarum omnes interfecti. Retentus tamen est a Μacedonibus mos salutandi regis explosa adorati ne. Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque Oria ente finiret imperium. Cui gloriae ut etiam exercitus

ornamenta convenirent, Phaleras equorum et arma militum argento inducit; exercitumque suum ab argenteis clypeis Argyraspidas appellavit. Quum ad 'Samurbem venisset, oppidanis non repugnantibus fiducia religionis Liberi patris, a quo condita urbs erat, Parci

iussit: laetus non militiam tantum, Verum et VeStigia . se dei secutum. Tunc ad spectaculum sacri montis duxit exercitum, naturalibus bonis, Vile hederaque, non aliter Vestiti, quam si manu cultus colentiumque industria Gornatus esset. Sed exercitus eius, ubi ad montem accessit, repentino impetu mentis in sacros dei ulu latus instinctus cum stupore regis sine noxa discurrit; ut intelligeret non tam oppido Se parcendo quam exercitui suo consuluisse. Inde montes Daedalos regnaque

Cleophidis reginas petit: quae quum se dedidisset ei,

concubitu redemtum regnum ab Alexandro recepit, ill cebris consecuta, quod virtute non potuerat; filiumque ab eo genitum Alexandrum nominavit, qui P0Stea regnum Indorum potitus est. Cleophis regina Propter Pr stratam pudicitiam scortum regium ab Indis exinde appellase est. Peragrata India quum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, Pervenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. Captus itaque cupidine Herculis acta superare cum summo laboreae periculo potitus saxo omnes eius loci gentes in declItionem accipiti CAP. VIII. Unus ex regibus Indorum suit, Porus nomine, viribus corporis et animi magnitudine pariter

113쪽

306 IUSTINI HISTOR.

insignis, qui bellum iampridem audita filexandri opinione in adventum eius parabat. CommiSSO itaque Pro lio exercitum suum Macedonas invadere iubet; sibi regem e0rum Privatum hostem deposcit. Nec Alexander Pugnae moram fecit: Sed prima congreSSione vulnerato equo quum Praeceps ad terram decidisset, concursu Satellitum Servatur. Porus multis vulneribus obrutus capitur. Qui victum se adeo doluit, ut, quum Veniam ab hoste accepisset, neque cibum sumere voluerit neque Vulnera curari passus sit; aegreque sit ab eo obtentum, ut Vellet vivere. Quem Alexander ob honorem Virtutis incolumem in regnum remisit. Duas ibi urbes condidit: unam Nicaeam, alteram ex nomine equi Bucephalen V cavit. Inde Adrestas, Cathaeos, Praesidas, Gangaridas Camis eorum exercitibus sexpugnat. Quum ad Cuphites venisset, ubi eum hostium ducenta millia equitum προ-riebantur, exercitus omnis non minus Victoriarum numero quam laboribus sessus lacrimis eum deprecatur, sinem tandem beIli faceret; aliquando patriae reditu8que

meminisset; respiceret militum annos, quibus viae aetas ad reditum susceret. Ostendere alius canitiem, alius Vulnera, alius aetate consumta corpora, alius cicatrici-bUS exhauSta: Solos 3s eras, qui duorum regum, nitimi Ateaeandrique, continuam militiam pertulerint. Τandem orare, ut reliquiad SaItem Suas paternis Seputoriis reddat, quorum non studiis dociatur quam annis: σο,

si non militibus, veI ipse sibi parcat, ns fortunam Suam nimis onerando fatiges. Motus his tam iustis precibus, velut in finem victorie, castra solito magnificentiora si ri iussit. quorum molὶtionibus et hostis terreretur et po- Steris admiratio sui relinqueretur. Nullum opus milites laetius secere. Itaque caesis hostibus cum gratulatione in eadem reverterunt.

114쪽

C Ap. IX. Inde Alexander ad amnem Λcesinem De git: per hunc in Oceanum devehitur. lai Acesinas Sibosque, quos Hercules condidit, in deditionem accepit. Hinc in Mallos et Oxydracas naVigat: quae gentes eum armatis octoginta millibus peditum et sexaginta millibus equitum excipiunt. Quum Proelio Victor eSSet, exercitum ad urbem eorum ducit. Quam desertam a defensoribus quum de muro, quem Primus serrat,auimadvertisset, in urbis planitiem sine ullo satellite desiliit. Itaque quum eum hostes Solum conspexiSSent, clamore edito undique concurrunt, Si possint in uno capite orbis bella finire et ultionem tot gentibus dare. Mominus Alexander constanter resistit et unus adversus tot millia proeliatur. Incredibile dictu est, ut eum n0n multitudo hostium, non vis magna telorum, non tantus laceSSentium clamor terruerit: solus tot millia ceciderit ac fugaverit. Ubi vero obrui multitudine se vidit, trunco Se, qui tum Pr0pter murum Stabat, applicuit: cuius auxilio tutus quum diu agmen sustinuisset, tandem cognitis periculo eius amici ad eum desiliunt: ex quibus multi caesi, proeliumque tamdiu anceps fuit, qu ad omnis exercitus muris deiectis in auxilium veniret. In eo proelio sagitta Sub mamma traiectus, quum Sanguinis fluxu deficeret, genu posito tam diu proeliatus

est, donec eum, a quo Vulneratus fuerat, Occideret. Curatio vulneris gravior ipso vulnere suit. CAp. X. Itaque ex magna desperatione tandem Saluti redditus Polyperchonta cum exercitu Babyloniam mittit: ipse cum lectissima manu navibus conSγΠSiS0ceani litora peragrat. Quum venisset ad urbem Ambigeri regis, oppidani invictum ferro audientes sagittas Veneno armant: atque ita gρmino mortis vulnere hostem a muris Submoventes Plurimos interficiunt. Quum in-

115쪽

ter multos vulneratus etiam Ptolemaeus eSSet morituruS-que iamiam videretur, per quietem regi monstrata in remedia Veneni herba est qua in potu accepta statim periculo liberatus est; maiorque Pare exercitus hoc r medio servata. Expugnata deinde urbe reversus in D ves Oceano libamenta dedit, prosperum in patriam r dirum precatus: ac veluti curru circa metam acto, poSitis imperii terminis, quatenus aut terrarum solitudines prodire Passae Sunt aut mare navigabile fuit, secundo aestu ostio fluminis Indi invehitur. Ibi in monumenta rerum a Se gestarum urbem Barcen condidit; arasque Statuit, relicto ex numero amicorum litoralibus Indis praesecto. Inde iter terrestre lacturus, quum arida loca

medii itineris dicerentur, puteos opportunis locis sileri pruscipit: quibus ingenti dulci aqua inventa Babylon

am redit. Ibi multae devictae gentes PraesectOS SuOS a CuSaverunt, quoS Sine respectu amicitiae Alexander in conspectu legatorum necari iussit. Filiam post haec D rii regis, Statiram, in matrimonium recepit: Sed et Optiamatibus Macedonum lectas ex omnibus gentibus nobilissimas virgines tradidit, ut communi facto crimen regis levaretur.

CL p. XI. Hinc ad concionem exercitum Vocat et promittit se aes alismum omnium propria impen* 8OIuturum, ut Praedam praemiaque integra domos serant. Insignis haec munifficentia non Summa tantum, Verum

etiam titulo muneris suit; nec a debitoribus magis quam a creditoribus gratiuS excepta: quoniam utri que exactio pariter ac solutio dissicilis erat. Viginti

millia talentum in hos Sumtus eXPenSa. DimiSSiS Vet ranis exercitum iunioribus supplet. Sed retenti veter norum discessum aegre serentes missionem et ipsi flagitabδnt nec annos, sed stipendia Suia numerari iubebant,

116쪽

pariter in militiam tectos pariter sacramento solvi aequum cenSenteS: nec iam Precibus, Sed conricio agebant, iubentes eum mium cum patre suo Hammone inire

bella, quatenus milites suos fastidiat. Contra ille nunc castigare milites, nunc lenibus verbis monere, nct gloriosam militiam seditionibus infuscarent. Ad postremum quum Verbis nihil proficeret, ad corripiendos seditionis auctores e tribunali in concionem armatam inermis

ipse desiliit et nemine prohibente tredecim correptoS manu sua ipse ad supplicia duxit. Τantam vel illis moriendi patientiam metus regis vel huic exigendi supplicii constantiam disciplina militaris dabat. CAp. XII. Inde separatim auxilia Persarum in conciono adloquitur. Landat perpetuam illorum tum in se, tum in pristinos reges fidem; sua in illos beneficia commemorat : ut numquam quasi victos, sed veluti victoriae socios habuerit; denique se in illorum, non illas in gentis suae morem transisse; adfinitatibus connubiorum victos victoribus miscuisse. Nunc quoque, ait, custodiam sorporis Sui non Macedonibu8 tantum se, verum et illis

crediturum. Atque ita mille ex his iuvenes in numerum satellitum legit; auxiliorum quoque p0rtionem sermatam in disciplinam Macedonum exercitui suo mi

Scel. Quam rem aegre Macedones tulerunt, iactantes hostes suos in officium suum a rege subiectos. Τune universi flentes regem adeunt: orant, suppliciis Suis potius Saturet 8e quam contumeliis. Qua modestia obli nuerunt, ut undecim millia militum veteranorum exauctoraret. Sed et ex amicis dimissi senes Polyperchon Clitus, Gorgias, Polydamas, Amadas, Antigenes. Dimmissis his Craterus praeponitur, iussus PraeeSSe Ma donibus in Antipatri locum; Antipatrumque sum Sum Plemento tironum in locum eius evocat. Stipendia re-

117쪽

vertentibus veluti militantibus data. Dum haec aguntur, unus ex amicis eius, Ephaestion, decedit, dotibus primo formae pueritiaeque, mox obsequiis regi Perca-rUS: quem contra decus regium Alexander diu luxit; tumulumque ei duodecim millium talentum fecit; eum que post mortem coli ut deum iussit,

C p. XIII. Ab ultimis litoribus Oceani Babyloniam

revertenti nuntiatur legationes Carthaginiensium cet rarumque Africae civitatum, sed et Hispaniarum, Sicilias, Galliae, Sardiniae, nonnullas quoque ex Italia, eiuS adventum Babyloniae opperiri. Adeo universum terrarum orbem nominis eiuS terror inVaSerat, ut cunctae

gentes veluti destinato sibi regi adularentur. Hac igiatur ex causu Babyloniam festinanti, veluti conventum terrarum orbis actum, quidam ex Magis Praedixit, ne urbem introiret, testatus hunc locum ei fatalem fore. Ob hoc omissa Babylonia in Borsippam urbem trans Euphraten , desertam olim, concessit. Ibi ab Anaxarcho philosopho compulsus est rursum Magorum Praedicta contemnere ut salsa et incerta et, si satis constent, ignota mortalibus; at, si naturae debeantur, immutabilia. Reversus igitur Babyloniam multis diebus otio datis intermissum olim convivium Solemniter instituit: intu

que in laetitiam effusus quum diei noctem perVigilem

iunxisset, recedentem iam e convivio Medius Thessalus instaurata comissatione et ipsum et sodales eius invitat. Accepto P ulo media potione repente veluti telo confixus ingemuit, elatusque e convivio semianimis tanto dolore cruciatus est, ut ferrum in remedia P0Sceret tactumqua hominum velut vulnera indolesceret. Amici causas morbi intemperiem ebrietatis disseminaverunt :re autem vera insidiae fuerunt, quarum infamiam Su c Sorum potentia 0ppresSit.

118쪽

LIB. XII. CAP. 14. 15.CΑp. XIV. Auctor insidiarum Antipater fuit, qui

quum cariSSimos amicos eius intersectos videret; Al xandrum Lyncistarum, generum Suum, occiSum; Semagnis rebus in Graecia gestis non tam gratum apud regem quam invidiosum GSe, a matre quoque eiuS Olympiade variis se criminationibus vexatum: huc accedebant ante paucos dies supplicia in praesectos devictarum nationum crudeliter habita: ex quibus rebus se quoque a Macedonia non ad societatem militiae, sed ad poenam evocatum arbitrabatur: igitur ad occupandum regem Cassandrum filium dato veneno subornat, qui cum fratribus Philippo et Iolla ministrare regi solebat: cuilis veneni tanta Vis suit, ut non aere, non serro, non testa contineretur, nec aliter serri nisi in ungula

equi potuerit: praemoniis filio, ne alii quam Τhessalo

et fratribus crederet. Hac igitur ex causa apud Τhessalum paratum repetitumque convivium est. Philippus et Iollas praegustare ac temperare potum regis soliti in aqua frigida venenum habuerunt, quam praegustatae iam potioni supermiserunt. CAP. XV. Quarto die Alexander indubitatam mor

tem sentiens agnoscers re satum domus maiorum suorum ait: nam plerosqus Ascidarum intra trigesimum annum

defunctos. Tumultuantes deinde milites insidiisque perire regem suspicantes ipse Sedavit; e que omneS, quum prolatus in editissimum urbis locum esset, ad conspectum Suum admisit oSculandamque dextram SV-am flentibus porrexit. Quum lacrimarent omnes, iPSenon sine lacrimis tantum, Verum etiam sine ullo tristioris mentis argumento fuit, ut quosdam impatientius d lentes consolatus sit; quibusdam mandatu ad Parentes eorum dedit: adeo, sicuti in hostem, ita et in mortem invictus animus fuit. Dimissis militibus amicos circum-

119쪽

IUS ΤΙΝΙ ΙΙISTOR. Stantes Percontatur, videanturne SimiIem sibi reperturi regem p Τacentibus cunctis tum ipse, ut hoc neSciat, ita illud scire vaticinarique 3s ac pene oculis videra dixit, quantum sit in hoc certamine sanguinis sinum Maced nia; quantis octinibus, quo cruore, mortuo 8ibi parent tum. Ad postremum mouS Suum in Hammonis tem-i plo condi iubet. Quum deficere eum amici Viderent, quaerunt, quem imperii molat heredem. Respondit, dignissimum. Τanta illi magnitudo animi suit, ut, quum Herculem silium, quum fratrem Aridaeum, quum B

Xanem uxorem praegnantem relinqueret, oblitus nece

situdinum dignissimum nuncuparet heredem: ProreuS: quasi nefas esset viro sorti alium quam virum sortem succedere: aut tanti regni opes aliis quam probatis r linqui. Hac voce veluti bellicum inter amicos cecinisset aut malum discordias misisset, ita omnes in aemulati nem consurgunt et ambitione vulgi tacitum lavorem militum quaerunt. Sexta die praeclusa voce exemtum digito anulum Psrdiccas tradidit: quRe res gliscentem

amicorum dissensionem sedavit. Nam etsi non voco nuncupatus heres, iudicio tamen electus esse videbatur. CAp. XVI. Decessit Alexander menSem unum, annos tres et triginta natus: Vir supra humanam potenti- am magnitudine animi praeditus. Qua nocte eum mater Olympias concepit, Visa per quietem est dum ingenti serpente volutari; nec decepta Somnio mi: nam Pr fecto maius humana mortalitate opus utero tulit: quam quum Aeacidarum gens ab ultima saeculorum memoria et regna Patris, fratris, mariti ac deinceps maiorum omnium illustraverint, nullius tamen nomine quam filii clarior fuit. Prodigia magnitudinis eius in ipso ortu nonnulla apparuere. Nam ea die, qua natus est, duae quilae tota dis praepetes supra culmen domus Patris

120쪽

3oius sederunt, omen duplicis imperii, Europae Λsia que, praeserentes. Eadem quoque die nuntium pater eius duarum yictoriarum accepit: alterius, belli Illyrici; alterius, certaminis Olympici, in quod quadrigarum

currus miserat: quod omen universarum terrarum Victoriam insanti portendebat. Puer acerrimis litterarum studiis eruditus fuit. Exacta pueritia per quinquennium sub Aristotele doctore, inclyto omnium philosopli rum, Drevit. acceptis deinde imperio, regem Se terrarum omnium ac mu i appellari iussit; tantamque fiduciam sui militibus fecit, ut illo praesente nullius hostis arma nec inermes timuerint. Itaque cum nullo hoStium um- α quam congreSSuS eSt, quem non vicerit; nullam urbem to inre obsedit, quam non expugnaverit, nullam gentem adiit, quam non calcaverit. Victus denique ad postremum est non virtute hostili, sed insidiis suorum et fraude civili.

LIBER XIII.

A RG. Cap. I- 3. Ducum Μacedonumque post Alexandri mortem molimina. 4. Aridaeus rex designatur. Duces provincias inter se dividunt. 5. Graeciae molimina. Demosthenes. 6. Perdiccas. Antigonus. Ptolemaeus. 7. CΠone urbs. 8. Ptolemaeus contra Perdic

cam. Eumenes.

C Ap. I. Exstincto in ipso aetatis et victoriarum flore Alexandro Magno triste apud omnes tota Babylone Silentium fuit. Sed nec devictae gentes fidem nuntio habuerunt, quod ut invictum regem, ita immortalem esse erediderant: recordantes, quoties praesenti morti er IUSTINus. Π

SEARCH

MENU NAVIGATION