장음표시 사용
5쪽
7쪽
Quanti momenti sit Antiphontis de choreuta oratio non modo ad multarum rerum cognitionem, quae ad Atheniensium vitae quum privatae tum publicae instituta attinent, sed ad ipsius quoque Antiphontis ingenium ac dicendi genus judicandum, inter omnes, qui quidem in his rebus versati sunt, satis constat. Quare apparet magnam sane rem dignissimamque quae accuratius tractetur suscipi, si quis hujus orationis fidem et auctoritatem vocet in dubitationem. Verum mihi nunc non in animo est de iis disserere, quae eiskius, Stulterus, Hetaerus, alii contra hujus non magis quam ceterarum orationum, quas sub Antiphontis nomine accepimus, auctoritatem protulerunt, omnes pariter hujus oratoris nomine indignas esse arbitrati. Quorum Sententia a nostrae aetatis viris doctis, iisque maxime qui in tractandis oratoribus Atticis praecipuam operam posuerunt, reprobata atque abjecta est, quippe quam illi non tam ex judiciis testimoniisque, quae apud veteres scriptores de Antiphontis orationibus exstant, accurate demonstraverint, quam ad vanam quandam et ex suopte arbitrio fere expressam imaginem eloquentiae Antiphonteae, qualis perfectissima esse possit, rettulerint. Nunc si de orationum Antiphontearum fide disceptatur, quintam et sextam certe
omnes genuina esse consentire solent. Quamquam nuPer
A. agenerus in diario illo quod inscribitur Revue de
8쪽
rinstructio publique en eloque XVIII annω, 2 livr., inde fur authenticii tu discours 'Antiphon περὶ
του χορευτου), rationem VI. subditiciam et a recentiorum temporum quodam rhetore conscriptam esse censuit. Quod ad probandum multa affert argumenta, quae tum ex ipsis rebus tum ex iis sumpsit, quae inter proprias Antiphontis inveniendi, disponendi, eloquendi rationes et eas quas oratio de choreula exhibeat, interesse ei visa sunt. Atque equidem ut hoc vel maxime concedam, in oratione VI. multas inveniri res, quae incertae vel subobscurae naturae sint, Vereor tamen ne reperiri possint eae explanandi rationes, quibus quamquam forsan tota ac perfecta veritas haud contineatur, demonstretur tamen in rebus absurdis orationem non versari. Quod deinde ad orationis VI. dicendi genus attinet, neglegendum non est, omne de hac re judicium haud ita magnam vim auctoritatemque habere, quum paucas Antiphontis orationes et eas quidem partim minores partim natura diversissimas acceperimus, unde uberiorem et subtiliorem hujus oratoris eloquentiae notionem haurire non liceat. cir Blasa. Ait Ber. q. p. 120 sq., 192 sq. Quae quum ita sint, apparet non ad defendendam tantum, sed etiam ad impugnandam orationis auctoritatem cautione et modestia opuS Me. Atque agenerus in omni disputatione, quandoquidem in contentionibus et comparationibus ea versatur, ab una oratione . proficiscitur. Quae ratio etiam nobis sequenda esse Videtur. Nam primum quidem nimius est hominum doctorum numerus qui et orationis I et in tralogiarum quae vocantur fidem et auctoritatem aut repudient aut in dubitationem vocent. Deinde tetralogiae certe non ad usum forensem, sed ad exercitationem umbratilem conscriptae sunt, quare illarum dicendi genus longius recedit ab oratione . Non plus quam illae ad rem propositam facere videtur oratioci. quam alii subditiciam, alii declamationem, Mi tamquam Antiphonteae
9쪽
eloquentiae primitias, omnes denique persectiore dicendi arte parum dignam esse censeant. Quamobrem quum de oratione VI disserentes omnem comparationem ad Solam rationem V referemus, accurate et diligenter investigando fortasse aliquid proficiemus, judicii autem fides non deminuetur. ali igitur modo disputandi
materie quasi in parvum quoddam et angustum specimen conclusa si quis nonnulla nova et probabilia a nobis in enta esse existimaverit, operae pretium fecisse nobis videbimur.
10쪽
I Do crimino quod βουλευσις φοvου um προvοιας dicitur. Ρermulti qui vel orationibus Antiphontis explicandis,
vel pernoscendis legibus operam dederunt, quibus Athenis causae capitales judicabantur, mirati sunt quale fuerit crimen, quo choragus ille qui rationem de choreula dicit, accusatus sit. Quum enim hoc tantum dubium non sit, quin Diodotus in domo choragi veneno quodam hausto
obierit, choragus modo quod is ἀναγκάσειε πιεῖν τον ποδατ φαρμακον , modo quod δοίη τὰ φαρμακον , modo quod , βουλευσειε τον θάνατον accusatus esse videtur.
Forchhammerus primus in libello qui est de areopago non privato per Ephialten homicidii judiciis, distinctius de hujus causae crimine ejusque natura disputavit Do-eet ille vir doctus p. 30 sq. cum Boeckhio, habitam esse
orationem in causa βουλευσεως. Atque crimen sic definit: Est vero βουλευσις id crimen, quo quis quacunque sit ratione, ipse tamen a necando manus abstinens, hominem morti studeat dare. Cujusmodi criminis auctor τας χεῖρας quidem καθαρος, sed, ut pulchre ait lato de leg. IX. p. 8724, ου καθαρος την apram, a juriS- consultis hodie vocatur de intellectvelle rheber . Quam sententiam plerique secuti sunt, alii diversis, ut quidem videntur, orationis locis permoti vel crimen non
βουλευσεως, vel aliam βουλεισεως naturam esse existimaverunt.