De Antiphontis oratione de choreuta commentatio philologica...

발행: 1888년

분량: 89페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

sibi vindicat, plures sunt, hypophora, postrophe, ironia, emphasis. Injuria etiam lassio videtur in oratione VI. anaphorae et interrogationis usus multo latius patere. Istis igitur figuris, quum praesertim omnino haud ita Saepe orator iis utatur, minus mihi quidem effici videturnάθος illud quod Graeci vocant in oratione M. Sed primum quidem multo major est frequentia polysyndetorum in hac oratione, deinde multo copiosius dicendi

genus. Atque animadvertendum puto in oratione . tantam esse singulorum argumentorum graVitatem, tantam antithetorum multitudinem et artem, ut si qua orator figuris quae ad sensum attinent utatur, minus in aures influant, in oratione VI autem has figuras ipsas fere lumina esse dicendi, ut nulla aures effugere possit. Contra in hac oratione figuras epideicticas, quamquam eorum idem sere numerus est qui in oratione V., minus con8picua esse arbitror, quum rarius antithetica sententiarum forma et structura adjuventur. - Sed ut illuc redeamus, recte lassius monet orationis VI. reum

acrius et commotiore animo dicere licere, quippe qui non sit homo adulescens ut Mytilenaeus ille, non peregrinus, Athenis ignotus, sed vir longius aetate provectus, majoris auctoritatis, civis, qui et duas certe choragias praestiterit et senatorio munere functus sit, et haud dubie in rebus publicis multum versatus. Quamquam Blassius choragios o quod vocatur non aliter atque Mytilenaei illius se habere docet, quum uterque probi ac simplicis ingenii speciem prae se ferat. Idem vir doctus inter orationis VI prooemii elocutionem ceterarumque partium aliquantum interesse docet. Quod nemini

fere non probatur. In hoc prooemio non est orator acer, non concitatus, sed grandis et compositus, sententiis

gravibus, antithetis multis utitur sicut in oratione V., atque quod plurimum refert, non modo in locis geminis sed in iis pariter quos oratio peculiares habet. AEodem

82쪽

modo de προκατασκον illa judicandum mihi videtur. Sed aliis quoque locis orationum dicendi rationes minus inter se abhorrere puto, locum istum, quem memorarimus, orationis V. 77-79, proxime accedere ad orationis R. narrandi rationem, orationis VI. g 31-33 et g 41 4 ad usitatam orationis V elocutionem, similiter Saepius. Cur vero orationis VI prooemium a cetera parte ita recedat, causa non obscura est. Ipsae enim res de quibus ibi disputat orator grande illud dicendi genus patiuntur ac fere postulant, pedestre concitatumque respuunt. Atque ex ejusmodi rebus prooemium sumptum cum Antiphontis consuetudine optime convenire opinor. Conferas praeterea velim quod Quintilianus de hac re docet IV, 1, b) etiam in causa indubitabili fiduciam in prooemio se ipsam exserere nimium non debere in principio enim disse judicem fere litigantis securitatem. - Ut denique etiam hoc commemorem, in amplioribus istis orationis VI. sententiis, nonnunqu3m polysyndetis tantum neque ulla cum arte longius productis, si qui aequabilem verborum circuitum aptamque conclusionem desiderant et Antiphonte idcirco indignas esse dicunt, equidem propter hoc ipsum orationem vetustior illi eloquentiae aetati vindicaverim, qua periodicum dicendi genus nondum florebat. Omnino non mihi videtur satis probata eorum sententia, qui quibuscunque orationes inter se discrepant, in iis diversos orationum auctores agnosci existimant. Neque cum agenero mihi persuadere possum, falsarium ineruditum iis rebus, quae difficilius investigentur, dico illas quae ad grammaticam verborum et enuntiationum structuram pertinent, orationem V egregie imitando expressisse, ea autem, in quibus etiam qui obiter legant statim Antiphontis proprietatem cernere soleant, vel plane non Vidisse vel certe non consectatum esse, non finxisse causam talem, quae multis rebus esset instructa, quam ad multiplicem

83쪽

et artificiosam argumentandi rationem, ad contentionum et antithetorum usum, ad grande compositumque dicendi genus admovere parum liceret. Neque etiam agenerus recte docet aut orationem VI. subditiciam judicandam esse, aut Antiphontis gradus tamquam et processus dicendi tales fuisse, ut orator jam senex a grandi compositoque genere ad commotius illud et acre progrederetur, quod oratio VI. contineat. Quae mutatio sane et ab ipsius animi humani consuetudine abhorreret, et propterea cogitari non posset, quod haud ita magno temporis spatio intermisso orationes V. et VI conscriptae esse videntur. Sed mihi quidem Antiphontis ingenium complura dicendi genera, qualia quidem in

uno oratore esse possunt, complexum esse Videtur, et

ad orationem VI id potissimum genus appositum esse intellexisse, in quo ea versatur. Similiter jam Ηοppius de oratoris a s Onoesti quae Vocatur judicavit. Ceterum neglegendum non est a veteribus criticis in egregiarum Antiphontis orationum numero quintam habitam esse. Atque quum ipsa causa ad quam ea pertinet, sit quasi uberrimus quidam fons multarum et difficilium quaestionum, subtilium probationum, contentionum, indiciorum, multarum denique rerum, in quibus tractandis Antiphontis praestantia potissimum cernatur, quum deinde ex causae rerumque natura etiam elocutionem

orationis pendere arbitremur, hac oratione Antiph6nteam dicendi proprietatem perfectam et absolutam contineri est Blas p. 18M, et ita fere etiam veterum laudem intellegendam esse opinor. Quod si ita est, multae Antiphontis orationes fuisse videntur, quae peculiarem illius dicendi rationem adeo temperatam tamquam et attenuatam exhiberent, ut oratio Ι. ab iis haud longe recederet. Attamen quum hujus orationis genus demonstret recto judicio oratorem intellexisse, quid causa potissimum postularet, quomodo crimen facillime refelleretur,

84쪽

quae maxime persequi quaeque fugere oporteret, quomodo unus quisque locus apte diceretur, qua denique ratione non modo ad absolvendum reum, sed etiam ad invidiam accusatoris judices adducerentur, haec mea quidem sententia orationi VI tali laudi sunt tribuenda, quae orationis V auctore indigna non sit.

85쪽

vita.

Natus sum Bernhardus Brinliman Osn rugi a. d. V. Id. Sept. anni h. s. LXIIL, patre Conrado, matre Ludovicae gente verWetter Fidei addictus sum catholicae. rLmis litterarum elementis imbutus inde a decimo aetatis anno Gymnasium Carolinum snabrugens frequentavi. Μaturitatis testimonio instructus autumno anni LX ΙΙ.Μonasterii uestiatorum numero civium academicorum adscriptus sum, ut philologiae studiis operam darem.

Vere anni LXXXIV. ad Almam atrem Lipsiensem me contuli, ubi iisdem studiis deditus usque ad hune diem permansi Docuerunt me viri illustrissimi atque docti sim Sisil, Langen, Storch, Schlueter Hagemann Νiehues Μonasterienses, Lange, Mncke, Ribbeck, Lipsius, Hilde-brand Heinge, Richter Lipsienses. Stahli, Langi, Ub-beehi benignitate mihi contigit, ut in societates eorum philologicas reciperer, Zarncke ad exercitationes theo- discas me admisit. Quibus omnibus optime de me meritis ex animi sententia gratiam refero quam maximam.

SEARCH

MENU NAVIGATION