Disputatio medica inauguralis, de diabete mellito : quam, annuente summo numine, ex auctoritate ... Georgii Baird, ... pro gradu doctoris, ... / eruditorum examini subjicit Richardus Ryan, Hibernus

발행: 1799년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

Viris optimis, patruisque suis dilectillimis,

Sibi sanguine quidem arctissime conjunctis, Vinculo autem certiore, cura et benignitate, Semet suosque fratres, perpetuo devincentibus

Huic in Medicina, Illi in Legibu SJuxta, et doctissime eruditis, Utrisque cuilibet rerum angustia impedito, Fructus studiorum plena manu dispertientibus Quorum monitR, Non solum in moribus, sed etiam in literis, Jam inde ab infantili aetate hausit, Et quibus quicquid in vita bene peractum, Acceptum referre debet, Hasce studiorum primitias, Exiguum quidem, sed grati animi Testimonium, Sacras vult

Vir bonus, omne forum quom spectat, et omne tribunal Avertit morbos, metuenda pericula pellit; Da spatium vitae, multos da, Iupiter, annos; Rari quippe boni vix sunt numero totidem, quot Thebarum portae, aut divitis ostia Nili.

13쪽

Necnon Viro eximio,

Cognato, et artem salutiferam Limerici Diu feliciter exercenti; ob plurima beneficia in me collata: Denique Fratri charissimo,

Dubliniensi, Juris legumque admodum Perito Qui occupationi quam exercet liberali, Ni fallor, si Hibernia valeret, Decori foret; Facilitatem propter, qua nobis impertitus est quaecunque aetas, fortuna aut ingenium sibi superiora praebuerunt, Hocce opusculum Qualecunque sit, D. D. q.

AUCTOR.

15쪽

DISPUTATIO MEDICA

INAUGURALIS,

DIABETE MELLITO.

NATURAM causasque morbi cognoscere, si rationem medendi perfectam reddere vellemus, imprimis necesse est. Aliter prorsus empiricetentamina quaedam periclitanda sunt, priusquam ad veram medelam pervenire pol Sumus Maxime autem dolendum est, morbi, de quo agitur, adeo incertam esse naturam, ut sola experientia remediorum, quae ad levamen ei afferendum utilia comperta sunt, insistere cogamur. Paucis

16쪽

DISPUTATIO MEDICA,

Paucis quidem veterum medicorum hic morbus notus fuit; sive quia homines vitas simpliciores olim degebant, sive potius quia morbi indoles tunc temporis vel omnino ignota, vel cum aliis complicata fuit Galeno ipsi talem morbum bis solum occurrisse dicitur unquamne vero illi morbum ipsum videre contigerit, dubitandum est, quia solum urinae fluxum auctum commemorat. Veteres inter scriptores Aretaeus omnia fere signa breviter et concinne adumbrando, palmam procul dubio mereri videtur Laboribus autem Willisit, urinae dulcedinem morbi hujusce indicium esse debemus. e. rum nostro seculo, hunc, ut et multos alios morbos, diuturna caligine immersos, in lucem proferre contigit. Cullenus, medicorum facile

princeps, in vel ba nullius magistri jurare addictus, sed propriis pedibus firmiter insistens, ure opinari est inductus, morbum universi corporis

non Oriturum ex parte, nisi talis momenti, ut

vitium ejusdem aliquod ad parem affectum totius inducendum valeret. Tali duce viam praemonstrante, Dobsonus et Rollo, morbi hujus notitiam

17쪽

D DIABET MELLITO. 3titiam multum auxerunt et quamvis horum

opiniones de indole causisque, nonnullis parum accuratae appareant, solamini haud parvo iis esse debet, quicquid de his rebus sensisse, rationimedendi, periculis iteratis fere sancitae, penitus

arridere.

Tantummodo de una specie, mellita scilicet, mihi in animo est disserereri et quia an altera sit Diabetis nomine digna, dubitari potest, atque quamvis speciem insipidam et diopathicam interdum apparuisse assirmetur, limites hanc interet urinae profusiones symptomaticas haud satis accurate indicantur. Diabetes autem, Proteo similis, tam varias formas induere potest, ut plena desinitio ad ipsius historiae longitudinem produceretur. Idcirco cum ollone sic liceat mihi denotare: Desiderium cibi inexplebile sitis per- petua, urina aucta et sub dulcis, pulsus ire-

quens, calor parum auctus, cutis arida cum marcore.

a 2 HISTORIA

18쪽

DISΡUTATIO MEDICA, HISTORIA.

Morbus in omni terrarum orbis parte, saepius autem in plagis frigidis atque palludosis exoritur omni vitae stadio accidere periclitatur, sed hominibus aetate provectis praecipue infestus videtur. Omne temperamentum sexumque pariter adoriens, primo sensim furtimque obrepit, nulla fere signa prae se serens, si Xcipias potus cibique desiderium immodicum, et urinae Xeretionem rata parte auctam. Urina intervallis brevioribus redditur, sine aliqua aegri solicitudine, qui hanc urinae profusionem auctam fluidis ingestis pro causa scribit; et haud multo post, Cor et ventriculus opprimi videntur, ob ingesta quae tam avide ingurgitat nihilominus calor, ariditas oris, et mordax circa praecordia sensus plura adhuc ingerenda deposcunt. Ineunte morbo, sitis et urina pari passu progrediuntur, hac autem ab excretione, illa a satietate gradatim auctis, quasi foedere icto, alia alteri opitulari videntur Urina autem, quae adhuc potum ViX

excedere

19쪽

DE DIABETE MELLITO. sexcedere observatur, moX omnia ingesta superare incipit, donec quasi vires usu acquirens tandem res per os indie assumptas novem vel decem libris

exuperat. liquor ipse non solum copia sed

etiam colore et sapore mutatur modo infusum tenue vegetabilium quae saccharUm praebent, referens, modo radest color fere nullus, idorve

nisi mellis per aquam parce dii Susi, alias vero violarum odor in emittit. Requie nil fere in imo assi deponit, sed interdum, vel pellicula oleos in superficie ejus natat, vel nubeculae instar in liquore suspenditur Quoad ejus chemicas dotes haud parum distat ab excretione bona valetudine fruentis infusa vegetabilia caerulei vel rubri coloris ' minime assicit aquZecalcis admista nil ammoniae extricandum, distillata nil fere hosphorici, nec alius salini praebebit; quorum vice massam sacchari crudi, cujus sapor mannae haud absimilis est, et consistentia aeque tenax ac viscida, ad unciam sesquunciamve ex singulis urinae libris post vaporationem relinquit Ex hac, si acidum nitricum, exigua

scilicet quantitate, Vistillatur mel obtineri

potest

20쪽

6 DISPUTATI MEDICA,

potest acido autem copia majori addito, acudum Laticum formatur. uinetiam urina non statim in putrescentiam ruit; sed vinosam fermentationem sponte subit, unde aikohol obtineri potest. Deinde in acetum transit, et postremo putrescit. Dum urina has insignes mutationes patitur, totum fere corpus mali particeps evadit; nec jure sperandum est sanguinem circumeuntem

morbi immunem ore quoniam hominis sani sanguis, eodem modo quo diabetici situs, intra quatuor dies putrescentiam attingit diabeticus autem sanguis, sedecim diebus peractis, nondum signa putredinis indicat. Tunica ejus coriacea colore purpureo, quasi ex hydrargyri usu, incta, cito resinae speciem induit Serum justam

coaguli copiam adaequans, ollone judice, saporem sero lactis similem gustui praebet. Et si unquam fides hominibus res medicas investigantibus debetur, obsonum aliquid dulcedinis in

sanguine percepisse, nobis credere licet. Perpetuus circa lumbos dolor, secundum vias

Rollo' cases of Diabetes, Vol. I. p. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION