Hermanni Boerhaave, Sermo academicus, De comparando certo in physicis; quem habuit in Academia LugdunoBatava, quum octavo Februarii, anno 1715. rectoratum academiæ deponeret

발행: 1715년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

xo DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDO ejus proprietatem non rationis Te subtilis contemplatio , Verum Obsemata in rebus necessitas , docuit. Quae Vero causa porro sit,

qua particulae ejus Tibi prorsus incognitae

colverint in unum, arcte cohaereant, molis determinatae sint, figuris ornentur variis, discrepent inter se, ut Te fatigaveris quaerendo , nunquam investigabis. Agnoscis hanc extensam Θ id vero inani commune habet. Agnoscis non penetrabilem P qui vero scis Θ an quia extensa Θ tum autem & vacuum, per quod libera ducit vestigia atomos , nihil transmitteret. Quare manifesto patet non aliunde hanc in atomo potentiam resistendi innotuisse, quam quia in omni corporum conflictu semper observatur. Atque ideo omnes has dictas atomi dotes non

perspexisti in specie principii quam mente prius gerebas, non ergo in forma ejus insignita & improsta in animo Ρhilosophi, sed inventas in effectis coactus suisti assignare incognitae illi causae , unde effecta illa pendere

12쪽

CERΤΟ 1u PHYSICIS. Irdere arbitraris. Simulac autem aliud quid praeter modo dicta exponere inde conaris, nae facies tanto conatu intelligendo nihil ut intelligas. Atque nimis manifestum apparet attenden-

ti, quidquid de atomis jam libere disserui,

perstringere eadem opera etiam tributas materiae monadas. Neque enim diversi quid ab illis vocabulum hoc significat. Ideoque arS nOVO, quod non utile, careat iacillime. Neque est ut pulchriora sperent, qui nat ram Corporum sola extensione aestimant: quippe quibus ex ConCeptu tam Communi nihil extri Care datur, imo no Corporum quidem

indolem inde licet intelligere. In haC enim non aliud Concipis, quam id, quod in dicta Aristoteli materie prima asperrime rejeCerunt

Plurimi. Cogita extensionem, intento hanc VolVe, atque revolVe, animo, apparebit meditanti ubique eadem; nihil diversi usquam habet; Duritiei, plenitudinis , resistentiae, nihil; tota permeabilis , immobilis, immutabilis , in immensum quaquaversum por B a recta ,

13쪽

12 DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDO recta, intelligitur; neque motu, neque quiete , Variata potest concipi. Expendenti haec longe erit facultas arcessendi ex idea exten-- sonis purae naturam, & mutationem , corporum. Pulcherrime noVi licentius hoc asesectasse Auctorum Celeberrimos, sed tamensitam super his sententiam in solido locare

non potuere hactenus. Paradmo hac tempestate firmando idoneos testes citare liceat

Summos omnium applausu Viros. qui disciplina hac initiati in Tyrocinio , Mysteriis deinde Sophiae Sacris singulariter imbuti , tandem ipsi Epoptae facti, exploratissima habebantilla , quae humani ingenii Vis ex contemplatione extensionis simplicis explicare poterat. Ρostquam enim matura sero Usu ratio mentem His perfecerat, Vel dicta olim retractare, vel principii hujus quondam magnifice laudati jam vero persectissime explorati , sterilitatem agnoscere palam non erubuerunt. Hos ego designo, qui ante alios laborum sortunati palmam in Physcis retule

runt

14쪽

runt gloriae , Christianum Hugenium Patriae

nostrae insigne decus, Germaniae ornamentum Dibnitrium, Nevio m nostri miraculum seculi. Ex quibus etiam mens non laeva perspicit, non poste quoque multa, quae alicujus momenti sint & ponderis deduci ex idea spatii inanis. Illud vere existere mechanicae evincunt demonstrationes Agitabili corpori id viam praebere liberrimam, Physice, Astronomia, ipsaque rursum Mechanice, docet. Caeterum ejus contemplatio aliud vix invenit, quod in-- star principii inservire qUeat. At si gravitatem jam spectamus corporum, ne in illa quoque plus evidentiae, quam in praecedentibus, reperiri poterit. Licet enim prisca maxime Ρhilosophia hanc atomis pro' priam dixerit: quamvis hanc omni spectabili individuam inhaerere corpori , ubique eas dem leges sequi, aequa mensura cum mole materiae distribui semper, incredibili in Astronomicis peritia subtilissime collegerit N B 3 tonuS

15쪽

14 DISSERTATIO DE COMPARANDO tonus: tamen haec Omnia nondum effecerunt,

ut Acutissimus Philosophorum rectius capiat, quaenam sit ipsa in corporibus gravitas, quam ille , qui hanc modo semel sensu expertus

est. Ejus enim naturam attigit nemo, ten- taVerunt omneS. Et, quum originem illius

plurimi scrutati sint, nullus intellexit. Non continetur in idea extensi, divisibilis, impenetrabilis, mobilis. Haud pendet a figura,

mole, aut teXtura , corporum. Immutabilis interim & vastissimo & minimo corpori a terna naturae lege inest. Non est tamen magnetica, nec magnetismi, sed alias plane , . leges sequitur. Denique, quod mirabile Omnino Videtur, Ortus ejus & natura ex prin cipiis mechanicis nequaquam possunt explicari , quum effecta ejus nihilominus per illa egregie dilucidari queant. Verissima haec qui cogitate ponderat necesse habet fateri, nullam in animo nostro perceptionem dari graVitatis, ex qua lucide comprehensa effectus ejus enodari poterunt. Contra vero gravIta tis

16쪽

tis opera sensibus patentia revelasse rationi, esse quid incogniti, unde ignoto nobis modo fluant spectata sensibus gravium Phaenomena. Ea re fit ut, quidquid in his cognoscis, omne vero id exquisite experimentis fidis acceptum serendum sit. Cuncta quae de illis

demonstras, his tantum per mechanica ammplificatis debeantur. Neque enim CX nota gravitatis natura, sed arte modo laudata , pUlcherrima rerum invenere Archimedes, Puppus,

Galilaeus, Torricianus, Cartesius, Hugenius, rignonus, Bernouisti, aut, qui Princeps laudari ubique meretur , toties jam celebratus Brittannus. Quod etiam vix alio felicius adstruitur argumento, quam quia Mechanici, omnino non solliciti de proxima causa, itaque de indole , gravitatis, aeque feliciter detexerunt leges, proprietates, & effecta, gravium , ac illi, quibus persuasum sedebat ipsam praeterea naturam illius clare sibi innotuisse. Ιmo vero illi ipsi, qui contrarias opi'niones de ingenio ejus alebant, quoties ta

17쪽

16 DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDOmen geometrice de barometricis egerunt, ea dem nihilominus conclusiones CVulgarunt.

Candidi idcirco Philosophi fatebuntur , hoc quoque principium non perspici a mente sua, nisi quatenus experientiae patescit, aut demonstratione super ea absoluta per mechanica ulterius porrigitur. Forte autem plus bonae frugis in fundum

Physicum se intuliste jactabunt, Qui rejectum

toties nomen revocando attractione corporum

assiones exerceri magno hodie conatu inculcant. Sunt etenim inter Hos, Qui ingenti laudis studio gloriantur detectum nostra demum aetate illud principium, ex quo effecta naturalia oriri, edisci, atque demonstrari, possint. Imo vero leges continuas hinc evulgari posse putant,& aeterna foedera , juxta quae Mathematica fide & evidentia praedici queant mutationes singulares , quae ex collisu commissorum inter se corporum eXOriturae sunt. Verum alio longe animo, usuque nUnquam fallaci, vocem hanc Geometrarum Princeps adhibuit. Ille

18쪽

namque, rara Philosopho continentia, consessiis naturam ejusque vires sibi penitus ignotas esse, censuit solas motuum mutationes Observando spectatas essicere, ut tantum de illis intelligamus , quantum de his experiun do novimus , aut certo ex iis argumento Ve re concludimus. Quum igitur callide adverteret , latere quid ignoti inter certa corpora , cujus vi non perspecta haec in certo locata intervallo in mutuos ruant amplexus , inco gnitae huic causae attractionis vocabulum imposuit cautissimo sub monitu. Postea vero , quum idem assiduo quotidianis firmari undi, que experimentis cerneret , prudentissime collegit, praeter accepta vulgo aliud a natura principium rebus impositum , de quo minus cogitatum a Ρhilosophis, quum interim sere ubique deprehensum pro universali ferme haberi fas sit, aut saltem agat frequentissime. omnia quidem haec verissima proposuit, neque exinde error sperari ullus poterit. ded ulterius porro multum hinc non disci-

19쪽

κ8 DISSERTATIO DE COMPARANDO tur. Quum principium hoc non cognoscatur tam evidenter a mente nostra , ut intellectus ejus nos edoceat perspicue Ortum mutationum naturalium. Namque attractio aliud nihil denotat , quam causam ignotam , quae creat motum quasi sponte natum , quo cor pora quaedam agantur in contactus mutuOS , non Vero explanat quaenam haec causa sit, nec

exponit quo intelligibili modo motum huncce

excitet. Sed neque est haec eadem inter cuncta corpora: quia inter haec major, inter illa minor, inter alia nulla, obtinet; sed & inter quaedam aeque repulsa, ut inter nonnulla attractio, apparet; denique in omnibus notis corporibus, fixas excipe stellas, tam Vere, tam univer se , deprehenditur motus viam rectam ess ctans, ut non minus naturalis hic censeri debeat corporibus universis , quam ipsa attractio communis. habetur. a Quamobrem latius se non ostendit haec, quam quousque imperii sui pomoeria rerum eventu comprobat. IdeO-que antea experimentis definiri debet, an a I D tractio

20쪽

CERTO tu PHYSICIS. Istractio vere inter corpora certa obtineat, quam effectus ex ea assumta explicare liceat Et erunt ita tot attractionum variarum, quod sunt corporum diversorum , species distinctae, quarum tamen singulae quaeque propriis sibi legibus exercentur. Nunquid enim Systema mundi adspectabilis, gravitas, magnetissemus, electrica vis , salium essicacitas, seminum actio , singularium denique corporum vires, id evincunt ρ abunde certe ex eo paret , quoniam gravitas & magnes juxta diversas plane leges effecta sua edunt. Speramus itaque Magnos Viros sapientiae Nerutonianae memores parcius exsultaturos de vi universali hujus perspecti principit. Speramus par

cius insultaturos aliis ut ignaris & obscuris. Quid enim Θ Omnibus hoc vitii; salse attri'

buitur error cuique suus: at Caecutimus omninpariter, quoties causas primas conamur intelligere.

Et si dudum dictis fidem quisquam adhibet, ille ne motum quoque pro principio cla C a re

SEARCH

MENU NAVIGATION