Hermanni Boerhaave, Sermo academicus, De comparando certo in physicis; quem habuit in Academia LugdunoBatava, quum octavo Februarii, anno 1715. rectoratum academiæ deponeret

발행: 1715년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

mam laudis adspiravere jam quinquagesimo octavo elapsi seculi anno Summi Viri, qui fundamenta posuerunt Societati, quam biennio deinde vertente suis auspiciis instituit Serenisse simus Rex Carolus Secundus; quaeque in hodiernum diem summo Physices emolumento so-ret. O, quales haec Auctores, quae protulit inventa i Bouleos, Wrennos , Mail os, Hoo ios, Gre os, Neutonos, Hasidos, superante sapienntia Viros, quis non admiretur, quis non colati Neque tulit nobilis instituti speciem diu Celsissimus Hetrusicorum Ρrinceps, quin generoso proposito imitari idem, atque adjuvare, pubcherrimo successit inceperit. En animas ca didissimas, Rhedum, Borestum, Ma lium. Bel binum , qui aeternam suae pepererunt Scholae gloriam. Quis Academiam Regiam in Galliis silens praetereat Θ quis digna ejus meritis sol Vat praemial Ρostquam enim sexto post: sexagesimum praeteriti seculi anno haec condita , atque munificentissime dotata, a magno Rege Ludovico, eo rerum floruit progressu, ut auda cissima vota atque avidissimam exspectationem multum superaverit. Quid enim dicam Car-cavit,

52쪽

c ii, Robervallii, Auetoutii, Casini, Hugenii , Dodanii, Amontonii, Pecqueti Peralti, Durir-noi, Howbergit, quid aliorum, opera Θ Nihil

Certe quod accedat ad 'haec dignitate pretii, novimus. Nec ita longo intervallo Germania adfuit: quum & invictissimus Caesar Le polias septuagesimo ejusdem seculi anno conscripserit viros in publica Physices commoda promovenda aptistimos. Tandem & Gloriosissimus Borussiae Rex Fredericus Berotini re

gia liberalitate, atque instituto vere Philos phico, perfectissima ingenia collegit, ditavit.

atque instigavit , ut omni ope niterentur eo dem proposito indagare, atque evulgare, tecta& interiora naturae secreta. Si quis rara hac temporum selicitate omnia inVenta tantorum Virorum collecta digerit, atque usurpat, habebit quod praesenti laborum fortuna prosit, habebit in quo glorietur. Fortunas igitur laudo & hujus Academiae, de qua etiam omnia bona dicere possum, quae Medicos habet &Ρhilosophos tali ingenio praeditos, tali disciplina inclytos, ut rite observare Vias naturae, atque eX his certo argumentari, pari felicita-G a te

53쪽

te & possint & velint i Qui salubri doctrina ad

studium & usum Medicum sermare animos pulchro successis arrectos gnaviter βnnitantur. Fortunatum me & decoratum fateor, cui contigit His adjungi, Hos Osiegus Salutaret Ρostremo jam unum illud restat, quod huic

diei solenne more Majorum praestari debet. Complexus enim gratissimum mihi exitum Magistratus Supremi Academici, quem hoc anno gessi, munere hoc abeo, fascesque pono. Animumque persentisco laetiorem hac horit, suam illa, qua ante annum illi suscipiendo admotus onus honorificum defugere legitime non potuit En igitur Oportunitatem paro, extemplo ut accipiatis ex recitandis literis V rum Magnificum, quem tuendae huic dignitati in annum sequentem praefecere Reipublicae Principes.

SEARCH

MENU NAVIGATION