Hermanni Boerhaave, Sermo academicus, De comparando certo in physicis; quem habuit in Academia LugdunoBatava, quum octavo Februarii, anno 1715. rectoratum academiæ deponeret

발행: 1715년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

.3o DISSERTATIO DE COMPARANDOret. Quaenam igitur corporis humani particula pilo creditur simplicior Θ Attamen hic ipse, si exploratur sedulo, eam Ostentat operosissimi moliminis pulchritudinem, ut ad absolutum ejus intellectum animo conciliandum non aetas hominis, non sussiciat omnis diligentia. Neque penetrantissimo fas erit ingenio evolvere ex cogitatione sua modum, quo hic constructus spectatur. Si non fastiditis e pendere mecum laborem in tenui, sed pulcherrima insignem gloria , pfletium erit morae; inde enim planum fiet, non leviori sollicitudine, nec minori apparatu, egere cor pusculum hoc ad perfectionem sua e fabricae, quam vastisssimae atque artificiosissimae machinae affabre facta compages exigit. Eccui in stuporem animus non rapitur, quotiescunque ostensos ab Anatomicis bulbillos spectiteXiguos mole, arte ingentes, quos sollicitissima cura ita locavit in molli pinguedine, sub

lenta cUte, Ut neque aliis nocere, neque laedi ab iis, 48eant Θ Elaboratissimae hujus par

32쪽

ticulae, hujus inquam bulbilli, quis non admiretur structuram inextricabilem Θ fit illa castigatissimo contextu innumerabilium vasculorum, quae varietate inexplicabili diversa

formant membranam hujus corpusculi tenerrimam quidem atqui constantissimam. En certatim eo ruentes arteriolas, venulasque, quae tam cruorem , quam laticem multiplicem,& advehant & revehanti. En nervulorum sub

cute reptitantium spiras & sinuata voluminal in assurgunt in molles , mucosas , fere disefluentes , papillas ad ossicia tactus natas i Ut . amico nexa dictis modo vasis intime concresse cunti Ut indistaciabili vinculo colligati hi nervi una cum illis vasculisi conemrunt ad conis struendam hanc membranam.l Ut inseabdita illius se penetrant, ibi radicantur, figuntur, pilo nascituro prima nectunt staminat sed cogitate, ita enim res se habet, artificiosi conaminis effectu in embryo, Metu, recens nato , latibula haec eousque jam esecta, ut non otientur, sed sorment & perficiant latentem

33쪽

DISSERTATIO DE COMPARANDO

hic & tuto defensum pilum , donec longa dies

perfecto orbe temporis, eum faciat apparere tum demum ,' quando in usus, necessarios requiritur. Quanam Vero tandem facie apparet 8 Venusta sane, scita & admirabili l Μyriades canalium diversorum humores dissimillimos vi vitae bulbillo ita applicant, ut

cxtrema fistularum ab omni puncto curvaturae in centrum conspirantia sorment radices sucesco turgidulas, adunatis vasculis molles, membranae firmiter innexas, irroratas, sensu acerrimo praeditas. Statim deinde ac servet opus arctius adunantur sparsae laxius ante fibrillae, densatus hinc exsurgit truncus, durior, sic cion, gracilior, increscit, propellitur, mira orbitam conceptaculi sui erigitur, cutim perserat Erro J reperit,i inquam, hanc a primo jam generationis tempore pertusam hic in meatum pilo exituro patulum J Quam eleganti rursus apparatu Vaginam a cute porrectam in hoc trajectu accipit, quae eum firmet, ut rigescat hic, colorem eXcipiat, &k

34쪽

CERTO 19 PHYSICIS. Ixrendis ilico emersuro supra culina injuriis adaptetur. Sed neque hic finis. Quid ergo P, Subtilissimas artificiosissimae cuticulae siqua mulas pilus protrusus elevat i per tenuia inter has relicta spiramenta emergit, corticem ab his recens affusum induitur , unde in aere dissiato humore siccus jam durescit, sensum molestumi jam futurum penitus amittis, singulari tingitur colore crispatur, gracilescit in acutum apicem , porrigitur in longitudinem pro vario usu locis diversis aliam. Quam tOS Vero , quamque multiplicta , corpori insus praestent , ignaris incredibile , peritis stupendum , Videtur. Leniunt asperi aeris vim; molles partes defendunt, ne quid ab .attritu detrimenti capiant; arcent a tenellis Oculis, a spiraculis narium , patulis omnem cum aura advolantem noxam; grata faciunt

aspectui umbracula ne vi luminis fulgidi

35쪽

3 DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDO motum in adjumentum flagitant, quo pudigatur cutis; invisibilia sudoris soramina, per quae toto corpore perruptus humor cutim perfundit, in serie sua ordinata firmant, defendunt , atque contra tenβcitatem obstructuri viscidi munita praestant; expulso lento humori , quem spiramenta cutis assiduo sudant, sustentacula parant, quibus a superficie corporis adscendere expedite queat; ipsa integumenta converrendo repurgant; itaque, ut corpus totum per detersos triatus fumidi vaporis specie liberrime exhalet quidquid habet

noxii, effetunt; ab his autem valetudinis prosperae constantiam, vitae adeo beatitatem, pendere diligentissima Sanctorii praemonstratione didicit Medicina. Respice autem, &, promitto, laeta attento gliscet voluptaS, quam utili successii detriti vietique pili, simulac ad opera sua languidi evasere, cadant. Ilico enim tunc tempestive effoetae radices marcescunt, non comprehendunt ultra, sed vacillantes omni exhausto succo excidunt. Crean

36쪽

CERΤΟ iu PHYSICI s. uetur interea in supplementa perditorum novi, molliores quidem , sed qui lentescunt cito &prioribus evadunt similes adeo, ut facies omnibus eodem loco natis eadem sit, dum oportuno tempore eodem fato cessuri quoque sunt prodituris aliis. Si sedulo cuncta haec expenderis , erit profecto, erit quod eXClameS, quantum est, quod in re tantilla cernitur l At si quis sorte cogitat caducum hunc capillum rem esse valde simplicem, exspectet ille tantisper dum hoc minime verum esse viderit. Contemplabar per globulos vitreos fetas ex fibris formatas' distinctissimis , apparuit in medio dissectarum quod cavitatem referebat, deprehendebatur ibidem quid quod medullam simulabat. Ρraeterea patet ex multis sumes con cretis coaluisse pilos, quoniam ex historia morborum discimus hos in fibras dissilientes saepe findi; in cincinnos inextricabiles aliquando implicari; variatos coloribus humores nonnunquam sudare, latentes sub cute &exire impeditos circumtorqueri; conglome Ε a rari ν

37쪽

DISSERΤΑΤΙΟ ng COMPARANDorari, mutari, vermium imagine fallere, papulas , tubercula, ulcera mira , Producere.

Si neque haec videntur sufficere, Chemicorum disciplina: consulatur; haec enim Cultorres suos edocuit per ignem resolvere colle clam capillorum copiam in laticem, spiritus,

olea , sales volatiles, terram, eo quidem eventu, Ut nulla corporis particula si comperta hactenus, cui suppetat ditior salium volatilium vis, nulla quae scateat spiritibus tam acribus. Videtis, quam occupata sit in minimis certa finis Natura fabral spectatis, quantae molis , quantae sapientiae, sit unum capillum conderet Experimini, qualis requiratur industria, ut alicui liceat unius tantummodo pili indolem cognostere t Mulpeii nunquam defatigata diligentia, indefessus M schianvi labor, solera Glauci perscrutgtio, acutissima Lemaeenhoe ii acies, plantarum comparati S animalium, historia morborum qui parti huic accidunt, omnia haec, & alia bene multa adminicula , efiicere tantum potuere,

38쪽

ut hac demum tempestate rudem hujus corpusculi speciem adumbrare possimus i Licet enim tot insistamus adjumentis, multum tamen abest ut recte asseveret quispiam evolvere se

posse veram pusilli crinis fabricam. Quid enim de indole pisi capis, nisi ingenium nervi prius

noveris p de nervo quid scitur, si non omnes antea partes corporis perspectae sint Θ verissimo nempe Hippocratis effato patet, ut in riseculo , sic in nostro corpore, nec Principium δε-ri , neque haberi finem, ita Vero nexas implicari aliis, ut singulae ab universis pendeant, partes. Quis dictabit ea, quae ad alimenta crinium natura requirit, qui ignarus est humorum omnium, quos jugis per Vasa corporis motus exercet Θ oracula iterum sic sonant Hippocratica , nutrimenta ventriculo data , variis naturae actionibus subacta , demum in

pilos formandos impendi. Quisquis ergo jactat

animo suo Opus non esse seVerae taedio experientiae, sed inscriptas illi leges naturae &innatas satis subsidii dare, ut his consultis E 3 Cer-

39쪽

3 8 DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDO Cernat quid particulatim cuique rei natae insit, en Rhodus en saltust sectat periculum quid valeant speculationis meditabundae vires lΙnaccessam sibi hac via naturam fatebitur, aut emendicato oblique experimento limitabit surtim vagum ratiocinium t Universa videlicet medicorum sapientia, summa licet ope in hoc

nitatur solum , ne unum capillum radicitus extirpatum reficere, ne unius pili increme ta mutare, imo ne colorem quidem ejus variare, poterit, s. ex principiis eVidenter comprehensis inprimis hoc tentaverit. Quam vere ergo Sanctissima Nobis vox insusurrat, Censos ad numerum adorando Creatori Nostro capillos, neque valere omnem mortalium hosticitudinem unum ex his atro tingere vel albo colore. Omnia,

nisi salior, haec docent, humani corporis par ticulam simplicissimam a tot aliis pendere singulatim definitis, ut principiorum universalium usus nihil huic intelligendae prodesse

queat, sola autem Gempli praemonstratione fabricam patescere.

40쪽

Si vero simplicissima, si abjectissima, si extima,

hominis particula adeo involuta, adeo operosa, adeo tecta, conspicitur; quid de toto corpore humano, imo vero quid de toto rerum universo, censendum erit Θ hoc caput, haec summa naturaM exercendis actionibus ubique tam multa, tam apta, tam similia semper, instrumenta & construxisse & Conjunxisse, ut in minima harum expedienda sapientissimam semper curam impenderit. Verum ex his tam multiplicibus unum modo negligat, in Ordine quo commissa inter se colligantur parum modo turbet, actum iliceti cadet continuo illa actio, quam per illa omnia in unum opus conspirantia lege nunc certa efficit. Neque igitur mens quoque humana hUnC naturaC agentis modum docetur, nisi postquam operantis organi minutissima quaeque aperta

addidicic Nihil quippe in h. otiosum, su

pervaCaneum nihil, nihil quod exercitatissimae mechanices subtilitas emendare, aUt pro posito impetrando commodius aptare, queat.

SEARCH

MENU NAVIGATION