장음표시 사용
41쪽
DISSERΤΑΤIO DE COMPARANDO Verum alieno sine quis erit animo ab omnibus, quae rationis disputatione hactenus attuli in medium. Sit itaque huic volupe a rerum potius exemplis spectare successum eorum, qui aggressi sunt ex Principiis variis evolvere effecta, quae ipsis naisrae phaeno menis eadem habere certo liceat. Aequum arbitror, ut & illi morem gerendo obsequamur. Quid ergo deprehenditur Θ Ea lubricae disciplinae inconstantia, sive Ρrincipia spectes
sive ad doctrinam inde haustam animum ad-Verteris, ut quod uni egregium prae caeteris probatum , . repudiatum sit actutum alteri. Quare pro Varietate Opinionum, pro diversitate tempestatum, pro auctoritate invalescente , pro captu ingeniorum, in mille se transformans Vultus, Proteo versatilior habetur hoc respectu Physice. Atque rerum mihi hic major nasceretur ordo, sed finire propero. Ionicum audi, audi Italicam, Scholam. Nusquam concors fere super iisdem sententia. Principes consule in una harum do
42쪽
minantes, variant in ipse Principiis constituendis. Thaletem Asiae edoctum & Aeg)pti arcana Anaximander corrigit, ipse statim a sequente refutatus Anaximene. Neque tamen hujus acquievit doctrinae Anaxagoras, sed postquam mutando , atque addendo, emendasset plurima, effugere tamen Arcisci censuram non potuit, donec quidem Socrates, hominum ille sapientissimus, intellecto harum opinio
dum, quam vaga imbuendum speculatione, eleganti exemplo & suavissimis verbis evinceret. Verum ille tanti Viri admirator, Plato temperare sibi non potuit, ut non admiscuerit haustis a Praeceptore morum praeceptis plurima, quibus principia rerum CVolvere, atque ex his naturae effecta explicare commodissime, tentavit. Inde castigatorem perpe
tuum Arsotelem habuit , quem sua substituentem, post longa Ρrincipatus in Physicis gesti tempora, Chemici, Verulamius, & C-tsius, deformatum subito, atque insignibus
spoliatum ornamentis, regno diu usurpato dejecerunt. Neque interim Chemicorum, ne-
43쪽
que Cartesianorum, longa dominatio: Horum quippe compressus valde impetus simul ut, felici Physicis fato, excusia Eorum sententia fuit per Illos, qui sola fida experimenta pro pomnendis, severissimasque Geometriae leges pro norma ratiocinandi, in Physicis admiserunLIta scilicet vinionum dominata est vicissitudo , ut pulcherrima illarum, quasi solstitialis
herba , repente exorta mox repentino occi derit.
Quid autem verbis Opus est Θ Uberrima rerum testimonia adsunt. Ut enim exemplis constet, quousque ex assiamtis promoveri Principiis Physica possint, Renatum Cartesium citare velim. Si quis olim, hic Certe inter omneS, emicuit. Hunc idonei, hunc candidi, rerum Philosophicarum aestimatores celebrant Ut Cum maXime. Immortalia namque Auctoris de
- Geometria & de Dioptricis scripta nihil, quod sublime non sit, spirant. Alii profecto illis subnixi magis promoverunt septuaginta abhinc annorum spatio Mathematica, quam eadem toto tempore, quod ab Archimede in Cartes umClapsum erat, suerant provecta. Ut sine justa
44쪽
CERTO tu PHYSICIS. . 43 indignatione serii nequeat, adeo ingratos se
gessisse quosdam, qui postquam summi Viri indicio sapuerum abstrusis adscripsere Auctoribus, quae, abfuisset ejus auxilium, ne quidem intelligere potuissenti simul ac vero a Mathematicis operibus ad Ρhysica Egregii Scriptoris monumenta descendis, vix credideris ab eodem homine proficisci potuisse tam diversa. Enimvero si severe discutere Vacat, quae de impenetrabili infinito prius quiescente , deinde moto; de legibus motuS; de ortu mundi ; de vi elastica; de natura magnetis; de cor pusculis striatis; de meatibus haec admittentibus aut respuentibus; de origine, fabrica,& actionibus, corporis humani; conscripsit, obstupesces talia excidisse Scriptori, qui ac-eumine Mathematico cunctis praeluxerat lQuaeres in Carte filo Cartesium t Jure retor
quebis in ipsum, quod vere de Ρeripateticis diuerat, nullum ex Ρhysicis problema per talia Ρrincipia explicari posse, ipsasque has
naturae interpretationes Principia posita erroris arguere. Maximum spectate Hugenium Quis alius magis delaecato, magis subacto,
45쪽
DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDO magis penetrabili, excelluit ad Mathematica ingenio Θ quamdiu certe Mathesim puram excolebat , aut Ρhysica Mathematico more tractabat, ita se gessit, ut primas facile obtinuerit, ut patriae & seculo suo gloriam comparaverit. Utinam Vero eadem hac prudentia &castimonia usus in Comotheoro suo concinnando impetum singendi compescuisseti utinam omisisset ex nobili caeterum opere illa, quae Lectori Geometrae, aut exercitato Ρhysico, risum excitent, assensum ne quidem extorqueant. Facile seret successiis aeque sinistros Aliorum enarrare. Sed bina haec sufficiunt, ut cernamus quam Vacillet in lubrico , qui hanc insistit viam, quae turpiter adeo sesellit summos in arte VirΟS. Nisi ergo vana me elusit eventus exspectatio, asserui satis ad persuadendum, quod egomet mihi dederam demonstrandum, dogma. Unum tamen, priusquam absolvam,diluendum superest. Plurimorum enim metus est ne ex
his sequatur Pyrrhonismus Ρhysicus. Sciant itaque illi, Scepticos non ideo cohibuisse assensiim super rebus naturalibus , quia meme bant
46쪽
bant in observatis sellaciam; sed quia incurio- .sam damnabant licentiam assumendi principia , ex quibus illae explicarentur. Maxime quum essent, qui, instar Vesidi Epicurei, de re nulla dubitabant: pulchre id docet gravissi- mus auctor Sextus Empiricus, disputantem super his sic audimus Socratem, ita Academici & Acat optici ubique disserunt: Acceptum namque Sapientibus, observationem accuratam ipsam non fallacis naturae vocem habendam esse; &quidquid in ariis promovenda eVidentia cessatum, haesisse praecipiti fiducia Ρrincipiorum. Neque etiam dissidendum his, quae Mathesis sincera ex solis observatis arguit, liquet exinde, quod omne id, quod a nata Ρhilosophia in hunc usque diem bene cenum apud Physicos reperitur praeter sola eXperimenta, uni se beatur geometriae, nihil quidquam ex Principiis universi rite cognitis eductum fuerit. omne illud, quod Geometrae super observatis argumentando Ρhysicis invenerunt, adeo inconcussa fide stetit, ut nemo hominum de illis dubitaverit, quum ficta Cito ad suam reCiderint naturam.
47쪽
6 DISSERTATIO DE COMPARANDO Quid enim de natura corporum, quid de motu ipso , assiimunt Geometrae, nisi quod in hisce adeo unicuique est obvium attento, ut nemo de eo ambigat λ interim ex hisce plurima tam evidenter demonstrarunt Mechanici , ut nusquam firmiora, aut humanis usibus meliora, invenire liceat. In eXplorandis liquidis nihil ponit Mathematicorum disciplina, nisi quod in quocunque humido
semper unusquisque experitur: tamen in his Geometrice explanatis, quam Vera , quam certa, quam utilia, hydrostatici, & hydraulici , constituerunt Theoremata Θ Contemnat segnis socordia effectus notissimos gravitatis, ut nimis vulgatos, ut sponte cognitOS, nec dignos animadversione i plura nihilominus
haud petet Mathesis sibi de his dari, ut in
concussa , stupenda , atque usu celebrato clara, dogmata illa firmet, quae rejecta nul li , omni Sapienti admirationi semper sue runt. Quaenam abscondita si natura siderum , quanam causa tellus, planetae, atque Cometae, moveantur haud sollicitat AstronomOS, solas notant apparitiones, atque Vi
48쪽
cissitudines , unicuique consideranti obvias, dum interim ex his multa, infallibilia, tantumque boni hominibus praestantia, eXtricat Astronomia ut humanae secietatis felicitas sine his subsistere nequeat. Quid memorem illa , quae in Opticis, Dioptricis, Catoptricis, Acousticis, Balisticis, invenerunt Geometrae Θ sunt haec tam pulchra ubi cognoscuntur, videntur tam imperscrutabilia dum quaeruntur , apparent tam Vilia eXperimenta, ex
quibae solis assiamtis extrahuntur ; ut nihil supral An dicam de vi elastica λ Εjus nota cunctis proprietas sola instruxit Philosophos per Mathesin, quid de legibus motus
statuendum sit; quum antea errarent vel Optimi turpissime. Quis mortalium nescivit vatiatos iridis colores, quibus decorata apparent corpora dum per trilaterum e vitro prisma spectantur Θ Quis mortalium crederet, ex hac inprimis observatione, per ingenium Mathematicum illa potuisse inveniri, quae admira tur , quaeque stupet, nostres aetas i Quibus supra omnia se merito efferre nostram seculum potesti Quibus a suo Alumno inceptis, per fectisse
49쪽
48 DISSERΤΑΤΙΟ DE COMPARANDO sectisque, magna se jactat Brittannias haec,& alia, Geometrarum inventa enermines eXPhysicis, quaeso Te, quid superat Θ praeter nudam experientiam nihil. Uberrima restaret locupletissimi argumenti materia, illa vero replendo libro, quam scribendae Orationi , magis idonea; absolvam ergo, ubi prius disero gravem me causam moviste, &impulississe, ut ae hac re perorare mecum constituerim invaluit enim Opinio, atque crebrescit serino , quasi Illi, Qui ratiocinio Geometrico usum in Medicis dscribunt, Homines essent ignava opera, Ρhilosopha sententia, Quique effraenata nec serenda Bonis audacia dictaturam sibi assectent in scientias, largi verboru1 1, at omisso interim ad labores animo. Maculam hanc delere tempestivum duxi, &docere, aliam longe lis sententiam probari. Eam scilicet, quae censet, nunquam aliud sapientiam dicere, aliud naturam: Contra vero usu genitam, partam memoria , Mathesi educatam, Phyficam haberi: interim vero frustra quaeri, quod necessitas homines celat. Atque hujus quidem Physices sortunas laudare licet
50쪽
CERΤo 19 PHYSICIS. 4'Cet ex quo magnum Verulamium summo suo bono accepiti Virum certe ad omnia, quae scientia humana comprehendi possunt, indaganda facile principem, & de quo dubites utrum consilio, an eXemplo, labore , vel liberalitate, major fuerit in instauranda deformata Physica. Absque invidia dixero, quidquid incrementi cepit naturalis historia ab ineunte decimo sexto seculo in hanc usque horam, omne id acceptum debemUS monitis, praeceptis, & experimentis Illius Viri, Cujus indelebilem memoriam grata colet Orbis perpetuitas. Gratari quoque oportet aevo nostro, quo exire servitio sectarum licuit, sicque ardere puram , castamque, Veritatem, ut, posthabita figmentorum atque commentorum auctoritate, naturam solam suas dotes revelantem audia mus. Ρost mmimum namqUe Baconem, audendi auctorem, Alma tanti alumni mater Britannia Reges, Ρrincipes, Nobiles, & Philosophos incitavit, ut viam insisterent, quam Ille prior vestigia dans indicavit, complanaVit, atque excoluit. Unde certatim, prima per artem tentamenta pangendo, in hoc stadio ad pal-G main