Hermanni Boerhaave, Sermo academicus, De comparando certo in physicis; quem habuit in Academia LugdunoBatava, quum octavo Februarii, anno 1715. rectoratum academiæ deponeret

발행: 1715년

분량: 53페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

re perspecto admittendum censebit. Quid enim magis mireris P nihil facilius est quam motus quosdam sensibus experiri , dissicilius nihil quam eosdem acie mentis intelligere. Subtili

nimis argumento motum possibilem esse pernegat acutus Zeno, surgens & ambulans refuto Te mordax exclamat Diogenes: atque perVulgato quidem experimento rem tamen ipsam tangebat Cynicus, cui acquiescendo plus, quam argutissima subtilitate proficitur. Corpus enim sine motu esse quum queat & intelligi, unde ibie oritur λ quando quiescenti prius moli conciliatur, quid in illa nascitur Θ quoties ex quiete per praepetes gradus in velocitatem accrevit pernicissimam, quidnam illud est, quod additum intelligis Θ si ex notis corporum dotibus il lum derivare tentas , proprie) intelligentiae obloqueris. Si ex gravitate sola , in absurda& falsissima incidis. Si ex attractione, igno tum Tibi per longe magis abstrusum explicas. Neque eXpediunt quidquam , qui eX PO testate corporum elastica Originem morus, at que

22쪽

CERΤΟ iu PHYSICIS que perennitatem ejus, deducere moliuntur. Ut enim haecce vis corporibus multis re ipsa in- st, tamen nemo mortalium naturam ejus coinprehendit, solis autem observatis cognitionem ejus debet. Quamvis impressiam motum conservet oscillandci, nunquam nOVUm eXcitat; eo maxime , quod quantum motus accepit a Viquae tendit vel adducit, tantum ubi remittitur poterit reddere. Ad sumnam, ne singula enarrem, natUra motus obscura perspicacissimo cuique inde colligitur, quia causa continuati non datur ex perspecta ejus indole, sed ex generali effato, quo asseritur omnia persistere in ea, qua praesenti gaudent, conditione , quamdiu suae spontis manent. Quae qui dem singula & universa certissime videntur id incere, ut persuasum habeamus, nihil superesse se, quod intime cognitum admitti queat pro principio tam claro& foecundo, . Ut ex eo non consulta experientia Ρhilosophus ullum naturae effectum ita efferat, ut impetretassensum

convicti Mathematici

23쪽

11 DISSERΤΑΤΙΟ ng COMPARANDO Verum si jam serio contemplari juvat modum , quo natura utitur ad generandos effectus , quorum cognitio propius abest a salute hominum, planum fiet alias esse, quam quae Ρhilosophis maxime receptae sunt, horum

causas. Praeter elementa enim, praeterque

motum, aliud habetur stabile, a quo singula ria quaeque pendent, principium. Stamina volo nulli temere dissolvenda causae, fabricanda nulli, quorum contextu basis nectitur, qua subnixusi fit, crescit, agit, se conservat, atque fertili genitura propagat, singulare quod que corpus. Semina rerum me designare cernitis. Haec enim sunt ab omni aevo ubique eadem. Applicetur his in aqua dilutum & tum tepore alimentum, licet alienum sit natura eorum, tamen in unoquoque horum m.

tabitur in formam huic uni corpori propriam. Neque tamen perfectissimo Artificum contin git ulla industria reperire artem , qua con 'struat corpusculum simile ulli, quod suo cre

tum semine quotidiano lustrat adspectu; nisi

24쪽

ipsum prius semen nactus operi conficiendo impenderit. Ρericlitetur, cui lubet. Metallum L animal, stirpem, fingat ex materie quocunque subacta artificio, modo semen rei producendae desit. Secula compello omniat Vanos clamant conatus, inane studium, elusasque in his vel solertissimi operas. Non datur ulli mortalium videre modum, MO Cormpusculorum minima coeant ad componendam seminalem fabricam. Nullo valet intuitu detegere Virtutem, quae dispersa elementa cogat in compagem seminis, nedum rationem,

qua haec illa ordinet. Nullo. imitamine simulare poterit rei etiam simplicissimae principium seminale. Q Ab his tamen, & ab his fere selis, oriuntur apparitiones, in quibus considerandis, collis gendis, explicandis, sedula Physicorum diligentia quam maxime exercetur. Vesana superbia fallacis . consulta desidiae, atque a la bore quaerendi proclivis in licentiam fingendi , falso divulgaverat olim, non egere his

25쪽

1ι DIsSE ΤΑΤΙΟ nx COMPARANDO adminiculis praegnantis maturae Decunditatem. Coeco nimirum insormia concursu elementa coire posse somniabat, ut ex adunatis casu particulis orirentur primae, atque immutabiles, seminum formae. Verum pudor est ineptam adeo opinionem cecidisse in quenquam Ρhilosophorum i Omnis enim illi refragatur observatio eo usque, ut incredibile videatur malum hunc errorum tot deceptos abstulisse i Utinam vero supinae Oscitantiae adeo non indulsissent, sed potius Oracula naturae Consulta excoluissent, ut ex his illam cognoscerenti An non fuisset satius, secundum Veterum placita usque ab ipsis hausisse reconditissimae Antiquitatis sabulis, antiquisti . mos Sororum atque Aegyptiorum Deos Ovis prognatos tradi 8 ovum Orpheo celebrari, Ovum laudari 'thagorae, ut primordium Omnis generationis Θ Ovum ubique in productione rerum principatum tenere Θ Ovum animantihus semper originem dare Θ ipsas etiam pro- Ceras arbor: OVa parere, ut Empedocles veru

26쪽

enarrat λ ex ovo denique a Fove recluso, ut de Pando e P xii, cuncta prodire animantum genera, ut in hieroglyphicis scite pictum habetur Θ mea profecto haec est aestimatio, meum sic judicium, longe magis glo'riosum futurum fuisse Philosophis haec profiteri , hic subsistere, quam Ventosam garru litatem rei contrariam ludibrio exposuisse. Ipsa enim haec vetustissimae in Oriente sapientiae effata, quae eleganti judicio, & sedulo

labore, collegit hujus Academiae Ornamen- tum egregium Drelincurtius, asserta dedit jampridem accurata rerum exploratio. Hippocrates videlicet & Mercurialis, Harvaeus, s Aptius, Suammerdammus, Grausius, semius, Drelincurtius, haec in ovis foemellarum , in marium genitura animalium rudimenta Deu- Uenhoe ius, elaboratissima demonstrarunt enumeratione. In Vegetantibus quoque idem hoc usquequaque tot firmis argumentis adstruitur, ut nulli perito ancipitem super re tam clara animum amplius haerere opiner. Che-

27쪽

1s DISSERTAΤIO DE COMPARANDO micos quid memorem Θ Horum sane Mystae testantur , universalem hanc Meturae rationem, ut in aliis , ita & in ipsis fossilibus, inveniri. Omnes tandem Europaei uno ore hoc dogma abunde instauratum laudant, ut acta Philosophiae edita in Italia, Germania , Briset annia, Gallid, ubique gentium quotidie con-

Haec Vero rerum semina ut sibi constanti Planta, animal, fossile , quam usque ab ultimae memoriae temporibus habuere, ipse hoc die possident indolem & sormam eandem, pares nascendi, crescendi, Operandi, generandi, aegrotandi, & intereundi, vicissitudines. Omnia haec gerunt abstrusa in suis venis semina prolifera, ex quibus similia podiro efferantur corpora , quae Betura laeta aliam ex alia prolem generando iterum suff-

Ciant, nec unquam tamen nisi eX parente in

ii prius nato genita. Usque adeo ut in uno rei simplicissimae semine abdita lateant rudimenta omnium, quae evolvendorum deinceps secu

28쪽

CER ΤΟ ΤΗ PHYSICIS. 2

lorum ordo ex natis natorum, & ex his quae ab iis nascentur, propagabit. In uno sinapi grano delineatio informans delitescit omnium plantarum, quae ex illo salo, ex seminibus hujus, ex his iterum satis, cultura perpetua per tempora mundi continuanda, enasci poterunt. Stupet ad haec, quoties de iis cogitat, verissima tamen esse fatetur sana Physicet Sui oblitus eκtra se rapitur, dum in minimo quoque infiniti quid agnoscit, convictus certe animust Verum tamen in hac incomprehensibili, in hac infinita Becunditate constans sibi, nusquam aberrans , inviolabili lege natura semper sormat idem , eodem diversarum partium concentu & debita omnium

competentia conflatum , eodem situ , neXU, usu, conspicuum CONUS.

Aversos jam hinc animos advertamus em-caciae virtutis seminalis contemplandael Vahquae mirabilitast Eidem fertili, bene putri,& supinatae glebae, eodem sub coelo, com

29쪽

18 DISSERTATIO DE COMPARANDO Antithorae, semina, irrigua eadem temperata aqua, eodem teporis fotu properata, quam

diversos generabunt succosi quam varii indistinctis ejusdem plantae partibus, interim in iisdem rursum simillimi, enascuntur humores t Admirationi haec fuerunt & oblectamento, quibus in deliciis erant labores his colli gendis & distinctissime explorandis impens.

Interea tamen cuncta haec etiam in maximo& minimo animalium eodem tenore observantur eadem.

Quae quidem omnia rerum exemplis illustrari, coni rmari argumentiS, atqUe documentis explanari, quemadmodum possint cernere datur unicuique, qUem trahit Voluptas amoenitatis Physicae. Nefas itaque esset haec amplificando, atque eXaggerando , Vestra abuti patientia. Suffciet autem ex iis concludere, corporum singularium ortum, naturam, & vi res , ponere praeexistere jam similia unde prognata sint; haec ideo a nullis universalibus

principiis pendere; sed singula quaeque sibi

30쪽

CERTO tu PHYSICIS. 29propria agnoscere; esse ergo haec tam varia, quam sunt multiplices corporum formae; infinita proinde; itaque nunquam addiscenda, nisi quatenus singulatim fido naturae experimento aperta CVolvuntur. Lubenti idcirco , atque Venerabundo, animo confiteor , multo pulchrius eXplanatam naturae rationem eXposuisse paucis Verbis sapientum Principem Mosem, qUam caeteri vastis voluminibus Philosophi. Audite , quaeso, laudite sapientiae in Physicis compendium t Accipite nervosissimum

effatum , cujus essicacitas foecundat orbem l Uerat terra herbum Virentem , quae

faciat semen suum is se , juxta suum ge-

Agite vero, hebetatam seminis intricatissimi perlustratione aciem paUlUlum eXacua- mus , ut introspicere detur in id, quod simplicissimum vulgo aestimatur, vix ulla habetur cura dignum, perinde ac si universam suam indolem sponte in sensus negligent um inger D 3 ret.

SEARCH

MENU NAVIGATION