Antonii Thylesii Consentini... Opera

발행: 1762년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

is 4 DE CORONIS. rum omnium mitissima Pax, modo enim Phoebeam usurpat, Veneream modo , aut Palladiam frondem ,

nonnunquam hujus ipsius legiserae Cereris spicea per

urbes jam pacatas crinibus incedit circumnexis : datur& haec eadem Diis domesticis spica . Stulta ac ridicula veterum religio i mene his saeculis natum esse diesque , & noctes non laetari , rerumque omnium Opifici tantae benignitatis memorem non agere gratias assidue λ etiam Ithyphallo non deerat coronatrix, quae illum e rebus hortensibus variis contexto sibi conciliaret strophio. Verum ut ad Coronas redeam e frondosis arborum ramis compositas , sertis floridis antiquio. res , habita est in hoc honore populus alba , quam nos Consentini Grajae orationis participes leucam dici. mus , ut pro arbuto comaron , schinon pro lentisco ,

aliaque multa variarum rerum Graecis vocibus nunc

pamus ; haec inquam populus ab Hercule primum conis sita sui satoris caput caeliserum frondibus obumbrat bicoloribus , quam arborem Acheruntiam Dionysio Proserpinae filio, ejusque Silenis, Satyris senescentibus , ac reliquis comitibus insanis jucundam fuisse sabulatur Graecia; quae eosdem marathro quoque docet solitos nonnunquam coronari. At fratres Tyndaridae , equorum alter studiosus , alter pugnae , uno eodem'

que horoscopo simul enati ex ovo Cycnaeo, unde in speciem ovi oblongius paulo, quam latius Romae videtur Amphitheatrum in honorem Pollucis, quem pugilem suisse nobilissimum narrat Graecia , illic enim variis modis decertantes undique sedens spectabat populus ; nam quemadmodum Circus , ubi curribus conis tendebant, Soli vecto indefessis , ac pernicibus quadrigis erat consecratus ; sic ex eodem patre genitus ,

suo quodam jure Pollux Amphitheatrum sibi vendicat. io norassent Syracusani, inquit Cicero , unius sui civis cutissimi monumentum, nisi ab homine Arpinate diis dicissent: in qua quidem re, ut existimo , non dede-

202쪽

DE CORONIS. Isscuit patriae liberatorem plurimis , amplissimisque honoribus functum, nec non de literis , & Latina eloquentia excellenter meritum, ita de se magnifice praedicare , aliis hoc idem non licet; eoque minus licet, quo longe major Syracusis est domina gentium Roma, ac nihil sere est exiguum Archimedis lepulchrum , si hujus Amphitheatri molem excelsam, ingentemque suspicimus, tantum dico, non ut talia jactarem, sed utres cognitu non injucunda, nulli, quod sciam , hactenus exposta , ac per me nunc primum excogitata , multisque & ingenio, & doctrina ornatis hominibus, quibuscum eam communicavi, comprobata , aliis qu que ejusmodi rerum studiosis innotesceret , me iccirco hoc attigisse . Revertor nunc ad juvenes semideos, geminosque Tyndaridas : soliis illi pileum suum vinciis uni arundineis , quae fluviorum plerique sibi assi inunt; iisque quidam secit stygium Portitorem caniciem suam implicuisse: non fugit & haec Syringis amator Pan semiferus. Pinu praeterea Neptuno nnningrata propter Isthmia , de quibus loco dicetur , coranua circum vestiens: carpit & idem Faunus , ut inde se pulchriorem Nymphis ostendat, florentes Ferulas i, Silvano dilectas , aeque ac lilia , aeque ac cupressiis conisera , . quam Omnibus norum est Plutoni placere Summano. Quaero & Saturni Senium non inornatum relinquere : potest is , si quando animum remittit , Cyrenenses imitari , qui ficis recentibus ipsi falcifero agrorumque cultori Saturno sacrificant circum caput undique pendentibus. Sed quid in coronae usum non poterat venire λ quando Maenades semideae Liberi patris comites furibundae capita jactabant anguineis ne, xibus viventibus circumvoluta : nam Parcae feruntur vitae , mortisque arbitrae , niveis & ipsae velleribus comptae Bacchum e paterno femore editum anguibus cinxisse immanibus, pueri tamen ora sine fraude lambentibus , unde in rei memoriam Bacchantium i . -

203쪽

is 6 DE CORONIS. Pars sese tortis serpentibus incingebant. Applicabant & Aegyptii Deorum suorum frontibus . ut immortalitatem significarent , Basiliscum, mortis ,

ut volunt, expertem. E quatuor autem anni tempestatibus , quae olim velut numina, colebantur , Veris tempora floreant comantis , Aesas torrida st decora arsis , Autumni caput ambiant racemi, Laetas spernat mems anus corollas.

Proximum ab iis, quos in concilio Deorum vete. res posuerunt , Ioeum sibi ipsorum vindicant Sacero res , ut pastor agrorumque cultor Romulus , fato tamen ut tantam Urbem conderet destinatus , in arvati, Sacerdotii religiosum insigne Cereali usus est corona, omnium, quot unquam Romae fuerunt, antiquisisma , cujus ubique gentium gestandae nec exules jus amittebant , nec ab hostibus capti ; mors tantum il- Iud , vitamque pariter auserebat. Ut quem Najadum sermosissima , Latina , & decima Μusa dilexit Egeria, alter Romanorum Rex Numa Pompilius Inuo sacrificans sagineum ramum gestabat intonsis crinibus obvolutum . Etiam per hunc seciales instituti pacis, bellique nuncii verbenis coronabantur. Et sacrificuli Regis uxor Punicae Virgulam in eadem corporis parte incurvatam serebat, quem dicebant Inarculum; alii denique Omnes id genus frondis in eundem ornatum sumebant, quam Deo nOVerant, cui sacrificabant, dedicatam . Hinc Anius Phoebi sacerdos Anchisae o currit laureatus quem Deum quoniam musci venerabantur , eodem modo ornatus in mare desiluit dithyrambi inventor evectus delphino Μethymnaeus Arion . Sed quid singulos commemoro λ cum Augurum universum collegium eadem uteretur laurea , quam ipse summus augur gestavit olim Apollo. Sequuntur Poetae praestantissimum ex cruditis hominum genus, atque antiquissimum, caelestique nat

204쪽

DR CORONI s. Is prae propter id ipsum maxime conjunctum , unde non sine quodam divinae mentis instinctu carmen effundunt quamvis nunc , & ceterarum quoque Omnium honestarum artium vix aliqua vestigia apparent , ita veteris illius Poeticae semen prorsus exaruit. Cherili nunc tantum passim volitant, suique amatores sine rivali multis carminum millibus editis insani & superbientes Suiseni , tum pinguis Caesiorum turba, Aquini insuper , Bavii , Μaevii , & Cluvient , saecli

incommoda pessimi poetae , pauci admodum non ininsulsi. Sed qui in Graecia quondam suerunt, nobilissima primum illa & decantata omnibus certamina plurimum frequentabant, ut poeticis facultatibus in maxima hominum corona, sic enim circumstantium multitudo voce appellatur honorifica , cum ejusdem doctrinae prosessoribus contenderent , atque a Criticis praeter reliquos probati in artis, & ingenii sui praemium coronam acciperent , nec aliam , quam qui in idem stadium veniebant, de more donabantur, sive

jactu disci certarent illi , sive cursu , quo ne pedis

quidem vestigium in arena relinquens omnibus , cum quibus contendit , praestitit Ladas ; sive saltu , aut caestibus , aut palaestra , quarum omnium artium gnari Quinquertiones a nostris , a Graecis autem magistris Penta thii dicti fuerunt ; iique non idem ubique capiebant , sed alibi aliud , ut Olympiae victores oleastrum , vel ut Aristoteles inquit, oleam Iovi , in cujus honorem ludi fuerunt instituti , ut dictum est ,

gratam , quam philostephanum vocabant. Fuit inter Olympionicas nobilissimus Milo ille Crotoniates vicinus noster, & Glaucus Carystius, qui cum agrum araret , ac Vomerem contractae manus istu pro malleo in stivam , unde ferramentum illud rusticum exciderat, intrusisset, vim , ac duriciem eorporis pater miratus in Olympia adolescentem adduxit, ubi quinquies,

viciesque vicisse perhibetur , ut qui Isthmia Neptuno

205쪽

xs8 DE CORO 'N IS. consecrata vinceret , pinu , e cujus materia vastac fiunt volucres velis natantes pelagi volantibus , crines velabat ; nonnunquam tamen ibidem dabatur victori apium , ludis designatum Nemeaeis, quia infans Archemorus , cujus memoriam Graeci celebrabant , anguis morsit sub apio latentis dicitur interi isse , ubi , quemadmodum in aliis quoque sacris certain

minibus , non robustos tantum, lacertososque pugiles, sed ingeniosos, atque eruditos poetas coronari solitos, Linus etiam ostendit Virgilianus , floribus , atque apio crines ornatus amaro . In Pythiis autem esculus ante, Apollinis deinde arbor pomis ex ejusdem templo sumptis, ac circumpositis victorem declarabat. Sed praeter haec quatuor aliorum omnium nobilissima certamina, Μinervae ludos spectabat Atheniensium civitas , deae frondibus consecratis coronata omnis ζ quo inrum aemuli, atque hostes Lacedaemonii propter Tyndaridas suos , de quibus locuti sumus , ex arundine minime omnium ambitiosas , pro se quisque coronas accipiebant , ut myrteam , qui Argis Iunonia vicisse praeconis voce pronunciabatur. Quin & Populus Romanus laureatus omnis collata etiam stipe ludos spectabat Apollinares . Ex illis igitur quatuor Graeciae Iudis omnium celeberrimis natum fuit , ut Poetae quoque hujusmodi capitis honorem assequerentur; nam ruta excellentissimam humani corporis partem , eanemque pulcherrimam , ac divinae rationis, ut Plato ait , sedem caput honorat, inde dicta est corona litisteris praepostere , quod saepe fit , collocaris ' itaque olim nonnulli notam flatilem huic verbo adhibebant. Sunt tamen, qui a choro deductam velint. duod tanti veteres illi saciebant , ut ceteris rebus omnibus posthabitis, ac hominum consuetudine sua sponte privati secessus aliquos , & solitudines peterent ' quo sine interpellatore aliquid fingerent , unde victores domum reverterentur , quod ipsum omnibus quaerebant

206쪽

DE CORONIS. IN saeculis testatum relinquere. Quamobrem exultant aliqui , & in tragoediarum suarum fine Victoriae quodammodo gratias agunt, eamque ne se relinquat , anxie orant . Quinquies tantum vicisse ferunt Euripidem , cum fabulas centum praeter illas victrices edidisset :nam unius tragoediae nuncius exoptatus, quem animi dubius , pavidusque expectabat Sophocles , tanta laetitia senis animum repente corripuit , ut inde hominem dicant anima destitutum . Horum autem similiumque praeclara ingenia aurigarum magis, quam musarum amicus Nero aemulatus coronam non carminis tantum, sed latinae etiam orationis per Consulares sibi toncessam venerabundus recepit , ne in musicis solum excelleret nobilis Hieronices geminis eodem triumpho oneratus coronis, quarum alteram Olympicam capite gestabat, at reram dextra manu Ρythiam. Hedera tamen prae caeteris , ac laurus poetis data est οῦ amarunt & iidem florum omne genus , laneamque, & quernam : quibus autem poesis erat amatoria , illos non

dedecebat myrtus . Sed olim optimi quique doctissi. morum consensu his insignibus decorati erant, nunc contra , ut quisque stulti minus est , ita hoc idem temere affectat recte quidem se res habet , s ignavi

homines non naturae & studio , sed Ρrincipum beneficio poeticae quoque gloriam acceptam reserunt. Restant Militares ipsorum , unde vocatae sunt , militum, ac ducum felicitatibus , praeclarisque Virtutibus praemio constitutae , & alterae Geniales convivarum voluptatibus accommodatae ; illas prius attingam , atque ex iis ipfs ante alias omnes Triumphalem legionum ductoribus lege decretam, qui non minus quinque hostium millibus uno praelio concidisset, ex arbore fiebat haec Delphica baccis onusta grandi. bus , semper odora , & virenti , eademque caedis , &scelerum expiatrice, ac sola Jovis sulminibus inviola. ta , iisque de causis omnibus triumpho destinata ,s

207쪽

15o DE CORONIS.

Iaureto capiebatur; haec Aventini in ornamentum illud triumphale , ubi nunc nemus habent densissima , ac pulcherrima lauru consitum Μarius Μaphaeus optimus & jucundissimus Antistes, literarumque cum summa gloria studiosissimus , ac meus Centelles non minus in poeticis , atque in oratoriis facultatibus excellens , quam in usu rerum , & in omnibus vitae officiis , ad quas praeclaras artes ut semper toto pectore incubuit, ita in iis nulli prorsus concedit. Quinquies honorem hunc consecutus suit Romanorum clarissimus Caesar Dictator, quoties nescio an alius praeterea unquam ; qua Senatus decreto concessa usus est laurea , per causam celandi , quo offendi simulami, calvitii, quasi perpetuo de victis, ac servientibus inimicis triumpharet; quo tam eleganti commento unus calvus omnes cives voluit calvi, ut olim loquebantur Pacuvii , & Lucilii , ipseque antiquitatis amator ad reprehensionem usque Sallustius rerum gravissimus exinplicator ; gliscentibus tamen in civitate Romana diis vitiis, ex auro fiebat haec coronario Etrusca nomine , quam servus eodem , quo Imperator curru vectus triumphali , pone sustinebat , militibus etiam consequentiis hus laureatis , aut serta gestantibus ς citharoedorum insuper , ac tibicinum collegium coronis nonnunquam aureis exornatum non sine modulatis carminibus triumphum comitabatur. Hunc autem qui bellici laboris &periculi expertes procurabant , ut octo , ac pace laeti fruebantur , ita pacis insgnia sumebant, victoremque in Capitolium prosequebantur oleagina coronati, quam turmae equestres idibus Iulii capiebant. Erat & quidam minor triumphus, cum hostis sine caede vinceretur, aut res non magni forent momenti; e virgultis facta haec myrteis dicebatur Ovalis, tanquam pugnasse

set illic pro Marte suo tot bellis defesso uenus ipsa sne sanguine. Fuit & quandoque ex oliva ovantibus data, ut e myrto triumphantibus. Reddebatur & sua

208쪽

vel qui in hostium muros, aut in castra primus comis militonum evasisset , vel qui maritimo praelio commisso in adversas ante alios socios naves armatus inissiluisset , ex auro conflatae habebant hae aut muri speciem expugnati , aut Valli , aut navium ; ex quo Murales vocatae suerunt, Vallares , quae & Castrenses , ac Navales, alio etiam nomine Rostratae a nonnullis dictae . Pia erat Civica , nec ingloria , qua , qui civem , unde nomen nacta est , ab hostibus circumventum magis alterius , quam sui capitis memor liberasset , magnificis verbis pro concione laudatus a duce suo donabatur . Querna erat illa , glandi sera , tori que saepe , ut multae praeterea , districta tumentibus, quia in promtu erat militibus ubique sere proveniens arbor, non Iovi modo, sed ejus quoque Germanae , atque Uxori urbium praesidibus dedicata. Arcadum etiam , ex quibus nonnulla sumserunt Romani, amica; ut enim hominum antiquissimi fuerunt illi, ita haec plantarum omnium prima est nata ; sui Lse tamen quandoque perhibetur Ilignea , etiam Esculea, hanc servato parente non minus modestia , quam pietate, & sortitudine clarus adolescens Scipio Carthaginiensium domitor repudiavit. Hac aureae illi, quas Demostheni adjudicata fuit , anteferenda dignum L. Gellius Censorius Ciceronem frequenti Senatu pronunciavit , patefacto, ac statim oppresso scelere Catilina. rio . Quater , deciesque consecutus suit eandem Sici.

nius Dentatus, Achilles cognomento Romanus, quod genus honoris cum a. etiam Cotio commune habuit; factitabant enim hoc veteres , ut quem in aliqua re excellere viderent , nonnunquam laudis , aut contumeliae caussa antiquum et , atque celebro nomen imponerent ; ut Ruti cellus quidam mole , ac robore corporis admirandus, Hercules cognominatus suit; & sa. piens ille Cato Censorius, ut tenuis erat tunc in urinbe facundia, cum posteris jejunus quasi , atque aridus

L ejus

209쪽

151 DE CORONI s.

ejus sermo judicaretur; Demosthenes tamen Romanus a suis aequalibus dictus est . At Lucullum Pompejus, a dicacibus Agamemnon ipse appellatus, cum succissrupibus quasi cujusdam mediterranei maris speciem

terras influere, ac longe rursus in altum ingentes aedificiorum moles progredi videret , Xerxem togatum vocabat aemulum suum ut bipedum teterrimus, optimo tamen parente natus Caligula Liviam Augustam Ulysiem stolatum , quasi Vasram , astutamque , & veteratricem . erum ut unde egressus sum , eo me recipiam, militarium omnium praestantissima erat Graminea non gemmata tantum , Vel aurea , sed ipsa etiam multo nobilior triumphali: hac universus exercitus obsidione receptus ducem , liberatorem suum tanti beneficii memor gratias suppliciter agens exornabat , gramine indidem in coronam decerpto , ubi obsessus fuerat ipse, sive vallo, castrisque inclusus , sive

murorum ambitu . Herbam vero victoribus dari soliotam, ita notum est , ut tritum iactum sit inde vetustate proverbium ' nullam praeterea sibi aliam bellator Deus seligebat ex omnibus . nisi hanc ipsam contortam e gramine , ut qui eam consequeretur , Velut Mars alter veneratus exquisito quodam, ac divino afficeretur honore. Decreta fuit haec, ut de reliquis in praesentia taceam, per Senatum, Populumque Romanum , atque Italos omnes summo studio consentientes , cum ejecta tandem ex Italia esset Carthaginiensum diritas, Fabio Μaximo Dictatori Verrucoso, quem a moribus placidissimis , sortitudine & prudentia , O-

viculam, Scutumque , & Romanorum Annibalem viristus excellentibus elogiis cognominavit. Invidia vero contumeliosa , quae illustrium virorum fulgore uritur,

tanquam si timidus fuisset, Cunctatorem , & velut Annibalis pedissequum dictitabat. Qui animorum ad capessendas virtutes stimuli jam pridem prorsus retusi .

ac fraeti interierunt . Reges nunc tantum deposito , quo

210쪽

quo prius vincti erant , diademate , hujusmodi decus a reliquis privatis, ac principibus secernit, ipsumque

Caesarem tribus insignem coronis , quarum primam e paleis contextam flaventibus apud Alexandriam Cisalpinae Galliae urbem , velut populis significans se frugum ubertatem illaturum , accipit . Riget alterae ferro conflata virtutem ejusdem arguens , ac justitiam , eamque Μogontia, quam Modoetiam nunc dicunt Insubriae oppidum celeberrimum , gaudet Caesari dono dare. Ex auro coelata effulget tertia, nil nisi syncerum promittens , opulentum , ac magnificum 'eaque idem ornatur Imperator Romae Pontificis Optimi , Maximique manibus, qui triplici quoque, atque

aliarum omnium prima venerandus ipse Pontifex corona auro, gemmisque plurimis pretiosissima gestatur. Quae si quempiam maxime decuit unquam , hunc ceriste Pontificem Sanctissimum , ac Potentissimum CLEMENTEΜ VII. decet , sato nobis propitio his temporibus datum , ut religionem nostram suae fidei , &sapientiae commissam ab omni impiorum macula puram , quod jam facit, inviolatamque defendat. Verum ne in mora sim , in conclave jam dudum coactis , & sitientibus convivis , corollae sunt & iis, ut proposui tribuendae fasciolis lemniscatae, aut Phyli-ra . Μyrto plurima utebantur illi , vel simplici , vel rosis intermicantibus pliniceis , etiam frontibus potabant hederatis , aut floribus illas variis ambientibus , e quibus plurimi fiebant ros alia . Sic enim strophia

dicebantur e solis tantum soliis rosarum suaveolentiis hus connexa poli pactiles coronas inventa , ac sutiles, Saliorum caeremoniis, epulisque solemnibus destinatas: amabilis erat inter Rosas autumnalis , Coroneola a se quenti coronarum usu nuncupata. Lilium praeterea

in hoc idem legebatur, & Viola , Ion graece dicta, ab Io , ut est in fabulis , Inachi filia, cujus eximiam speciem in vastae pecudis formam ab Jove Iunonis L a ir

SEARCH

MENU NAVIGATION