Antonii Thylesii Consentini... Opera

발행: 1762년

분량: 289페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

174 DE COLORIBUS.

Iustriores sunt aliquanto, Baji & ipsi , sed Clari , vulgo nuncupati : atque ii duo aliorum Omnium maxime probantur colores in equis . Utva igitur , salix ,

quas idem Virgilius glaucas dixit , equi item species

optima , castaneae , etiam nucis tunica, aliaque mul-xa, praeter leonis, ac noctuae oculos, colorem Glauis cum ostendunt . Sed ut unde discessi, redeam , quando Caesius color tantum est oculorum , videndum est, ne

is sit potius quem Aristoteles Charopon vocat . Sic enim ab illo dicitur leo ab oculorum saevitia, quem Catullus Ρoeta doctissimus Caesium appellat: Unde Hercules cognomento dictus fuit Charops , quasi iracunde intuens. Nam Chara graece , ira quoque dicitur latine : & ex eodem , ut puto , horrore Charybdis nominata est , & Charon : de quo cum inquit Virgilius sStant Iumina famma, Caesium voluit senem illum horribilem , ac dirum significare . Quamvis non nesciam , Charopon ab aliis aliter quoque exponi .

ATER. C A P. III.

Horribilis etiam color est Ater dictus , omnino

velut anthrax , idest carbo : nam proprie est carbonis extincti. Quare scite, ut omnia, Terentiustam excoctam, inquit, reddam , atque Atram , quam est carbo . Et inde a Uirgilio cinis dictus est Ater , &favilla Atra. Sanguis praeterea caloris , atque coloris ignei particeps , effusus ac frigefactus amisso rubore , tanquam in carbonem mutatus, Ater ab omnibus vocatur . Dicitur & mors Atra , quia cadaver extincto calore illo vitali, quo corpus alitur, Atrum relinquitur , ut est carbo , quae mihi perquam elegans videtur similitudo . Quid quod dies Atri eadem de caussa dicti suerunt Z Qui enim luctum afferebant , carboni-

222쪽

DE COLORI Us. 17sbus, ut contra dies laeti scrupis signabantur gypseis, ex quo Horatius ait,

Creta, an Carbone notandi.

Differt in hoc a colore nigro : quod ut omnis Aterest niger , sic non omnis niger est Ater : horrendus est hic , tristis , visu injucundus , lugentibus accommodatus' ille contra nonnunquam lepidus ac venustus: ut humani oculi sunt complures , quos nemo Atros diceret , sed nigros , iisque tamen nihil majori cum voluptate spectamus . Vocabatur autem Ater ab antiis quis etiam Anthracinus , idemque Furvus . Quibus longe minus sunt nigri, Lividus,& Fuscus. Alter ex gravi corporis ictu proveniens deformitatem habet . Unde invidi aliorum bonis , velut verberibus laniati,& idcirco exangues, Lividi nuncupantur. Alter non insuavis, & in homine persaepe laudatur. Qui tamen si modum excedit , ac maxime Fuscus est , & quasi nigrescit , Pressus dicitur e ut quae aliquandiu sub prelo vestis pressa, nimium coloratur. Legimus etiam equi colorem Ρressum . Secus vero fasciolae Coloriscae dictae suerunt , quae non saturatae , sed vix colore aliquo illitae e coronis dependebant . Est autem forisma diminutiva , ut Lycisca, Syrisca . Aquilum veteres hunc Fuscuin a colore aquae vocarunt , qui inter

nigrum , & album, id quod Plato etiam docet.

ALBUS. C A P. IV.

E si autem Albus color purissimus, quocirca ad a.

nimum translatus pro syncero capitur ' is nullibi quam in nive, clarior est , quam tamen Atram esse Anaxagoras assirmabat. Sumitur pro Pallido , unde timor Albus legitur, & metu exalbuit. uam ob rem Romanae mulieres quondam funera sequebantur in veste Alba, tanquam mortui quem efferebant, colorem referrent. Elucet .

223쪽

i 6 DR COLORIBUS Elucet Candidus, atque oculos delectat. At Candens non hoc tantum est, sed pro ignito accipitur . Itaque Veneris humeros recte dixeris Candidos, vel Canden. tes . Ferrum quod a Μarito tunditur, non Candidum est, sed Candens. Ejusdem generis est Canus , qui etsi ad alia transfertur, proprie tamen est capilli, & bar, e senilis.

Nascitur equus nonnunquam canus atque albi neus, non

idem qui & candidus, aut albus , sed hujus non expers. Est & color albi, nigrique particeps, a Graecis inde

Leucophaeos , voce, jam a nostris usurpata , Vocatus.

Genus est id coloris nativi , non enim inficitur , sed ovis ipsa sic natura quasi pingitur . Hunc sibi secta sacerdotum sumsit sanctissima , qui nulla tunica linea penitus induti, pro cingulo reste se vinciunt nodosa , ac ligneis tantum calciamentis usi , precario victum

quaeritant. PULLUS. C A P. V.

Q Ualis vero sit Pullus , ostendit terrae ipsus coisior : major enim illius pars Pulla est. Itaque quoniam ea mortuis injicitur , Voluerunt Veteres , ut qui lugerent , Pullis pallis , . terrae similibus , essent amicti. Dorsum etiam leporinum proprie est Pullum: quamobrem Naturae ipsius doctus magisterio , terram recentem ab aratro metu pavidus quaerit ille , ibique nonnunquam stratus, nullaque re abditus, Venatores , canesque ipsos praetereuntes , ac sagaciter prope omnia perquirentes , coloris tantum beneficio saepissime latet: & , ut in quodam epigrammate de lepore diximus . suem fuga non rapit ore eanum, non occulis umbra,

Concolor immotum sub Joυe terra tegit. Nulla arte aut impensa color hic paratur. Natura enim sic provenit, unde Nativus quoque vocatus est, dive

224쪽

DE COLORIBUS. 17

diversus ab eo de quo locuti sumus . Iamque nos Consentini, apud quos multa antiquitatis vestigia apparent, siquidem & Praeficae, ut quondam, mortuos laudant, & Sili cernium in usu est, ac nemo sine suorum osculo sepelitur, utriusque sexus vestimentum funebre , Nativum dicimus : quamvis atrum sit illud ,& in mulieribus matrimonio junctis Cyaneum , quo Graecae , ut dictum est , olim in funere utebantur. Idem quoque Hispanus vocatus est, & Baeticus , etiam Mutinensis . In iis enim locis id genus lanae videtur. Est autem Pullus nomen, ut reor, diminuistivum a Puro , velut a Rara vestimenti genere fit Ralla, ab opera opella, a Terra etiam Tellus: ut lana pulla sit pura, nullo alio colore insecta , sed suo tantum & ingenuo contenta. Colorias, hujusmodi vestes per se coloratas aliqui dixerunt. Posuit hanc vocem Augustinus in suo testamento , ubi haec verba legebantur : Gausapes, Lodices purpureas, & Colorias

meas . Atque indidem , ut sentio , dicti sunt Pulli equorum , aliarumque pecudum , quasi pura , nulla adhuc libidine aut labore violati. Sunt huic Pullo simillimi color Impluviatus , dictus velut sumato stil- Iicidio implutus : & Suasus, qui Insuasus quoque u in

Catus , lutum refert . Est autem Suasus e stillicidio etiam factus sumoso , in vestimento albo . Quare haud dubitanter non alius est quam Ιmpluviatus et quamvis aliqui tradiderint colorem lamnem , qui fiat

inficiendo , Suasum dici, quod illi quodam modost persuasum . in alium quemvis colorem ex albo

transire . FERRUGINEUS. C A P. VI.FErrum longo situ rubiginosum , facile ostendit

colorem ab ipso appellatum Ferrugineum : agit

enim is , id est refert colorem ferri . Quin & fila.

225쪽

1 3 DE COLORIBU s. menta , quibus saepe Conopeum , & multae praeterea vestes lineae circum suuntur , Ferrugineum dicunt infectores. Tunica etiam nuclei pinei lanugine quadam pulverulenta. ferruginea est. Erat is quoque luis gentium color . Itaque capitur nonnunquam & ipse

pro funesto , atque ea de causa Hyacinthi dicti suerunt a Vergilio Ferruginei , quasi lugubres , quia puerum , ut est in sabulis , casu intersectum Apollo diu luxit , atque in ejus soliis velut epitaphium, in

sui doloris perpetuum monumentum inscripsit , non quia vere floris color sit ferrugineus : est enim is, in quem mutatum serunt adolescentulum , purpureus. De Hyacintho in literatum flosculum transformato fecimus hoc :Nil opus elogis redimἰre, aut fore sepulchrum . Ipse sibi sos es, elogiumque puer.

Eodem modo Caelum vocatur Ferrugineum , hoc est nubilum & triste , atque apud eundem Vergilium, Sol caput suum nitidum in morte Caesaris texit Feris rugine , quasi colorem se induit lugenti aptum , ut tanti viri caedem Sol ipse lamentari videretur. Nec

alia ratione Charontis naviculam dixit Ferrugineam , quam quoniam ea una , loco Sandapilae , mortuos omnes vespillo indefessus transvectat.

RUFUS. C A P. VII.

Non eundem esse Rufum , atque Rubrum , ex hoc intelligi potest , quod recte dicitur sanguis

Ruber , Rusus non recte . Rursus barbam , & capillum Aenobardi Rubrum veteres non dixerunt , sed modo Rufum, Rutilum modo, qui idem est . Quin& canes immolabant Romani sacerdotes , nunquam Rubras vocatas , sed quas nunc Rusas , nunc Rutilas appellabant, ad placandum Caniculae sidus , frugibus inimicum . Ex quo manifestum est, Rusum rutilum- quia

226쪽

DE COLORIBUS. I stque eundem esse , id quod ex antiquis etiam aliqui docent. Et canis igitur colore satis noto , atque e multorum barba, & capillo, cujusmodi sit color Rusus, apparet. Hunc rustici in armentis Robum, Gilvumque olim dixerunt, atque etiam Heluum: ut vini genus est quoddam inter Rufum , Albumque nulli non cognitum : quod quoniam Cerasi colorem refert duracini, Cerasolum aliqui dicunt Italiae populi. Sed& Burrham iidem appellabant vitulam , quae rostro esset Ruso . At homo Burrhus est , qui pransus, cibo , & potione rubet , hunc aliqui etiam Rubidum vocant. Invenitur & Rubeus , eis aliqui non indocti vocem non esse latinam monuerint : cum tamen apud auctores non malos ex uvis nigris fieri vinum sorte legatur , e Rubeis autem suave : necnon hos Rubeus probetur. Verbum est omnino rusticum , nec

prorsus idem color est , qui & Ruber , sed ad eum proxime accedit. Quid quod Russeus etiam legitur Jnegat quidam e vetustis Grammaticis dici posse, Ruia

sum jubet , ex quo pannus est Russatus . Utrumque certe Latinum est , sed Aratoris magis, quam Oratoris ' habent enim & sua verba , qui ruri vivunt Urbanis nonnullis inaudita. Russeum equum dicunt illi, qui non plane Russiis est , sed aliquanto minus ruboris habens idem sere videtur. Hic autem , quoniam quasi cruentato si initis est, hodie saginatus , quasi sanguinatus vulgo nominatur , quamvis hujus nominis

nonnunquam equi albescant . RUBER. CAP. VIII.

RUbrum maxime indicat animantium sanguis, &quo lana inficitur, Coccus, granum id a nostris vocatur , unde vestis est Coccina , nulli ignota . Ο- stentat tamen hunc colorem prae ceteris rebus liquor

Purpurae, cujus adeo gratus est color, ut si quid pau-Μ 1 Iulum

227쪽

Iulum habeat ruboris , modo visu sit illud non iniu. cundum , Purpureum saepe dicatur , ut sunt violae,& varia florum genera : quin & Candidus , is enim

quoque oculos remoratur , a Poetis Vocatur nonnunquam Purpureus. Nam & olores Purpureos dixit Horatius, & nivem ipsam purpuream Albinovanus. Inis venitur & Blatteus positus pro Purpureo . Non praetereundus est colar Viteis frondibus arefactis simillimus , & idcirco Xerampelinus Graece dictus . Usu pant hanc vocem Latini , certum enim Vitis genus adulto jam autumno pampinis rubet velut cruentatis, unde nomen colori inditum est . Rosa ab omnibus nunc dicitur Sicca . Atrabapticas vestes eo colore inis sectas , quoniam in eo Purpura nigresceret , aliqui appellaverunt. De ea re sabellam excogitatam his vetasiculis sui complexus: Caederet immeritae Vitis dum crura , reetate

Ipse sua , m dira caede Dcurgus obit. Unde prius viridis, rubet hinis sparsa cruore Blaeso Vitis Ripite, ulta nefas.

JUcundissimus omnium est color Roseus, atque humano corpori , si id formosum est, quam simillimus. Itaque os , cervicem, papillas , digitos Roseos Poetae dicunt , id est Candidos, rubeo sanguinis penitus diffuso cum venustate , isque color proprie est,

quem communis sermo Incarnatum Vocat . Resert eianim maxime omnium pueri nitorem , ac virginis ro

228쪽

DE COLORIBU s. I 8 IPUNICEUS. CAP. X.

A Phoenicibus color Phoeniceus , Puniceus quoisque dictus flagrat, vel ut Viola flammea, atque ita a multis olim Purpura vocata fuit violacea , hodie poene nomen servat: nam Ρaonacius, quasi Ρuniis ceus dicitur , & si aliqui vocem hanc vernaculam a Pavonis colore factam volunt. Phoeniceum vero a

lium ab hoc , Palma quae Ρhoenix Graece est , a se nominavit: color hic in equo, ut jam diximus , maxime laudatur , qui modo Spadiceus , Bajus modo, Badius etiam & Balius, variis nominibus vocatus est. Termites enim palmarum cum fructu Spadices, &Baja Graeci dicunt : unde equus ab equisionibus appellatur Bajus.

FULVUS. CAP. XI.

EX omnibus maxime lucet Fulvus , quem multa jactant, orichalcum in primis, Aurum , ipsaeque etiam Stellae. Quas non extinguunt venti, non nimbus aquosa Nube cadens, celsa semper sed luce coruscant.

Quare Tibullus proprie sidera Fulva appellavit. Est & aureolae species arenae quam Fulvam dixit Vergilius , & genus quoddam aquilae ab Aristotele

maxime celebratum , colore etiam Fulvo. Qui si obtusus quodam modo est , atque obscuratus , Vocatur Ravus. Jamque sc Horatius lupam appellavit , cujus colorem noto magis verbo plerique omnes Fulvum dixerunt. Tradunt aliqui Ravos oculos quos in cane di ariete laudat Μ. V arro inter caesos esse, & flavos. Urnat saepe color hic Flavus virginum, ac puerorum capita , atque in maturis frugibus semper eluset, necnon pro pulchro frequenter positum videmus. At

229쪽

Luteum nihil aeque ostentat, ac flos Catthae & Genistae , ovique etiam vitellus. Croceo est hic perquam fmilis , sed lucidior aliquanto , ab antiquis Flammeus quoque dictus, quoniam eo Flaminis uxor Flaminica utebatur . Potest hoc loco Pallidus poni, ac Luridus: mortui color est hic horribilis, ipsusque mortis , ut poetae dicunt, & Plutonis : ille nonnunquam Vel gratus in homine, atque amabilis.

VIRIDIS. CAP. XII.

CVjusmodi si color Viridis, suppeditat exemplum

herbarum multitudo, quarum tanta est varietas, ut cum earum vis sit infinita, nulla tamen aeque arisque ex iis aliqua, prorsus vireat, sed omnes inter se discolores videantur, id quod in reliquis omnibus coloribus apparet . Quare si minus est hic Albus , aut Niger, quam ille, non idcirco nomen Albi amittit, aut Nigri. Ex auribus autem insignis est hoc colore- Psittacus , avis inde a quibusdam Viridis appellata ,& qua nihil laetius est, Smaragdus. Μaxime quoque lucet Viriditas in genere quodam Scarabei , cujus ipse meminit Aristoteles. Is quoniam dorsum habet nota quadam aureola sic litum atque illustratum , ut Lunae speciem exiguae sustinere videatur , non invenuisse a nobis Consentinis equus Lunae nuncupatur. Fecimus hoc jampridem de Scarabeis jocosum epigram

ma :

Parvula Sisvbio gens condemnata labor; , suas Figula ipsa facit, fertque refertque pilas .

Pars nigra, ut Aelbiopum manus ina caloribus borret, Regia pars viridi pis a eo re nἰtet. Parva micat cuius dorso nota , magna minutis sSi conserae licet, Luna pusilla vel ut . Dixit Equum Lunae hine cognomine Brutia Telius.

Quod si bellaior A nituisset Equus , Illo

230쪽

DE COLORIBU s. 183 Illo eapta seret non una Semiramis , essent Centauri m plures, quam genus es Hominum. Io Egregius est inter colores , qui virent , Prassinus, multorum carminibus collaudatus, nunc Viride Porrum ab Inserioribus vocatur.

EPILOGUS. CAP. XIII.

LIbet epilogum addere, varietatem proprie de Cois loribus dici, ex quo vestis varia , discolor est ,

diversisque coloribus consuta. Divisam nunc omnes vocant, & equus varius non totus vel candidus , vel

niger , sed his , aliisve coloribus distinctus : sic &Caelum varium, cujus partes serenae interlucent, partes nubilae tristantur. Atque alium saepe pro alio, si inter eos amnitas est , colorem usurpant poetae , ut lumen Minervae Flavum dixit Vergilius pro Glauco, quo venustatem quoque esse in oculis Deae ostenderet , quemadmodum amictum Tiberis , cuius aquam alibi Flavam appellavit. Glaucum idem esse cecinit:

est enim inter hos colores similitudo, & quasi vicini. tas. Sic ut jam dictum est , Albus pro Pallido, ac

Caeruleus pro Subviridi poetice ponitur, proque etiam Subnigro , multique praeterea invicem cedunt . Ex omnibus vero maxime contrarii sunt Albus, & Niger: quare nihil aeque apparet , atque in alba papyro atramentum . Utebantur veteres, quod nunc etiam servatur , cum librorum titulos notarent, colore puniceo in honorem memoriamque Phoenicum , quos literarum tradunt fuisse inventores.

Sunt etiam e coloribus aliqui incerit , qui intuentium oculos saliunt, ut est Caeli nitor, quod cum tenebrosum quidam autument , illustratum radiis solaribus Cyaneum videtur, ut Iris, ut quas suspicimus nubes nonnunquam ignescere , ut mare ipsum , quod praeter Caeruleum , modo Atrum horret, modo Vire-

SEARCH

MENU NAVIGATION