장음표시 사용
192쪽
194쪽
Arium antiquis temporibus honorem sui iase Coronarum , quas Ianum tradunt Bi-cipitem invenisse , unde ejus nonnulla numismata corollam habent expressam, res adeo in promptu est , ut eam nihil sit opus productis quodammodo testibus comprobare; quando Graeci pariter, ac Latini scriptores de iis saepissime loquantur, & gravissimus auctor Theophrastus Peripateticus Coronas scriptis suis nobilitaverit ; necnon Callimachus, & Mnestheus medici de iisdem seorsum a caeteris rebus, quas uterque memoriae prodidit, multa disseruerint. Harum igitur, cum . tantorum uirorum labores nusquam appareant , statuenti mihi aliquas , Vetur e musarum hortis florentibus, per ludum colligere, tuisque sacratissimis postibus, CYAERTE, in perpetuum dedicare, atque omnia collustranti illa primum sito se obtulit fulgore conspiciendam , quam divino atque immortali quondam Vulcani artificio caelatam , ipsa manibus suis Venus Dionysio, cum ejus, & Ariadnae nuptias Dii , Deaeque complures non sine exquisitis K a mu-
195쪽
, 341 D E C o R N l. s. mu ribus celebrarent, donum detulit, omnium , quae affatiis collata suerunt, longe formosissimum . Solumque excogitatum, ut subterranei Labyrinthi perplexos& tenebricosos errores , velut noctem Solis cedentem radiis , superaret , ac dignum postremo existimatum , unde Caelum ipse in novem, praeter illas , i quibus an. te fulgebat, Stellis illustraretur, quot gemmas e Thespiadum numero , globisque caelestibus earum cantu suis pra mortalium sensus usque resonantibus , auro inclusit Deorum faber sollertissimus , sive ejusdem Bacchi fuerit hedera a nobis in Archinti hortulo carminibus celebrata ; quam pro capillo fatorum lege intonsili , in uxoris funere lugens deposuit Liber , ejusque singulas frondes singulis luminibus accendit caelestibus , perpetuisque. Neque enim palmitibus tantum redimitur ille pampineis , interdum etiam racemiferis , rastisque ficulneis late frondentibus, quibus primum dicitur is victis hostibus triumphasse, aut variis praeterea sertis ejusdem floret cornigerum caput; sed multo magis hederae foliis delectatur Cissi adolescentuli memor, quem humi lethaliter afflictum, dum secum Satyriscus temere, & immodice saltaret , in arbusculam mutavit erraticae saltationis imitatricem : hinc est illud
Ludit adhue , eas que memor , vagus arbore Cissus Mille manus quaerit nectere, mille pedes .
Quamvis aliqui eandem Thesei manu factam prodiderint e flore, quem ab eodem artifice Thesaeum nomine dixerunt. Sit haec inter Coronas, quomodocumque nata suerit, nunc prima, etsi stelliferae noctis domina id minime patiatur Luna , suamque longe praeserat Ariadnaeae. Haec autem Dea Solis , ut perhibent, germana , quia sit ore formoso , &- illustri, non datur nobis hominibus contemplari; neque enim divini oris nitor in oculos cadit mortalium, sive illius splendore victi hebescunt, sive indigni sunt tantam virginis pulchri.
196쪽
DE CORONIS. 34'chritudinem spectare; sacri modo capitis decus suspici mus geminis cornibus conspicuum lucentibus ; atque
ita veteres cum Lunae simulacrum ostenderent, puellam faciebant curru per caelum vehi , dimidiato Lunari globo temporibus accommodato sursum versus rein flexo , ut in nummo apparet aeneo Romanorum sae
culis percusso : assumserunt sibi tam egregium ins-gne Anteiunares , sic ipsi se dicebant , Arcades , ex quibus Romana postea nobilitas accepit, Lunae imaginem pedibus assuens, ut fundamentum, hoc est principium generis ab Evandro Arcade deductum esse significarent quin & Augustus Caesar in hoc idem argumentum argentum signavit, ubi eadem species curvatae Lunae expressa est, majoris avunculi, unde adoptatus suit, stellam utroque cornu penitus complexa, ut inde quoque gentem tuam gloria augeret οῦ in qua quidem re non potuit locum excostrare octavius toto caelo digniorem , ubi Caesaris sui animam collocaret , quam ut in Lunae semicirculo eam includeret . Sed nescio quomodo dum in rebus antiquis , & alienis puto me versari, in praesentibus, propriisque Ve
sor, quando instar supini hemicycli Lunae dimidium
argenteae tribus stellis splendentibus adjunctis tuum est eximium gestamen CYBERTE . Ut autem unde deflexus est, eo reducatur sermo, quam aliarum primam dixi, non pudeat Cnosiam coronam Lunae concedere, suae, aliorumque omnium siderum reginae. Α quibus ut ad eas ipsius Naturae opificio sor. matas, ac mortalium oculis propius admotas deveniam,
nec aliquid de floribus dicam, quorum plerique soliorum ambitu variis coloribus distincti pusillae coronae speciem referunt , habet mespilum nescio quid hujus modi ' quod id ipsum in punico, cujus arbor sola eTomnibus flore rubens puniceo in Cypro insula Uen ris sata manu primum visa fuit , multo distinctius
erigitur , adeo ut inter omnes alias arborum fruges ,
197쪽
so DE CORONIS. quasi regnum obtinere Videatur, nec regio tantum inosigni , sed totius mali specie , granisquae , velut regum divitiis, penitus inclusis purpureo quodam fulgore nitentibus aptissime constructis. Pulcherrimum provenit hoc in nemoribus Consentinis , ubi Terrae , Cae. Iique benignitate plantarum omnium fructus incrediis hili copia spectantur eximii. Fecimus nos & de eo
Ex animantibus autem , ut serpentes missi fiant cristati ; & oculea conspiciendus cauda Iunonius Pavo, aliaeque aveS, atque ipsa Ciris Virgiliano carmine deis seripta venustissime ' coronatus incedit , quem a Pe sis accepimus , gallinaceus leoni formidolosus , non
Nocti tantum, Cybele, Mensi , Μercurioque, & Ma ti , sed ipsi quoque Iovi , atque Aesculapio medico
Quorum alter, nam sapiens illa, & omnibus disciplinis erudita vetustas Deos coluit , nihilo , quam
homines minus voluptarios, ut eorum exemplo nequiter viverent ipsi , neque enim sis suisset se Diis immortalibus meliores exhibere' ex illis igitur alter Divum Pater , atque hominum Rex in quotidianis symposiis , ubi olim in caelesti triclinio , nam nunc ne in terris quidem locus relictus est ullus, simul dis.cumbebant Iuno , Vesa , Minerva, Ceres, Diana, Venus , Mars, Mercurius , Iovi', Neptunus, Vulcanus, Apollo. Quae Dearum , Deorumque nomina apte composuit Calaber Ennius , cum nullam tamen conjunctionern adhiberet, fecitque , ut Venus Μarti accumberet, quo non sine amore, ut sodalium una discumbentium mos erat, res ageretur' in illis inquam symposiis perpetuus e nandi magister Iuppiter nectar a Iuventute , Vel Ganymede astantibus ministratum potabat quercu r dimitus , aut olea : ex quo bellum , puro , inter uintramque antiquum & immortale peperit Zelotypia '
198쪽
DR CORONIS. Is Inihilo enim deterius hae inter se plantae dissentiunt , quam arundinis est cum filicto discordia ' quam vutem odit Brasilea Threicii taeγmis exorta cu*ἰ Quam inter hanc est & origanum inimicitia : ut nihil querendum sit homines inter se animis hostilibus dissentire, quando illud idem nihil sentientibus a Nais
tura ingenitum sit . uercum vero Oraculis consecra.
tam , Iovi esse cordi nemo ignorat ; at olea Solstitii
index ab eodem amatur, cum soliis sit caeruleis, ut caeli, ubi is regnat, videtur color. Communem hanc habet cum Iove, e cujus vertice armata exsiluit Palalas Gorgonia , quam tamen nonnunquam myrto perinmutat . Alter Canis alumnus Phoebi semper adole
scentis filius Aesculapius senex, ut Vesta, quae praeter laneam Coronam , adamat etiam lauream , ut seditionis expultrix Concordia crinibus circumviret laureatis , ut ipse Apollo pater per Caelum curru vectus quadri jugo, dissilientibus radiis effulgens , sic artis . frondisque paternae aemulus ille caput frustra iisdem vallatum habuit soliis, cum avi fulmine transverbera. tus interiit. Magnum sustinet pondus Cybele, turribus
usque circum Deae verticem pini serum urgentibus ropinor, multo magis haec laborat, quam Atlas ς quando longe gravior est solidus Terrarum globus , quam Caelum suapte levitate suspensum . At doctrinarum inventrices Μusae levibus pennis caesariem ambiunt versicoloribus in perpetuum nobilis Victoriae monuis mentum: non enim tantum illae garrulas Pierii filias arte musica victas mutata virginum serma plumis convestierunt, sed Sirenas maris usque canentes accolas suis perarunt qua puellarum acerrima , diuque ancipiti contentione nihil fuit unquam auditu jucundius; cum alterae Oceani ambitus , ejusque ad nos ingressiones , tum oras omnes, insulas, totiusque terrae pulchritudinem cantu describerent ; excelsos docerem alterae , Κ 4 conin
199쪽
isa DE CORONIS. continuosque, & Volucres Solis meatus, Lunamque noctilucam se ae perpetuo splendore illustratas ingentes , altasque Stellarum moles . Sed ubi tandem canendi suavitas , & doctrina Μusis adjudicata est victrices Iovis filiae Sirenum alas stirpitus divellentes se novo
serti genere nunquam antea Viso decoraverunt, ne so-
Ius Maja natus temporibus esset aligeris . Spectantur Romae novem Musarum signa marmorea affabre , &antiquo artificio facta , singulae pennam habent capitis Io lassi xam : non abhorrent & hae a palmarum ramis Victoriae consecratis eodem semper solio pallentibus. Quarum ex una Vrania genitus Hymen cingit tempora floribus suaveolentis amaraci . Ejusque comes Pronuba Iuno lilia sibi legit candentia exorta , ut ajunt, ex ipsius lacte in terram effuso , cum in novercae dormientis mammam insans Hercules invasisset unde rosae dicuntur Iunoniae : imperat & sibi alios flores Dea afferri , iisque novae graviditatis memor ,
& se & flore natum olento Gradivum suum exornat, geniculato propter hoc idem nonnunquam conspiciendum gramine . Quamvis quis e Deorum numero iiDdem telluris muneribus non capiatur λ voluptatis amator imprimis Genius platano etiam gaudens , & Venus , quae non tantum myrteis fiondibus semper odoratis, semperque virentibus j sed omnibus quoque floribus delectatur. Rosas maxime tamen affectat purpureas suo, vel Cupidinis exiguo Vulnere coloratas' unis
de gestit puer arcitenens eodem strophiolo ornari 'cum ita praesertim se pictum a Zeusde maternum ingressus templum hilaris conspexisset: etsi non desint, qui scribant candidam prius , nectare perfusam puniceo , rosam illico rubuisse , itaque divinus etiam odor ex
ea efflatur. Est & de hac triplici fabella ad rosam
epigramma. Seu te pinxit Amor , volucris seu mater Amoris ,
Seu Rosa eaesesi nectare sparsa rubes,
200쪽
DE CORONI s. 133 In terris quae sent ostendis dona Deorum, Circumsepta comis aurea purpureis.
Qui, nescit & in campis Ennensibus flores , cum rapta fuit, studiose collegisse , & inde non semel ad Brutios nostros e Sicilia tua, eruditissime CYBERTE , transfretasse Proserpinam Nymphis Virginem comitantibus eadem de causa Τ uberrime enim locorum omnium foret regio illa, ubi serta primum fuisse inventa memoriae proditum est ' ac multo post in Graecia Stephanos ab eorum auctore appellatos, cui si Diana coismitem se adjunxit, argumentum est huic talia esse cordi ; quorum tamen summe amat heliochrysum ; quippe quem serunt circum Deae caput a puella nescio qua Ephesia olim suisse involutum. Quin etiam Solis ministrae longaevae , sed habitu virginali, sermosae,& caelibes Horae, non gravantur quotidie mane Caelo delabi , & amoenissimum Chloridos hortulum ingredi , ut florentes inde torques unaquaeque sibi concinnet . Quae Zephyri selicissima uxor hujusmodi Te rae divitiis dotalibus, ut earum domina est, ita praeriter caerelas merito laeratur , nomenque sibi indidem
posuit, & priori repudiato pro Chloride Flora voluit
dici, atque e florum omnium varietate , quas coronaS, prisci vocarunt Pancarptas , non eodem modo capitis contexit ornamentum . Ut nullis non solet arboreis laetibus Pomona frontem circumligare . Cujus multiformis maritus Etruriae quondam Deus Vertumnus ,
Mille habet ornatus, mille decenter habet. Elegit & curarum sedatrix , ac languentium instauratrix mortalium sapientissima Nox , somniorum mater, ex omnibus unum papaver soporiserum. Proprium habet parturientium vocibus implorata dictamnum Iluthyj , . .
fauili v eat 'mata puerpera partu. Aristam quoque Ceres habet propriam. Secus agit Dea