Lexicon peripateticum quo veterum theologorum locutiones explicantur ..

발행: 1834년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

sum est aliquando, sive ut viam sternerem PeripateIicis Iocutionibus explicandis, sive quia

non eodem Plane sensu nonnulla a veteribus, et a neotericas usurpantur, sive tandem quia rerum analogia, et operis integritas, id quodammodo postulare videbatur. Quamvis autem haec omnia, quantum in me fuit, perspicue sim eomplexus, nihi Iominus, ut Peripateticorum mentem Iacilius quisque assequi valeat, e re esse Puto. summa Peripateticae Philosophiae capita hoc lo- eo breviter commemorare, quae iis lucem asserant, in quibus illorum systema a nostro discrepat .

In eo igitur systemate anima humana simplex quidem est, sed tota in toto corpore, et tota in singulis corporis Partibus existit. Brutorum

animae materia non sunt, eum et sensu , et imaginatione gaudeant, dicuntur tamen materia-Ies, quod nonnisi divinitus, independenter amateria produci possint, vel ab illa ' separatae

in rerum natura Permanere. Neque simplices sunt, sed partibus constant, eisque vel homogeneis, ut aliqui autumant, vel, ut aliis placet, heterogeneis Pro membrorum, quibus uniuntur, diversitate. In plantis anima quidem est,

sed tantum vegetativa. taetera omnia corpora ex materia , et alia substantia , quae forma sti stantialis dicitur, eoalescunt, et in eerta, ac determinata rerum specie ponuntur. Modi. et Accidentia, sive qualitates, verae realitates sunt, veraque entia a substantiis distincta . In

Modis praecipui habentur micatio , Duratio ,

Actio, et Unio, quibus res ultimo determina. tur, ut sit in tali vel loco, vel tempore, Vel causalitate, vel composito. Plerique tamen durationem non in modo, sed in coexis entia rei, et talis temporis Iocant. Accidentia abso

12쪽

Iuta sunt, vel modalia. Absoluta re in qualisi- eant, neque ad aliud aliquid reseruntur Lut in

corporeis Color , odor, sapor ei in spiritualibus vero habitus virtutum , gratia sanctificans , cha- racter. Modalis sunt, quae rem et determinant

ad aliquid, et qualificant, ut intellectio, amor,

quae et sunt actiones animae, ac proinde mori. et simul illam perficiunt , adeoque sunt acci dentia. Non desunt tamen . qui hujusmodi animae operationes inter accidentia absoluta, quae actione a se distincta producantur, collocent. Omnia accidentia praeter quantitatem, quae so lius materiae propria est, formae stibstantialis

persectiones habentur . Accidentia absoluta a substantiis separata existere naturaliter non Possunt; possunt tamen divinitus; modi, et accidentia modalia, nullo modo. Res vel creatione fiunt, vel eduetione. Materia, et anima huis

mana creantur; reliquae omnes substantiae, acincidentia, et modi, excepta creatione, educuatur ex subjecto, cui inhaerent; non quod prius in illo delitescerent, et deinde in lucem actio. ne causae proserantur, sed quod ea sint, quae nonnisi ex praesupposito subjecto possint naturaliter produci. Atque in eo creatio ab eductio. ne dissert, quod quamvis utraque sit effectio rei prius non existentis, haec tamen subjecto indiget, non illa. Et creatio quidem , nonnisi divina virtute haberi potest, educcio vero etiam

a causis secundis.

Haec de Peripateticorum systemate genera tim , ex quibus intelligitur , maxime illos subii. Iitatibus , et abstractis notionibus delectari; quibus significandis technicas voces quod in omnibus sere disciplinis usuvenit cudere necesse fuit, quas ignorare Theologo praesertim scholastico turpe esset. At tanti ne est scholastica

13쪽

Theologia γ Nonne hanc penitus proseribere satius esset y Hoc est profecto haereticorum votum qui insensissimum hoc illis disputandi genus diris devovent, maledictis impetunt, et ab

omnibus lyceis amandandum esse contendunt.

Quod quidem nemo iure mirari poterit: quid .

enim Ecclesiae hostes, nisi firmissima ejusdem munimenta , quibus bellum, et clades ipsis inseruntur, totis viribus submere conantur Pollud sane mirandum, non deesse Catholicos, qui hac in re haereticis subscribant . Longe aliter sapientissimi viri passim sensere, nominatim vero Meliachior Canus, et Dionysius Petavius, quorum primus in celebratissimo opere de Locis Theologicis peculiarem locum Doctorum Scholasti- eo dum auctoritati assignat lib. 8.: alter vero, quamvis a Diaeniorem disputandi rationem plerumque profiteatur, tameta in Prolegomenis ad Theologiam Dogmaticam, Seholasticam quoque - plurimum commendat, et illam ab adversariorum accusationibus egregie defendit. His addo non modo sanctitate, verum etiam singulari prudentia insignem virum Ignatium de Loyola, qui in aureo Exercitiorum libro interi regulas ,

quas servandas Proponit, ut eum orthodoxa Ec clesia vere sentiamu1 hanc undecimo Ioco statuit : Doctrinam sacram Plurimi facere , tum eam, quae positiva dici olet, tum quae scho-ἰaati . . . in , pauca licet , quae de Peripatetica Philosophia Praelocutus sum, ac de istius Lexiei oeconomia, et fine meminisse multum proderit Theologo, qui eo uti volet. Utinam Iubens, ac favens adspiciat e caelo Angelicus Doctor opeIIam hanc , qua nihil aliud mihi proposui, quani ut ejusdem S. Doctoris gloriae , et studiosae juventutis utilitati eousulerem.

15쪽

balietas est esse ab alio. Asseitas vero idem

est ac esse a Se . .

1 Absolute dicitur res taIis usse, quando in se habet naturam , vel acclitans, quod requirit talem denominationemr sic homo dicitur absolute rationalis, Paries absolute albus. Huic correlativum est revectioe, quod dicitur de aliqua re, quae talis denominetur, si comparetur cum alia, non vero si in sua natura, vel accidentibus tantum spectetur: sic Vir Parvae staturae respective dicitur magnus si comparetur cum Puero , non vero si cum gigante: I. Absolute aliquando idem est ac si liciter, et dicitur quando res sine addito, vel limitatione potest denominari talis. Noe sensu v. g. anima nostra est intelligens obsolute, veΙ simpliciter. Huic correlativum est secundum quid, quod dicitur de re, quae secundum parvam sui partem'. vel tantum um addita particula restringente talis denominetur. Sic

aethiops dicitur albus εecundum quid, nempe. in aentibus.

Abstrahentium non est mendacium. Axioma Sic concipimus animal in homine abstrahendo in mente nostra a rationali, vel irrationali, quod nec de homine affirmamus. nec nega mus, ac ideo non mentimur. Quod et in mo. ratibus locum habet, dum a rerum, quPs mere narramus veritate abstrahimus.

i. Aecidens absolutum . V. Accidens physicum. I. Accidens logicum, seu praedicabile illud est, Guod sive sit substantia, sive accidensita inhaeret subjecto . ut sine illo subjectum esse , ac concipi possit. Ita vestes sunt accι dens togicum.

16쪽

3. Aeeidens metaphrsicum illud est, quod,

licet eum substantia identificatum sit, tamen mens nostra Potest illam substantiam concipere absque illor sive quod non 'est de conaceptu substantiae. Ita hominis risibilitas est accidens metvhysicum, quia licet illa cum hominis essentias identificetur. potest tamen essentia haec concipi absque eo quod concipiatur risibilitas. 4. Aecidens praedica entale in accidens meta. physicum recidit. '5. Accidens Phinsicum juxta . Veteres entitatem habet ab omni substantia distinctam . Illud vero vel absolutum est, vel modale. Abso- Iuttim , quod quidem ad qualitatem , et qua titatem reducitur V. haec Verba , potest A divinitus esse sine subjecto. Sic, aiebant.. Panis, et vini quantitas , color, odor, sapor. sunt in Eucharistia sine subjecto , cui

inhaereant. Modale sine subjecto esse omnino non potest. Hujusmodi sunt actio , passio , unio, cognitio, et alia id genus, quae

eum sint ultimae determinationes, ut res sit 'Ggens Patiens, unita, cognoscens, Sine rene concipi quidem PUSsunt. Aecidentale, et Aecidentaliter. V. Essentiaditer. Formaliter 3. Formale. Per se I. a.

Acoommoda distributio fit, quando attributum aliquod toti speciei conveniens accommodatur, sive attribuitur singulis individuis, servata inter eos aliqua proportionali disserentia. Mie eorrelativum est .distributis cavsoluta, quae sit attribuendo singulis individuis attributum generale, nullo discrimine. Sic per distribu tionem accommodam singulis individuis adaptanda est haec propositior omne. Aatiuntur mala; per distributionem vero absoluta haec alia: omnes homines sunt morialeS.

17쪽

Acerella. V. Motus . 3. Aetio immanens. V. Motus. I. Actiones sunt suppositorum. Axioma. Id est ractiones, ut etiam passiones, toti composito, sive individuo. non soli parti, quae actionem essicit, vel patitur, tribuuntur: sic, eorpore aegro, homo dicitur aegrotare, et, anima intelligente , homo dicitur intelligere. Sic etiam mors humanitatis Christi dicitur

mors.personae divinae. Actu esse r- 4icitur, quando de facto est e tra suas musas. idest: . quando a suis causis Producta est. Potentis, vel in potentia res esse dicitur, quae quidem non existit, sed tamen potest existere: sic Autichristus est inpotentia etiam hodie. tualiter dicitur de illo, quod actu est. Cornrelativa habet potentialiter, vel habitualiter, quae dicuntur de illo, cujus producendi habetur potentia, vel habitus. Sic in eo, qui

actu movetur. motus erit actualiter; tu eo,

qui moveri potest, potentiaticer; in eo, qui moveri solet. habitualiter. Aetuane aliquid, significat illud actu perficere. interdum etiam informare. Sic anima actuat corpus, quia et illud informat, et perscit inesse viventis. V. Informare. I. Actus aliquando vocatur entis existentia. Unde esse actu , vel in actu, ens actuale, actualitas, habere actum significat existere. Sic indus jam produstus dicitur habere' actum

etc., quem non labebat, cum Pure erat possibilis

a. Actus quandoque sumitur pro nota, sive attribu entis, a quo alia ejusdem entis attributa thtelliguntur profluere. Sic rationalitas in homine dicitur actus respectu aliorum attributorum, quae ab ipsa derivantur.

18쪽

3. Actus elicitus dicitur aetus, qui fit a volum

tale, et in ipsa remanet, ut amor, odium etc.

Imperatus ille dicitur, qui a voluntate qui- . dem imperatur, sed executioni mandatur ab alia potentia, uti deambulatio, judicium imprudens etc.

4. Aetus formalis , vel simpliciter aerus dicitur

forma substantialis, sive aceidentalis, quia di ea est, quae rem determinat, ut sit id, quod est, potius quam aliud. Sic sorma substantialis ignis determinat compositum, in quo est, ut sit ignis, et non aliud. Item forma accident,lis caloris determinat corpus, ut sit calidum potiusquam frigidum. Actus sic summus correlativam habet retentiam, quo nomine venit materia compositi, quatenus ea- Pax est recipiendi sormam. 5. Actus informativus est Arma, vel id, quod est instar formae ia aliquo composito, ut anima in homine, cognitio in anima intelli.

gente. Huic correlativum est yotentia infommabilis , quae est materia compositi, ut cor-- Pus .

D. Actus Primus antonomastice est ipsa pote tia v. g. intelligendi , videndi etc. Actus secundus est actio' elicita a potentia. Unde in actu primo dicitur quis operari. quando opexaudi habet potentiam; in arati vero Secun do, quando de facto operatur. . Actus mimus remotus est causa destituta aliqua conditione, veΙ praerequisito ad operandum . Actus primus μroximus, est causa cum omnibus praerequisitis ad actionem ponendam. Sic ignis non applicatus stuppae, est in actu ρrimo remoto comburendi ; dum vero est apisi catus, est in actu Primo Proximo .

19쪽

- . . . A , 5

U. Actus Prior sive melior est, quam potentio.

Axioma. Nempe melius est unicuique rei actu existere, quam solum posse existere vel etiam melior est potentia cum actu, quam cum privatione actus. Hoc axioma non esset verum, si ita intelligeretur, ut exercitium potentiae, sive actus melior sit quam Potentia ; sic enim motus melior esset, quam Vis motrix , quod est absonum. '9. Actus Purus saepe sumitur pro forma sub stantiali, ut anima respectu corporis qua tenus informat et perficit, non vero iusor-

matur et perficitur. Sicuti materia.dicitur .aePe Pura Potentia , quatenus tota eius essentia consistit in hoc, quod possit recipere

formam , et ab ea determinari. 1 o. Actias resPectivus est ens incompletum, ut materia carens formar Actus absolutus estens completum, ut homo, angelus. II. Actias uitalis. V. Vitales. Adaequale sumitur res , quando integre et totaliter accipitur. Sic homo adaequale sumptus. est animal rationale . Inadaequate vero sumitur res, quando sumitur Partialiter. Sic homo inadaequale conceptus est animal.

Adaequatio Dei dicitur commonsuratio spatii

cum re locata.

Additum amplians est terminus additus ad ampliandam significationem alterius termini, ut In hac enunciatione: Homo, quicumque ille ει est errori obnoxius: terminus quicumque ille sit ampliat significationem termini obnoxius errori. Additum restringens est terminus additus, ut significatio alterius termini Veluti coarctetur, ut in hac propositione: homo, qui est in foro, ambulat: illa verba qui est in foro , sunt additum restringens .

20쪽

16 A

Additum dimἰntiens est terminus additus, ut significatio alterius coarctetur a toto ad partem, ut in hae propositione: aethiops est αἰ- Bus in dentibus; verba illa in dentibus sunt additum diminuens a Additum alienans est terminus additus ad transferendam significationem propriam cunius termini in impropriam; ut in hac propositioner homo Pictus est pulcher, vox pictus est aditum alie

Adjaeens terminus idem est ac terminus adje-etivus .

De secundo adjacente dicitur ea propositio, ita qua Verbum, seu copula non haiat adjunctum Praedicatum 3 e. g. Petrus est. Si vero accedat praedicatum 3 e. g. Petrus est homo , dieitur de tertio adjacente. In Adjecto hypothesis repugnare dicitur, quando adjectum, sive praedicatum conflatur exterminis sese invicem destruentibus; ut ham hypothesis r si homo esset possibilis, et im-yossibilis. Vel etiam quando subjectum hypothesis assumitur, ut prorsus iuvariatum, ut haee aliar si homo, manens homo, non es set rationalis. Adstitas idem est ac referre, seu habere ordinem ad se. γ'amarantiae relatio. V. Relatio. AEquivoca a crem, ea sunt , quorum uni unum Praedicatum convenit in uno sensu, alteri

idem praedicatum in alio, ut gallus gallinaceus, et Gallus homo, scilicet e Gallia.

quiMoca a consilio sunt analoga. V. Uni-- ea , Analoga. a AEternae veritatis dicuntur propositiones essentiale aliquid de subjecto enuntiantes , ut anima est Niritualis. Quae enim sunt essentia

SEARCH

MENU NAVIGATION