Lexicon peripateticum quo veterum theologorum locutiones explicantur ..

발행: 1834년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

tur etiam determinatae , aequatis , non com

municantes . .

a. Continui yartes ProPontionales illae sunt , quae novis subdivisionibus eadem proportione factis deteguntur, ut si lignum hipalmare primum dividas in duos palmos . deinde inquatuor semipalmos, postea in octo medieta-Ies semipalmorum , et sic deinceps; servatur enim proportio subdupla in divisione, et duis pia in multiplicatione . Partes istae consideratae in sua unaquaque Serie , e. g. duo Palmi , vel quatuor seini palmi sunt et ipsae partes aequales et non communicantes, ut partes aliquotae; sed considerata una serie cum altera , v. g duo palmi cum quatuor semi- palmis, dicuntur Partes inaequales et comis municantes , quia semipalmi sunt minores

palmis, de illisque singuli participant aliquid.

artes proportiona S dicuntur etiam indeterminatae . quia semper decrescere Possunt per novas subdivisiones. 3. Continui Puncta evulantia , vel terminantia , vel continuantia sunt puncta ab aliquiabus veteribus admissa in continuo permanen

ii , indivisibilia, quae puncta nihil aliud prae-- stant, nisi unire partes inter se. ita ut istae sint naturali nexu copulatae. Nimirum aut uismabant illi partes cimtinui, uti partes ligni, uniri inter se veluti quibusdam fibulis, quae Puncta copulantia appellabant, eaque vole-hant indivisibilia . . 4. Continuum est, quod partes habet integrantes naturali nexu copulatas, ut guttae in aqua, manus et brachia in corpore. Unde continua dieuntur a veteribus illa, quorum extrema sunt naturaliter unita . Contiguum est

illud, quod non importat unionem, sed me-

32쪽

cebantur illa, quorum extrema sunt simul,

idest, in locis immediatis; ita duo ligna sotuvicem tangentia. 5. Continuum Permanens illud est, cujus paries simul existunt, ut Palea. lignum etc. COntinuum successi m est, cujus partes fluxu non interrupto praetereunt, solamque habent continuitatem sumptam Pro non interrupta Successione , ut motus et tempus. Contrahere genus. ωel meciem est determinare , ac veluti applicare genus ad aliquam speciem, vel apeciem ad aliquod individuum. Homo e. g. contrahere dicitur genus animalitatis; Petrus contrahere speciem humanitatis; scilicet, genus amntal determinatur, sive

applicatur homini, et humanitas Petro. Hoc etiam indicatur per verba dioidere genus , dividere speciem , nemee, illud in suas species, iliane in sua individua. ConIraria contrariis curantur. Axioma. Quia Contraria ex eodem subjecto se mutuo expel-

. . auut, quod tam valet in physicis, quam in

moralibus. Contrariorum contrariae sunt causae. Axioma. Quia cum sint opposita requirunt oppositam, aut dissimilem virtutem sui productivam.

Quod intellige de causis se non de mu-

is per aceidens concurrentibus, neque de causis liberis: potest enim volthio, et nolitio ejusdem objecti ab eadem voluntate successi ve produci. Possunt etiam haberi Ab eadem causa necessaria essectus aliquo modo oppositi, si subjecta sint diversimode disposita. ut ab eodem sole habetur induratio luti, et liquefactio cerae. Convertens proρOsilio dicitur . ea, quae ab al-

33쪽

tera deducitur transponendo subjectum et Iraedicatum istius: e. g. nullus homo esteo; ergo nullus leo est homo . Secunda haec dicitur conoertens , prima Vero conversa . Ad Conserientiam diei. illis adaptatur, quorum neutrum potest sine saltem tacita mentione alterius significari: ita ad conmertentiam dicuntur dominus et servus.

Conuerti illi termini dicuntur, quorum unus de alio assirmari potest, et vicissim hic de illo.

. Tales sunt in sensu metaphysico e. g. ens , bonum, nam omne ens est honum . et omne honum est ens . v. Transcendentale.

Comorea, sive Corporalia per attributionem. V. Θiritualia . Creatio. V. Eductio.

Decretio. V. Motus . 3. Decretum attemPerativum , relictissum, commissiuum , indisserens voeatur deeretum, quo Deus, secundum aliquos philosophos et theologos decernit concurrere cum causis liberis; quia Deus per hoc decretum attemperat sonaturae, et indoli voluntatis ereatae, relinquit, et committit et ' determinationem . et reddit omnipotentiam indisserenter applica. tam ad quodvis extremum. Demonstratio . V. Λ Priori. I. Denominative . V. Formaliter. 4. Speciscative . Descenmus terminorum est consequentia ducta a termino communi, ad alium minus communem , sive etiam singularem sub illo contentum e e. g. omnis homo est animal ; ergo hic homo est animal. Ascensus e contrario est consequentia ducta a terminis minus commu-

34쪽

nibus et singularibus ad terminum communem, qui illa sub se comprehendat: e. g. singuli Evangelistae sunt sancti; ergo omnes Evangeliatae sunt sancti.

Determinatae aliquid facere significat illud et

non aliud per actionem suam respicere; m- terminatioe vero sacere signiscat determinare causam illius , ut ipsum producat. Sic qui librum a te petit, te movet ad aliquid cle-

terminate volendum , sed non movet detem

minative . idest, non te determinat; determinatio enim non ab illo , sed a libera tua vo-Iuntate dependet. Deus et natum nihil faciunt frustra. Axioma . Quia hoe aliquid imperfectionis importaret. et quamvis nobis aliqua superflua . imo vitiosa appareant, ut gibbus in homine, haec tamen ipsa conducunt ad bonos fines, licet no- his ignotos. Dictum in propositione modali dicitur propositio ipsa absolutar e g. ita hac propositione Petrus nunc studet, Nunc est modus, Petrus studet ; dictum . Di erentiα. V. Metvhystea Essentia. I. V., Princ ium . I. I. Directe aliquid cognoscitur, quando primo cognoscitur in se . Restio vero, quando eo gnoscitur in alia cognitione de illa re habita; e. g. visum hominem direcie cognosco . at visa eius imagine, reflexe, quia tunc hominem cognosco per cognitionem imaginis . a. Directe id dicitur intendi in quavis actione, quod primario et' ratione sui intenditur.

Correlativum habet indireele . quod dicitur de illo, quod tantum ratione alterius inienditur, et quasi per cecidens. Sic Logica d necte agit de operationibus intellectus, indi-

35쪽

rrete de signis, vocibus ete. Item in morali-

hus dimete intendit homicidium. qui illud mandat; indirecte, qui illius aliquam causam ponit, ut ebrietatem, ex qua illi d sequatur . .

Directime coneurrere. V. E cienter. Di ositive. V. Formaliter. 4. I. Distinctio consistit in eo, quod unum non sit aliud. Distinetionis variae sunt divisiones, quae pro auctorum intelligentia notari

praestat. . , ' a. Distinotio absoluta datur inter cluas res. quarum neutra est modus alterius. ut inter lapidem et aurum. Distinctio modialis datur inter rem et modum ejus, ut inter eor-Pus et ejus figuram. 3. Distinctio adaequata datur inter totum et totum, e . go inise solem et lunam . Inadaequata datur inter totum ejus partem e. g. inter manum et unum e digitis ejus. Distinetio in adaequata dicitur etiam includen. Iis et inclusi. 4. Distinctio rationis ratiocinantis datur, quan. do mens nostra concipit distincta, quae talia a parte rei non sunt sine ullo iandamento in re sic distingue , ac proinde tota distinctio a ratiocinante Aendet: e. s. dum in una eademque re rationem subjecti et praedicati veluti diversa a tributa concipimus, ut dum dicimus di homo est homo; vel dum eandem rem eoneipimus Per eoneePlus synonimos, ut si distinus: homo est animal rationale , in qua propositione veluti distinguimus hominem ab aniniali rationali; quo casu si unus eonceptus sit explicatio alterius, ut in exemplo dato. dicitur etiam distinctio rationis penes implicitum et explicitum.

36쪽

5. Distinctἰo rationis ratἰocἰnatae habetur, quando mens nostra concipit distincta, quae talia quidem vere non sunt, sed id factu cum fundamento in re. Hoc autem fundamentum . consistit vel in foecunditate objecti ad operationes valde inter se diversas, ut ignis, qui indurat lutum, et liquefacit ceram: vel

in persectione obiecti, quae persectionibus multis alibi dispersis aequi valet, ut Deus, cujus persectio aequivalet, imo eminenter cori tinet quidquid persectionis in creaturis est; vel in reali similitudine, simulque dissimilitudine talis obiecti cum aliis, ut homo. qui est εimilis, et dissimilis bruto; vel in tenuitate , seu debilitate nostrorum conceptuum , ut accidit eum homo procul visus cognosciatur solum per conceptum corPus, tum Pro Pius accedens per conceptum animal , deinde Per conceptum homo, ac demum Per conce-Ptum talis hominis, e. g. Petri. In quolibet ex fundamentis hisce simul cum impersectione intellectus humani, qui nequit unico intuitu totam rei persectionem bene concipere, consistit landamentum disti nctionis rationis ratiocinatae. Fundamentum hoc vocatur etiam fundamentalis distinctio rationis. 6. Distinctio realis est . quae rebus convenit indepelidenter ab operatione intellectus, ut inter animam et corpus hominis. Distinctio rationis est, quae rebus convenit per operationem intellectus concipientis ut distincta, quae talia a parte rei nota sunt, ut inter attributa Dei. . Distinctio realia a Scotistis subdividitur in

realem entitative, sive absolute et stricte realem, et in formalem ex natura rei. Illa datur inter rem, et rem, ut inter Caesarem ,

37쪽

D 33

et Alexandrum. Altera datur inter fornialiatates cita vocant notas essentiales et attributa eiusdem rei, ut inter animalitatem et rationalitatem hominis. V. Gradus metaphysici. Istae Porro formalitates Per Scotistas ex natura rei, sive a Parte rei formaliter distinguuntur . si ipsae sint diversimode desubbiles, vel si una a sua quidditate formali V. Quidditas alteram excludat, vel uni in quantum tali conveniat aliquid, quod alteri in quantum tali non convenit. Totum hoc patet in Proposito exemplo animalitatis et rationalitatis; nam et diversimode dest. niuntur . et dici non Potest: Aninialitas, quia est aninralitas est etiam rationalitas. et vicissim; insuper animalitati ut tali, convenit similitudo cum brutis, quae similitudo non convenit rationalitati ut tali. Quando ergo ista verisicentur non dabitur quidem distinctio realis stricte talis, inquiunt Scotistae. quia illae sormalitates non sunt res realiter distinctae, sed sunt formalitates ejusdem rei inter se realiter identificatae, et propterea

inseparabiles; dabitur tamen distinctio sormalis ex natura rei, idest, inde pendenter ab intellectu nostro veri ficabitur a Parte rei, quod una formalitas nota sit alia, et uni conveniat' quod alteri non conVenit. B. Distinctio uirtualis mPropria, siue eatrinseca consistit in aequivalentia unius rei multis per hoc, quod una res in se identificet persectiones, quae multiplicantur in rebus aliis, vel praestet varios effectus, qui Praestari soletat a multis, veI causet in hominis mente diversitatem conceptuum. Distinctio haec coincidit cum fundamento distιnclιon ιs rationis ratiocinatae. V. haec verba.

38쪽

s. Distinetis virtualis propria et intrinseea . est aequivalentia distinctionis realis, sive est' talis virtus et capacitas ut licet attributari:

sint realiter identificata, eadem tamen Possint suscipere praedicata contradictoria, ac si illa essent totaliter distincta: e. g. animal et rationale hominis licet sint unum et idem. neque ullam habeant actualem distinctionemn parte rei, ut volunt Scotistae. tamen iu-trinsecam virtutem et capacitatem habent. ut alterum dicatur et sit a parte rei simile Bruto, alterum non simile, perinde ac si forent duo subjecta realiter distincta. Aliis verbis distinctiones hae explicari solent. --yropria est aequivalentia unius rei indisiiactae pluribus rebus distinctis, sed non qua distinctis , adeoque non ut verificantibus praedicata contradictoria. Pro ria est unius rei indistinctae aequivalentia pluribus rebus distinctis quatenus distinctis, et praedicata contradictoria verificantibus. Distinctio uirtualis Propria etiam in rebus creatis asseclas habet praesertim Thom istas. Primo. Diuersa illa sunt, quae in nullo genere, nisi ad summum universalissimo genere entis

conveniunt, ut substantia et modus.

Duratio est ultima determinatio formalis, qua sit, ut res sit potius hoc tempore, quam alio, sive quae rem tali momento temporis assigit, eo modo quo ubi tio tali puncto spatii. Duratio juxta aliquos e Peripateticis est accidens modate realiter distinctum a re et tempore V. Accidens ; juxta alios consistit tantum in simulianea existentia rei et . talis temporis.

39쪽

Eductio, sive educi aliquid de alio significat

aliquid ita fieri, ut necessarium sit subjectum, in quo illud producatur et conservetur; sive, qaod idem est, eductio est actio. quae aliquid producit ex praesupposito subjecto. Ita dum ignis ex praesupposita materia v. g. ligno gignitur, dicitur ignis de ligno educi. Imo omnes actiones creaturarum.

quae aliquid producant, edactiones sunt, cum nihil causae creatae valeant efficere sine mainteria praeexistente. Μateria autem haec prae- existens vocatur subjectum sustentationis

nam sustentat illud , quod Producitur et coα- servatur dependenter ab ea, eo sere modo. quo sundamentum domus domum imam sustentat superimpositam . Eductioni opponitur Creatio, quae rem ex nihilo producit, sive Per quam res producitur ex nihilo tum sui. tum subiecti praesumositi. eetus formalis est effectus causae formalis. Primarius, qui et intrinsecus dicitur, est comis positum concretum, vel denominatio resultans ex forma unita subjecto capaes: e. g. e=etus formalis ρrimarius et intrinsecus caloris , quo aqua calefit . est aqua ipsa calida; ita etiam homo sanctus est essectus formalis gratiae unitae homini. Secundarius vero, qui et extrinsecus dicitur, est quicumque effectus sive positivus, sive negativus, qui ex unione formae cum subjecto ita resultat, ut adaequa te distinguatur a forma, sive ut formae maneat extrinsecus, ut in exemplis adduetis

expulsio frigoris in aqua, deletio criminum

in homine.

40쪽

etenter, emetiqe, Atestiust ad aliquid eo eurrere dicitur de illo. quod immediate exe-

quitur et effrit opusia Correlativa sucit haec: Direcuse concurrere, quod dicitur de . illi', quod ostendit regulam seu .artificium, quo

res fieri debet; Moraliter, quod dicitqs de illo, quod illuminat, invitat . inclinat; Da-perative, quod dicitqr de imperande effectionem operis; Finaluer, quod inicitur de fine actionis; e. g. Iudicia producuntur ab intel- Iectu es cienter, seu elicuiNe a imperative ,

et moraliteri. eum sunt libera. a voluntate

applicante intellectum; a Logica directive sa uue. acquirendi scientiam si liter. V.

Elementa vulgaria sunt: Terra. aqua, aer. ignis', quia sunt, juxta veteres, generalia quaedam semina caeterorum omnium Corporum, Saltem sublunarium, quae dicebantur mixta. Ex istis. quae conveniunt inter se

in aliqua ex iis qualitatibus, quae primae dicuntur. V. Primae qualitates ut aer et aqua. quibus convenit humiditas et frigus, licet diverso gradu, dicuntur sy mbolas quae Vero in nulla qualitate conveniunt, ut ignis et aqua, dicuntur au mbola. Quia Vero Corporum species sunt longe plures quam diversae unim serant quatuor eIementorum, hinc praeter - 4mittebantur olim semina o quaedam corporum a Deo initio mundi producta, quae dispersa serventur in regionibus elementorum, veluti in communibus seminariis, quae sint pro complemento ad talem. Vel valem speciem corporum, quae Producuntur . Ista semina Vocabantur etiam a chy- 'micis miritus . .

nevari dicitur res cum per auxilium Dei fit

SEARCH

MENU NAVIGATION