장음표시 사용
21쪽
Iia subiecto alicui habent aeternam veritatem hoc sensu, quod nunquam esse potuit, vel
poterit subjectum illud esse, aut fingi sine
illis. Nullum agens intendens in malam operatur. Axioma. Subintellige, quatenus malum est. Est autem intelligendum de causis necessa riis virtute a Deo indita agentibus . Quidquid enim eae agunt, Deo tribuitur, ut causae per se principali; Deus autem intendere
malum, ut malum, non potest. Si vero de causis liberis intelligatur, sensus est, quod voluntas solum movetur bonitate sive reali, sive apparenti.
Agens agendo reρatitur. Axioma sat clarum; ex quo deducunt hominem etiam sine moris bis , atque solum vi nutritionis aliquando mori debere. V. Passum α. Alia axiomata. V. Simile. V. Te minus I. a. Agere . V. Esse. generatio. V. Motus 3. Alienum . V. Proprium a.
Alietas idem est ac distinctio, sive esse aliud ab alio distinctum.
Aliquitates . V. Realitates . Atieratio. V. Motus 3. Ampliatio. V. Status termἱni. Analoga attributionis sunt ea, quibus nomen commune couvenit in eodem quidem sensu, sed diverso titulo; v. g. homo, cibus , Pubsus dicuntur sana , sed per analogiam attributionis, quia homini convenit sanitas Pro. Pr e, et principaliter e cibo, ut causae sanitatis : pulsui, ut signo. Analoga P Portio. nalitatis sunt ea, quibus convenit nomen commune cum significatione simili, et eum
Proportione; V. g. Prato, et homini convenit
22쪽
risus per analogiam proportionalitatἰs; nempe ut risus hominis placidum ostendit animum, sic amoenitas Prati iudicat bonam temperiem soli. Analoga, Analogata . V. Univoca. Animatio est sacere, ut anima informet eorpus, sive est actio, qua fit, ut anima informet CorPus, vel est actio, qua anima corpus ia- format . Ani eristasis idem est ac circumobsistentia, Seu resistentia facta corpori ab aliis illud circumdantibus. Ita subterranea Ioca in hyeme calidiora esse dicebant per Animeristasim,
videlicet. eo quod terrae meatus tunc temporis obturati, et aer externus densior circumdant loca illa, et impediunt quominus igneae
Antonomastice. vel per antonomasiam , idem ac nomen aliquod pluribus commune alicui er excellentiam quamdam tribui; sic Paulus antonomastice dicitur Apostolus: sic Ci
Parenter. V. Formaliter s. Amellare dicitur vox aliqua ad terminum illum, cujus est synonimus, Vel epithetum; e. g. cicero fuit magnus orator; VOX magnus appellat ad terminum Cicero. Hinc primum vocant terminum amellantem , alterum terminum amellatum. Arguitive. V. Formaliter 4. Ascensus terminorum. V. 'Descensus. Asseitas idem est ac esse a se. Abalietas idem est ac esse ab alio .
Per αttributionem idem est ac per imputationem, sive per hoc, quod aliquid alteri attribuatur, ut cognitio attribuitur toti homini, licet sola anima cognoscat.
23쪽
Bilaeatio est determinatio rei, ut sit simul in duobus locis adaequa te distinetis, tota in sinisgulis r ut si quis Bononiae simul existat, et Romae. 'Bonum est communicatiuum sui. Axioma. Ratio physica deducitur ex inclinatione, quaereaturae in se mutuo agunt, et alias sibi a similant, ita ut cum non possint suam Substantiam individualem eum aliis communica re, saltem Suam speciem communicent. Ita ignis in ignem e. g. convertere nititur alia corpora . Quod etiam in bonitate morali locum habet, scilicet bona, et virtutes suas
aliis participando. Adde rem, quae nihil sui
eum aliis communicat esse inutilem prorsus: res autem prorsus inutilis non est bona. Bonum est ex integrα causa , malum ex quo cumque defectu . Axioma . Sic sanitas optuma ex omni parte sit, et dicitur mala ex unius humoeis intemperie. Sic etiam actus e se bonus vitiatur unica circumstantia, quae sit mala. , Bonum totius est bonum Parcium. Axioma.
Patet hoc tum in physicis, tum in morauhus. Quia quod totum absolute perficit, Ddem etiam perficit singulas partes ; ideoque
hae naturaliter appetunt bonum totius, quod D. Thomas explicat exemplo manus, quae ictum a capita, et, a reliquo corpore ProPQ
Geteris 'aribus. Dum aliquidi assirmatur de re aliqua, quod verum quidem est in quadam
24쪽
determinata hypothesi. salsum vero si res illa aliis hypothesibus subjiciatur, addi solet: cae
teris paribus, ut nempe indicetur plura impedire posse. quominus res ita sit uti enuu- .ciatur. Idem serme esset si adderetur: dum. t modo nihil obstet. e. g. Consilia senum pru-- dentiora sunt, caeteris paribus juvenum: id est dummodo senes judicii dexteritate, experientia etc. non careant; et dummodo juvenes non reperiantur, qui in re, de qua agitur praestarent senibus. Ca legorematicus a graeco κατηγορεω, latine e-
nuncio dicit ut ille terminus, qui est per se significativim adeoque enunciari potest sine, acidito. idest, cujus significatio ita est inde.
pendens a consortio alterius termini, ut per se sussiciat ad subjectum, et praedicatum, ut nomina substantiva, e. g. Petrus, Leo, amrum. Sy ncategorematicus dicitur ille terminus, qui non est per se significans, sed tantum consigni scans, idest, cujus significatio ita dependet a consortio alterius, ut sine illo nec ad subjectum sussiciat, nec ad praedicatum. Talia e. g. sunt nomina adiectiva, honus . magnus, quae nonnisi de aliquo sub. stantivo vel tacito, vel expresso dici possunt. V. In itum. Categoriae Aristotelis. V. Praedicamenta. Categorica dicitur propositio quaevis, quae non sit complexa, sed simplex, ut e. g. Petrus currit. Ideoque categorice loqui dieitur, qui sine suppositionibus, aut conditionibus, vel aliis eomplexum sermonem reddentibus lo- rquitur. Propositioni categoricae opponitur DPothetiea, quo nomine a veteribus ple--rumque indicabatur propositio quaevis com
25쪽
I. Causa Causae est etiam causa causali. Ainxioma. Quia causa , sive producens causam dat illi potentiam . et vires naturales producendi suos effectus, et sic est eausa. saltem remota, istorum effectuum; sicut sol prodocens lumen est causa remota visibilitatis obisjecti a lumine collustrati. Sic etiam in genere moris mandans alteri patrare homicidium est causa moralis homicidii, ideoque illi imputatur ad peccatum.
oirtute effectus immediate ρroducitur i Causaesiciens moralis ea est, cujus imperio, munis , consilio , effectus debetur . Si Titius jussu Cati hominem occidat, erit Titius causa iniciens ρbsica homicidii, Cajus vero causa
3. Causa exemplaris est exemplar, ad cujus imaginem, et similitudinem effectus aliquis producitur. Ita e. g. idea domus in mente architecti existens est causa exemplaris domus, auam architectus ad illius formam aedificat. Exemplar dicitur causa, quia illuminat, et dirigit causam essicientem ad positionem essectus. 4. Causa extrinseca est, quae ab meetu realiter, adaequale distinguitur, ut creator a creatura . Causae intrinsecae respectu alicujus compositi dicuntur partes, quibus illud constat, ut corpus. et anima respectu hominis. 5. Causa snalis est finis, propter quem aliquid sit. Ita sanitas est causa finalis sumptionis pharmaci. Finis dicitur causa , quia movet, et determinat causam essicientem ad ponendum essectum. 6. Causa formatis extrinseca dicitur etiam so ma Concreti Logici. V. Concretum.
26쪽
et. causa materialis dicitur extrinseca respectu formae, ab illa educitur. V. Edtιetio.
8. Causa materialis intrinseca est, quae essectum constituit ut materia ipsius, tale est corpus in homine , talis est etiam in composito artificiali materia e. g. in statua marmorea, marmor . Causa formatis intrinseca, si ve simpliciter Causa formatis est quae essectum constituit, ut sorma, illum, scilicet, specificando, seu eum collocando in certa determinata Specie, ut anima rationalis in homine. et figura in statua marmorea.
s. Causa PrincUalis ea est, quae ad essectum producendum non indiget speciali juvamine
superioris agentis: Cau Sa instrumentalis e contrario indiget tali juvamine. Ita in libri scriptione homo est causa Principalis, calamus
vero instriι mentalis. o. Causa secunda agit in virtute causae Primae . Axioma . Tum quia causae creatae agunt Per virtutem Participatam a causa prima , tum quia operantur dependenter ab actuali ejus influxu in qualibet actione. xi. Causa sublata tollitur efffectus. Axioma. Intellige hoc potissimum de causa immedia- , ta , nisi alia causa conservans effectum immediate succedat, aut nisi essectus a Deo tamquam causa prima conservetur. Sic sublato sole tollitur ejus lumen nisi succedat immediate alia causa illuminalis; sic etiam manet figura statuae sine artifice, Deo illam conser vante. Imo in moralibus id etiam locum habet. Sic sublatis meritis, tollitur gratia, et praemium; sublata objecti bonitate causante amorem. tollitur amor. Huic axiomati correspondet aliud : Posito esseetu ponitur causa . Nempe, dato effectu, arguitur, vel actu esse causam , vel Positam fuisse. -
27쪽
Causalitas est abstractum causae, ut ration inlitas abstractum rationis, sive est ea proprietas, vis, aut iacultas, qua sit, ut eausa sit talis. Non raro sumitur pro actione ipsa, veIexercitio causae . Causaliter . V. Formaliter et occasionaliter. omitudo cognitionis , quae etiam dicitur cedititudo objecti formalis, ea est, quae oritura motivo ad assensum impellente, e. gr. ab evidentia, a testimonio sensuum. ab auctoritate. Certitudo objecti est ejus necessitas, vel antecedens, vel consequens, ita . se haberi. di, ut iudicatur. Certitudo subjecti est tenax adhaesio intellectus suo judicio, ut vero: quae Iicet nonnisi ex valido et rationabili motivo' haberi debeat, tamen aliquando ex pervicacia oritur, ut cum haeretici mordicus adhaerent suis erroribus. Certitudo cognitionis sumitur
etiam pro evidentia judicii, vel Pro hujus es-
Greulus formalis, vel uni mis, sive circuri latio, cum de argumentatione est Sermo, i dem sunt ac circulus mitiosus. Circulus materialis et regressus demonstrat ous fit quando e. g. Probatur causa Per essectus , ac dein per causam attentius consideratam , et melius cognitam, vel ex alio capite probatam, a priori probamus essectus eosdem. Sic a rerum creatarum existentia inserimus existentiam creatoris: deinde hujus natura nitentius considerata, et persectionibus cognitis, deducimus rerum creatarum existentiam et ordinem ab illo dependere. Circumobsistentia . V. Antiperistans . Circumscr*tiva praesentia, vel extensio cir-
. cum criριiva in corpore est talis modus exi-
28쪽
stendi in loco, ut partes illius correspondeant partibus spatii, nec una pars sit in loco alterius , aut Penetrata cum altera. Ita corpora quaeque naturaliter existentia in Ioco. De f- niti a vero Praesentia, seu extensio spirituum Propria ea est . quae arctatur ad certos, RCdefinitos spatii terminos. sed ita ut rem coci instituat totam in toto spatio . et totam in quolibet puncto ejus spatii. Sic anima. iuxta ali quos, praesens est toti corpori, et tota euilibet parti. Sic angelus existit in loco suo , sic Christus in pave, et vino consecratis. Claudere aliud in suo intellectu dicitur de eo. ici cujus eoneeptu aliud est inelusum , ut μα-
ter, qui talis concipi nota potest sine suto ,
et vicissim. I. Cognitio abstraelisa est illa ι quae uno caret e duobus requisitis ad cognitionem intui. tivam V. Cogn. Intuit. . scilicet veI dum
res cognoscimus Per alienas . non per Proprias rerum imagines, vel dum cognoscimus res non praesentes . ita rabstractiva est cognitio, quam nunc habemus Dei, utpote a creaturis hausta;
item cognitio Adami, Antichristi, antipodum, qui nobis praesentes non sunt. Cognitio abstractiva sic sumta opponitur intuitivae. a. Cognitio abstractiva generatim sumta, est illa , per quam fit abstractio in nostra mente; sed antonomastice prior sola hoc nomine donatur.3. Cognitio comprehensiva stricte talis est, quae objecto adaequata, seu penitus commensurata est, qua Hempe objectum totum. Et totalitereognoscitur, quod fit dum cognoscitur totum. et omni modo, quo potest cognosci, etiam quod ad εffectus omnes, omnesque terminos, quibuscum intrinsece connectitur. Cognitio
haec debet esse clara, certa, evidens, quid
29쪽
ditativa, quia est omnium cognitionum , quae objecto respondent, persectissima. Ita Deus seipsum, imo omnia cognoscit.
4. Cognitio intuitioa duo importate ut sat per Ueciena se Priam, sive per propriam ipsius objecti imaginem menti impressam ab objecto ipso, vel a Deo; et ut feratur in ob-Jectum realiter praesens, et quidem summa claritate, et certitudine. Ita intuitiua est cognitio solis, dum illum videmus, et intuitiva est cognitio , quam beati habent Dei. 5. Cognitio quidditatiωa stricto sensu est illa. quae nascitur a Propria objecti imagine, ut intuitiva, et insuper penetrat distincte praedicata rei essentialia ad ultimam usque disserentiam conceptu claro, proprio et positivo. Hujusmodi est cognitio , quam Deus habet Terum omnium. Cognitio vero quid litativa Iato sensu est quaecumque cognitio quiddia
talis obiecti, vel quaevis desinitio explicans
quid res sit. Commune. V. Proprium . I. Completioe idem est ac perfecte, absolute. mpositum substantiale et accidentale . V. Substantiale. Concmtus rei proprius ex propriis, vel stricte Proprius est ille, quo Concipimus rem ut est in se. citra negationem, et sine ope Vmboli, vel exempli; ut concipimus lucem, aut albedinem. quam videmus. Conc tus ym-
prius ex communibus est, quo rem concipimus per praedicata communia, et ope Vmboli, exempli, vel negationis limitatur ad tale objectum. ut non convelliat aliis. Ita animam , Deum, imo quaelibet, quae sensibus non subjiciuntur, concipimus per praedicata generica, et instar alterius. et Per negationes distinguimus illa ab aliis . a
30쪽
Coneretum dicitur compositum ex subjecto, et forma, a qua aliqua denominatio tribuitur subjecto. Concretuna metaphysicum illud est, in quo forma non distinguitur realiter a subinjecto; physicum, in quo distinguitur.qui, dem , sed tamen illi inhaeret; logιcum, si ne
inhaeret quidem. Sic Deus omnipotens est Concretum metvhysicum, quia in eo forma, id est, omnipotentia non distinguitur realiter a subjecto, nempe, Deo. Corpus siguratum est Concretum Physieum, cum figura distingua. tur a corpore, et simul illi inhaereat. Turris visa est concretum logictim , visio enim distinguitur a turri, et illi non inhaeret. V. Speci ficatiue. Concurrere Esscienter, Directive . Moraliter, Imperative, Finaliter. V. Escienter.
Connexa sunt ea , quorum unum determinari, seu haberi non potest sine altero. ut Creatura et creator. Creatura enim sine creatore esse non Potest.
Connexioe. V. Entilatime et Formaliter. 4. Connotare aliquid est illud innuere, seu indigitare. Unde Connotata sunt innuta , seu indigitata ab aliquo termino, sicque termini relativi sunt si-hi mutuo contio tantes et connotati. Pater
enim innuit filium. filius patrem.
Connotatioe . V. Subjectise . 3. Contiguram. V. Continuum . I. Giminui partes aliquoiae ab Aristotele dicebantur illae, quae aliquoties repetitae totum adaequant, ita tamen ut adaequale distinguantur ad invicem. nec una pars de alia 'Participet, sed omnes habeant certam et aequalem mensuram . Sic palmus quater ductustolam metitur ulnam. Istae partes diceban