장음표시 사용
41쪽
potens assurgendi ad munus superIoris ordinis, Vel ad effectum. extra na uralem ejus sphaeram collocatum; ut intellectus humantia. ad visionem intuitivam Dei. s. Eminenter. V. maluer. 1. Ens otionis pure objectivum est chymera, sive res impossibilis, quatenus aliquo modo est o .ctum coguitionis humanae . ut circa Ias triangularis. Ens relatiotim et absolutum. V. Relatἰo. 1. lis non sunt mult*IDanda sine necessitate; . sive Frustra fiunt Per Plum , quae fieri pos- Funt per pauciora. Λxiomata. Tum quia secus aliquid fieret inutiliter, tum quia res. quo est simplicior, eo est Persectior, caeteris paribus. Entitates absolutae. V. Modus. 3. d. Entitatiue significat rem considerari in tota et
nuda sua entitate. Correlativum habet connexioe, quod indicat aliquid verisicari ratione
connexiociis unius rei cum alia. Sic corpus entilatiNe est incapax seu tiendi, et iners, sed connexioe, scilicet, ratione connexionis cum anima est capax sentiendi, ac se movendi.
Esse ultimum rei est illud ultimum instans tem- Poris, quo res existit. Primum non esse rei est illud primum instans temporis, quo res amplius non existit; hoc dicitur etiam uti
muni instans extrinsecum existentiae . . Esse secundum. V. Secundum.
Esβe est Propter o erari. Axioma. cui similia sunt haec: Unumquodque est propter suam verationem; Unumquodque sicut se habet ad esse, ita se habet ad agere; Modus operandi sequitur modum essendi. Quorum ratio est. quod esse , sive essentia cujusque
rei ordinatur ad operationem Oibi propriam ,
42쪽
et proportionatam, et ipsa essentia rei est
principium activum operationis. V. Modus. Essentiae rerum consistunt an indivisibili. Λ-xioma. Scilicet, nullum praedicatum essentia. Ie potest ab alicujus rei essentia detrahi, vel illi addi sic, ut salva maneat eadem essentia. Essentialiter dicitur aliquod Prahdicatum eonia venire subjecto. sine quo subjectum nec e se , nec concipi Potest, ut rationalitas respectu hominis, unde etiam homo dicitur essentialiter rationalis . Correlativum habet Accia
dentaliter, quod dicitur de illo praedicato,
sine quo res saltem concipi potest, ut albedo, rotunditas. V. Formaliter. 3. Exemplariter. V. Formaliter. 4. Exercite . V. Signate .
Exercitium e. g. intelligendI, ambulandi. vel aliud agendi indicat actum ipsum intelligendi, ambulandi, vel aliud agendi.
Exercitum idem ae actuale, sive in actu esse. Exigitioiιm, vel exactiνum idem ac exigetas. Ita ens supernaturale definitur id, quod superat oires actioas et exactivas naturae; nempe , quod superat id, quod natura suis viribus agere, et a suo auctore exigere potest .
penetrata dicuntur, quae nou sunt compe
Exponens yro ostiis iIta est, quae additur ad explicationem alterius propositionis explicatione indigentis, quaeque ex onibilis dicitur. Triplex praesertim species propositionum exponi bilium a veteribus distinguebatur. Priama est exponibilis exclusiva, estque ea, quae habet particulam exclusivam, ut tantum, dumtaxac, solum, quae particula indigeat explicatione: e. g. Petrus est tantum logia
43쪽
eus. Exclusiva huiusmodi exponitur per eo-Pulativam, e. g. Petrus est logicus, et nihil aliud. Copulativae prima pars: Petrus est logicus, dicitur propositio praejacens; altera rei nihil aliud, vocatur secunda e Onens.
Alia species exponibilium est propositio exceptiva; nempe, quae habet Particulam, praeis ter, nisi, aut similem explicatione indigentem. Tertia species est propositio reduμι- cativa , habens, scilicet, unam ex his, vel similibus particulis: ut, Prout, quatenuν, inquantum , quae sit explicanda . . Exponere idem ac explicare.
Extensiue et Intensior potissimum dicuntur de qualitate et quantitate. Extensio enim qualitatis, v. g. caloris tunc fit. quando calor extenditur ad plures partes subjecti. Intensis vero tune fit, quando in eadem parte subjecti ponuntur fures gradus qualitatis ejusdem . Sic calor ut sex in sola manu est tuis tensior calore. ut quatuor in toto corpore; at hie est illo extensior. Extraneum. V. ProPrium. a.
In Heri res esse dieitur, dum incipit esse,
sed nondum tota est. In facto esse, dum est complete in rerum natura cum iis partihus et constitutivis ς quibuscum durat et permanet. Ita pietura est in fieri. dum pictor signat et pingit tabulam; in facto esse vero , dum jam picta est. FHrialiter. V. Formaliter. 4. Finaliter concurrere. V. Emienter. Finalizatio dicitur illa ratio, quae mo et tamquam finis assequendus. Ita e. g. bonitas. -
44쪽
Dei, quatenus eius possessio est beatitudo nostra, est Inalizatio, seu ratio motiva bonorum operum, quae fiunt ad Deum assequendum . a. Finis est causa causarum. ATioma , quIa
intentio finis obtinendi movet alias causas . ad operandum pro fine obtinendo, ut Roma videnda movet ad omnia itineris media. a. Finis objectivus. seu sinis qui sic speciali ter dictus. est bonum, quod consequi volumus, ut beatitudo in viatoribus. 3. Finis qui, dicitur ille . quem agens intendit assequi: e. g. Salus, quam aeger intendit. Finis cui. dicitur Persona, vel subjectum, cui procuratur sinis qui e e. g. aeger ipse . cui sanitas Procuratur .
4. Hnis vero formalis, seu sinis quo, est actualis conaecutio ipsius boni. ut beatitudo ipsa in bistis . . 's1. Forma aecidentalis iuxta Peripateticos est
illa. quae advenit subjecto completo in esse substantiae. Talis e. g. rotunditas, albedo . quae subjectum, cui insunt, supponunt iam completum in esse talis, vel talis substam tiae . sicque illud accidentaliter solum persi-eiunt . V. Actus formalis, 2. Forma coryoreitatis, quam multi ex anti. quis admittebant in corporibus animalium . multi etiam in corporibus viventium omnium. est ipsa organigatio Partium. Corporis Per , quam ipsum est aptum, et ultimo dispositum ad recipiendam animam. Hanc organizationem singebant illi tamquam substantiam diis si clam a corpore. et ideo appellabant etiamo anizatim em substantiatem . . . .
3. Forma dat esse rei. Axioma. Quia sor materiam qx se iudisserentem in certa specie q
45쪽
' constituit, sicque in re morali actiones itidi Diarentes per intentionem agentis accipiunt certam speciem virtutis . aut vitii. 4. Forma mixtionis est juxta veteres quaeeum-- que forma corporis sublunaris , eo quod in tali corpore mixta continentur vel formaliter, vel virtualiter quatuor elementa, terra.
5. Forma Per analogiam cum forma substantiali veterum V. N. seq. dicitur in compositis artificialibus quidquid ea principaliter pedificit, et collocat in tali determinata specie re- rum. Sic lignum. marmor, metallum. vel alia χuaevis materia a figura recipit esse et perisectionem statuae , unde in iis figura dicitur eorum sorma. Imo in qualibet re etiam partibus distinctis carente, attributum, quod Irimarium videtur. et ipsius rei distinctivum Orma saepe appellatur. Hinc etymologia sommalitatum. V. Gradus Metubsici. Hinc etiam maItae significationes adverbii formaliter.
6. Forma substantialis apud Peripateticos est substantia a materia distincta, de se ordinata, ut cum . materia Prima constituat corpus naturale tamquam ' Potissima corporis disse. rentia ρbsica; scilicet, cum materia sit indifferens ad quodlibet compositum, a forma albi unita determinatur, ut sit vel lapis, vel canis, vel lignum. Formae substantiales tot sunt apud illos. quot sunt corpora diversa. Forma substantialis a recentioribus passim reiicitur, nee non a. quibusdam antiquis, qui Corpusculares dicebantur. totam cisrporum diversitatem unice repetentibus a diversa ma- . teriae modificatione. Secundum istos ea sorma substantialis est, quae cum subj to , cui
46쪽
advenit unum Per se constituit, seu quod materiam determinat ad certam substantiam.
V. Aetus formalis. q. Qui dat Formam dat consequentia ad fommam. Axioma. Quatenus, nem pe, rei forma. seu id quod constituit rem Ita esse talis re .eonnexas habet proprietates ipsam consequentes, quo sensu etiam dicitur: Causa causae
Forma generatim quid sit, V. murum Essen- i
Formale est quod gerit munus formae, cui eor- relativa sunt; materiale, quod, nempe , gerit munus materiae; accidentale, quod, nempe, est accidens. V. Formaliter, tot enim signis scationes, et correlativa habet verbum fodi male , quot formaliter. Geueraum autem lloquendo, ajebant Dialectici, nomen fori ια- Ie non aliena t. sed signat magis proprietatem nominis, cui adjungitur; id est, ostendit illud nomen sumecidum esse in significatione ipsi magis propria . a. Formaliter aliquando sumitur Pro mental ter, nempe, secundum forma litates, quas sola mente distinguimus . V. Gradus sici. Formaliter sic sumptum correlativum habet realiter. Ita omnipotentia et sapientia
Dei non reciditer, sed formaliter distioguun- i
a. Formaliter interdum dicitur de re considera a in se ipsa . seu in propria entitate. Tunc autem habet' varia correlativa, prout varia sunt illa, cum quibus res quaeque conserri Potest. Si enim consectur cum essectu , cor relativum erit efficienter, causaliter , vel ira liter. Ita e. g. eibus dicitur vlta hominis,
non formaliter, sed efficienter ; ita etiam
47쪽
pharmacum dicitur hominis sanitas . Si conis
fertur cum objecto, correlativum erit obe-etioe; ita Deus dicitur spes hominis justi non
formaliter, sed objectiυe, scilicet, Deus non est spes hominis, sed objectum spei. Si confertur cum exemplari, instar cujus res iacta sit, correlativum erit exen lariter. Sic imago Caesaris in pictoris imaginatioue existens concurrit ad picturam imaginis Caesaris non fomialiter, sed exen lariter. Si consertur cum fine, correlativum est sinaliter; ita se-lieitas aeterna dicitur hominem ad reste sa-ciendum movere non formaliter, sed sin α- Iaer; nempe, ut sinis assequendus. Si conis
fertur cum alia re secum connexa, cujus exiastentia ab illa inseratur, vel pure illam comitetur, correlativum erit arguitive, illati. me, connexime. Ita in sumo cognoscimus ignem non formaliter, sed arguitive. Si consertur cum re, cujus existentia illi. imputetur, correlativum erit in uiative. Ita homicidium suadens homicida est non formaliter, sed im utatiτe. Si coufertur cum re, Cujussit radix, correlativum erit radicaliter', ita in amore proprio in ordinato omnia sere mala dicimus consistere non formaliter, sed radi-caliter Si consertur eum illis, quae sunt dispositio ad illam rem habendam , correla.
tivum erit dispositive. lta ignis habetur per siccitatem ligni non formaliter, sed disPosiatioe. Si consertur cum re, a qua aliquam denominationem accipiat, correlativum erit denominative. Ita aliqua parte corporis so maliter aegra. homo ipse, sive totus homo dicitur aeger denominatioe . 3. Formaliter, interdum est idem ac More et proprie, et tunc correlativa habet: amaren
48쪽
ter, metvliorἰcet e. g. prata ridere dicuntur non Drmaliter , sed metvliorice . V. I.
4. Formaliter subinde significat Idem ac essen-- tialiter, ita ut praedicatum, quod dicitur convenire subiecto formaliter, ingrediatur subiecti essentiam et definitionem. Sic homo' est formaliter animal. Formaliter sic
sumptum varia habet correlativa juxta varios respectus, sub quibus considerari potest es.sentia rei. Nam potest essentia conferri cum praedicatis accidentalibus, et tunc correlati
in est accidentaliter. Ita homo dicitur, non formaliter, sed accidentalicer thias.
Potest essentia conferri cum attributis, sive partibus rei, quae sunt veluti materia subje-eti indifferens ad illud, aut aliud constituemdum , et tune correlativum est materialiter.
Ita homo dicitur caro materialiter, et in moralibus occisio hominis ab ebrio saeta dicitur peccatum materialiter, non formaliter. 5. Formaliter sumitur effectus, quando spectatur 'secundum se . Radicaliter autem. vel Fundamentaliter, quando speetatur secundum causam. radicem, Vel sundamentum. Sic ri. - sibilitas sumpta formaliter est proprietas ho-' minis, et a rationalitate per mentem distinguitur : sumpta vero radicaliter idem est ac rationalitas. nam rationalitas est radix risibblitatis.
6. Formaliter, Virtualiter, Eminenter dicuntur de causis prout continent persectionem sui essectus. Effectus enim contineri dicitur formaliter in causa , quando natura effectus. qui producitur, reperitur in ipsa causa. Sic calor continetur formaliter in igne, quia ignis calorem, quem producit, etiam in se conti-
49쪽
net, iuxta Peripateticos . Essectus continetur
miriualiter in causa , quando causa potest quidem talem essectum producere, Sed natura essectus in ipsa causa non reperitur; sic pi-Per, vinum e. g. continent viritialiter ca Io. rem, quem producunt in homine, sic etiam statua continetur in artifice . Denique eminenter essectus continetur in causa, quando Causa multo est .persectior essecta , sublatis . scilicet. impersectionibus , quae sunt in.essecta. Ita Deus enunenter continet creaturarum Persectiones. PEqtrivalenter ab aliquibus es-1ectus contineri dicitur in causa , quando causa est aequalis essectui. Formaliter. V. Decificative. Fundare significat esse fundamentum: e. g. diversitas essectuum alicnius rei landat diversitatem conceptuum, scilicet, est fundamentum diversitatis concePtuum.
I. Generatio desinitur a Veteribus productio sub. stantiae ex praesupposito subjecto. Nimirum ipsis generatio non de solis viventibus dice-hatur . idemque sonabat ac eductio sormae substantialis cujuscumque. V. Eductio. . I. Generatio conuersiva est ea, Per quam subjectum transfertur de una forma ita aliam. ut dum lignum' evadit ignis. 3. Generatio mutatiua est ea. Per quam subiectum , sive materia praesupposita in generatione transit a negatione alicujus formae
ad positionem ipsius; ut dum aer de lenebroso fit lucidus. 4. Generatio pura, si Iex , Praecisa est ea, Per quam corpus producitur ex materia tunc
50쪽
primum creata, in qua proinde nee privatio. nec alia forma praecessit. Tales fuisseut iuxta Peripateticos generationes factae in primo instanti creationis mundi. s. Generatio vero stiMentium est ex D. Thomarorigo viventis a vivente principio conjuncto in similitudinem Daturae. Dicitur origo, idest requirens verum iussuxum, sive sit causalitas , sive secus, ut ita comprehcndat generationem Verbi a Patre. Additur: yrincipio conjuncto , quia principium vivens in ipso
generationis momento debet esse proli conjunctum per aliquid proprium sui, quod maneat in genito . Sic in. Filio Divino est eadem natura Patris, et in humanis materia seminis et sanguinis parentum. Tandem illa verba: in similitudinem naturae significant ex vi originis debere per se in proIem refundi convenientiam naturae cum suo Primcipio maximam . quae dari Potest inter supinposita distincta: videlicet, in Divinis convenientiam identitatis in natura; in creatis autem convenientiam similitudinis specificae . s. In Generatione terminus a quo , est status, quem subiectum generationis relinquit: temminus ad quem, est status, quem subjectum generationis acquirit, sive ad , Iuem transit. I. Genus. V. Meta instea Essentia. I. 2. Genus subjectum appellatur objectum sor. male alicujus scientiae, ut respectu Mathematicae, quantitas
Gradus Metapbsiei dicuntur ea praedicata, quibus gradatu' ascendimus ab infima ratione individui, veluti a basi ad supremam usque rationem entis . In Petro V. g. haec Prae dicata inveniuntur . sicut in quolibet etiam