Lexicon peripateticum quo veterum theologorum locutiones explicantur ..

발행: 1834년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

nliivo, et neque est praedieatum veluti arie. clivum ejus conceptus ; v. g. justitia Dei est misericordia; in Sole eadem est vis illuminandi cum vi liquefaciendi ceram . V. Ratio formalis et Formaliter a. di sensu denomination assirmantur illa, quae non pertinent ad conceptum definitivum essentiae metaphysicae subjecti , sed sunt proprietates ejus secundariae , vel accidentales, idque vel meta-

Physice , vel physice, vel logice , V. g. homo est risibiΙis, Europaei sucit albi , Deus

est cognitus. V. Concretam . nSensus com ositus alicujus propositionis dicitur quando praedicatum competit subjecto sum-Pto , seu manenti, ut in propositione enunciatur. Sensum autem divisum tunc habet propositio, quando praedicatum convenit subje Cto non manenti ut enunciatur, sed aliter se habenti; v. g. album potest esse nigrum; haec propositio in sensu composito est salsa, nam sensus comρOsitus est: album manens album potest. esse nigrum . Est autem vera in sensu diuiso; lun - enim sensus est: album , seu id, quod est album, non tamen manens album, potest esse nigrum ., Signa naturae , vel rationis excogitata sunt a philosophis, ut ordinate disserere possint de - Pluribus rebus, quae eodem temporis momento existere possunt. In quovis enim momento individuo concipiunt duo signa, quae non sunt quidem instantia temporis distincta. nec partes instantis, sed tantum denotant dependentiam unius rei ab alia. In signo naturae priori dicunt existere causam in actu Primo proximo, et singula ejus praerequisi ita; in signo vero naturae posteriori actum . secundum causae, et quae ex eo fluunt ut q

92쪽

esseetus. Si autem in eodem instanti detur

series plurium causarum, non duo tantum, sed plura signa naturae erunt. Ita in eodem instanti angelus amat Deum, quem Prius uatura cognoscit, et a quo prius cognitione Conservatur: illa autem, quae licet simul existant, nullam tamen liabent ad se se relationem . tu signis naturae disparatisiponunt; ut naufragium et incendium in eodem instanti . Quod si plura et diversa Per eandem actionem ab eadem causa Proveniant, ea dicuntur esse in eodem signo naturae, et sectus simultanei appellantur, ut sol eadem actione, eodemque instanti diversimode cor-Pora colorat. Tandem quae eodem instanti Proveniunt ab eadem causa, sed per disti actas actiones, dicuntur esse in sienis concomitantibus, ut cum eodem instanti objectum aliquod videtur et sonus auditur. 1. Signate refertur adtintentionem, vel directionem agentis; exercite vero ad essectus o-Peris . sive exercitii; e. g. qui mathesi studet, signate intendit acquirere cognitiones veritatum circa quantitatem; exercite vero, Sive in ipso studendi exercitio, mentem ad recte ratiocinandum capaciorem et aptiorem, essicit.

Signate etiam indicat rem obtinendam per verba. Exercite vero Per propria exempla , ut qui praedicat virtutem, signate illam aliis suadet, exemiae vero qui virtuose vivit. 3. Signate et exercite quandoque idem sonantae directa et reflaxe. V. Directe. Simile non agit in simile. Axioma . Ratio est, quia agens semper vult assimilare sibi patiens . Ergo si illud sit persecte simile nota agit, quia tunc cessat finis agendi. Sic eati.

93쪽

s 80

duin ut quatuor non agit in subjectum, quod habeat etiam quatuor gradus caloris, sed bene in illud. quod habeat tres. In hoc axiomate landantur alia haec: omnis actio est juxta Proseortionem majoris inaequalitatis. Solum agit quod habet contrarium , sive habet aliquid, quod restitat actioni agentis aliis

quo modo.

Simpliciter. V. Absolute. Simultas temporis et naturae . V. Prioritas 3. Singularitas . V. Princi tum I. I. Syecies saepe indicat imaginem objectum rein

Praesentantem .

a. 9ecies atoma Physice sumpta est illa species in rerum natura, quae Don constat aliis

speciebus, in quas dividi possit, ut sunt prima elementa .

3. 9ecies e ressa est cognitio ipsa. quae objectum apparere facit, seu est Perceptio a repraesentatio objecti. Decies ina ressa est qualitas ab objecto immissa, tamquam Objecti uicaria virtus quaedam, quae potentiae imprimitur, et eam complet et adiuvat ad eliciendam cognitionem objecti, sive Nerieme ressam. 9ecies imρressa sic dicitur. quia imprimitur potentiae ; expressa vero sic dieitur, vel quia expressius repraesentat objectum , quam Vecies impressa, vel quia ex- Primitur, sive elicitur a potentia. Nimirum objectum. potentiae eo g. visivae per totum intervallum inter ipsum et potentiam emi ut emanationes quasdam sui vicarias in aere sustentatas , quas vocant species i nessas, quarum quae Potentiae proxima est, adjuvatiΙlam ad producendam, et in se recipiendam Ueciem illam. quae etiam i ressa dicitur, et cujus ope potentia tandem vectem e res

94쪽

sam , id est, in casu nostro visionem elieit. Idem die de qualibet alia potentia. Nolanis dum vero emanationes illas non substantiales esse, sed accidentales ita sensu Peripate-

4. Species impressa dicitur etiam obieeti semen , quia per eam , ut di sunt, ab objecto quasi patre saecundatur Potentia quasi mater ut cognitionem pariat; unde fluit axiomar ab objecto et potentia Paritur notitia . 5. bpecies tam e ressa, quam impressa dicitur saepe intentionalis quia per eam potentia attendit, sive intendit in objectum. Caeterum potentiae quoque Sensuum exteroorum habent suas Mecies tam e messaS quam. ιmyrenas .

Specincti time, vel denominatiMe sumitur concretum aliquod eum praedicatum , quod de . illo dicitur. illi convenit ratione subjecti ejusdem concreti ; re ρlicative , vel formaliter sumitur cum praedicatum illi convenit ratione formae; v. g. in hoc concreto: philosophus, subjectum est homo, Drma philoso

rhia; hinc si dicas, Philosophus dormit, phi-

osophus sumitur specificative, nam dormit ut homo; si vero dicas, arcana naturae per videt , sumitur philosophus redulicative, nimirum ratione philosophiae. I. veci Datioum communiter significat illud attributum, per quod aliquid fit obieeium . talis potentiae, sive objectum formiae. Ita γ e eolor dicitur Nec Malimum potentiae visivae.. Dicitur autem Necificatiuum , quia est extrinsecum indicium , ex quo discernimus species actuum et Potentiarum.

. a. Deciscativum rei aliquando dicitur ilIudaitributum , vel illa attributa , quae rem a

95쪽

' ea eteris distinguunt, et in tali specie collocant . Sic rationalitas est hominis specificati

a. Θhaera extrίnseca causae est spatium il- .lud. vel loci ambitus . intra cujus termino cohibetur, saltem naturaliter, activitas cauissae . Θhaera intrinseca causae est virtus, quam ipsa habet se extendens ad effectus. quos praestare Potest. v. g. percipere lucidum coloratum respectu potentiae visivae; soniam respectu auditivae.

a. Sphaera objectisa est objectum potentiae. V. objectum. Spiritualia per attributionem iuxta veteres sunt ea accidentia , iique modi , qui licet non

sint spiritus , naturaliter tamen adhaerere de-hent spiritui. non corpori, ut actus animae, gratia etc. Comorea , sisse corporalia per atineributionem ea sunt, quae licet corpora non sint, naturaliter tamen exigunt intrinsece ac perpetuo adhaerere corpori, ut modi illi, illaeque qualitates, quae materiae debent ad

haerere .

Status termini est acceptio termini pro tempore importato Per copulam; -V. g. in his' propositionibus: Adam extitit, Antichristus existet. status termini importat ut Adam sumatur pro homine, qui fuerit existens, Antiehristus pro homine. qui sit extitui us. Statui termini opponitur Ampliatio, quae est acceptio termini ultra id, quod importat copula; V. g. dum in Evangelio legitur: Caeci lident, Hraudi ambulant, surdi audiunt, idi vult intelligi de homiuibus existentibus etiam tempore praeterito .

Subjecti eertitudo . V. Certἰttido . a. Subjective et connotative idem ac quod ad

96쪽

vel penes subjectum et connotata , seu in. digitata. Sic virtus poenitentiae subjectime hona, connotative respicit malum, sive pec

cata commissa. - i

a. Subjective et objective idem ac quod ad . vel penes subjectum et objectum I e. g. conceptus, quem habet angelus corporis, dicitur corporeus objectise, subjective vero spiritua- Iis . cum sit actus angeli, qui totus spiritus est; sic etiam idea Dei in uobis est subjecti- Me, sive ex modo repraesentandi imperfecta, obiectios vero, seu quod ad objectum perse-etissima.

a. Subjective et terminative idem ac quod ad vel penes subjectum et terminum. Sic crea-tIo ambiective . sive ex parte Dei est quid infinitum': fiuitum vero terminative, sive ex

1. ectum adhaesionis est illud, eui entitas aliqua modalis V. Modus sic adhaeret, ut

.. haec nec sit subjecti complementum , neci ab eo dependeat tamquam a ea a materiali. Sic Verbum Divinum est subjectum uniouis hypostaticae. a. Subjectum attributionis illud est, eui rei proprietates attribuuntur. Ita persona est sub. Iecium uetionum et passionum. V. Aetiones

sunt sumositorum.

a. Subjectum inhaesionἰs illud est, quod est eausa materialis, vel quasi materialis alicujus in aecidentis, et ab ipso accidente intrinsece a D.. scitur. Ita aer respectu lucis in eorum sen- . tentia, qui volunt lucem aecidens aeris . Idem dicito de anima respectu suorum accidentium . . Subiectum ρume denominationis , Sive Vmedientionis est illud, quod aliquam denominationem accipit a forma impropria, idest, ab

97쪽

aliquo, quod vel non si trivere distinctum a subjecto, vel non sit ei intritisece unitum . uti debet esse vera serma perficiens subjectum . Sic Deus et ab omnipotentia denominatur omnipotens, et a cognitione nostradicitur cognitus. 5. Subjectum Purae receρtionis , vel informa. tionis, est materia in composito, cujus sorma non educatur ex ipsa tua Leria. e. g. corpus in homine. V. Eductio . G. Subjectum sustentationis, vel eductionis est causa materialis alicujus complementi sui substantialis, vel etiam accidentalis . Ita materia, ex qua gignitur forma ignis respectu ejusdem formae. V. Eductio.

Subjici aliquibus praedicatis est esse subjectum habens illa praedicata . Hinc Uicibile est id, quod potest esse subjectum in aliqua propositione, seu quod potest ha- bere aliquod praedicatum ; sic aqua subjicibi- lis est praedicatis vel calidae, vel frigidae. in Subsistendi consequentia iderii est ac unum

esse, vel existere tamquam consequens alterius, sed non vicissim. Sic bene insertur: hoc objectum est Deus; ergo est ens, at non vicissim . Similiter existit homo ; ergo et animal, at non: existit animal; ergo et homo. Subsistentia, seu Π Ostasis, itemque Mypositalitas , Terminus rei est ultimum entis Complementum, quo si ut ens illud reddatur adaequatum omnium suarum lanctionum ac proprietatum principium. Ens per subsisten tiam completum dicitur sumositum: quod si autem sui Ositum ratione praeditum sit, Persona nuncupatur, ejusque subsistentia ρersonalDtas . Peripatetici plures subsistentiam , tam in

Divinis, quam in humanis ia realitate quadam

98쪽

sositiva constituebant. Becentiores vero phi-osophi subsistentiam cuj libet entis creati

c quidquid sit in Divinis communiter aiunt

consistere in negatione unionis cum ente alio

nobiliori; sic quilibet angelus , homo , brutum, arbor suam habent stibsistentiam: sunt enim subjectum denominationis earum omnium actionum vel passionum, quae ab ipsis vel in ipsis sunt; at e. g. corpus veI anima hominis donec unita sunt, ramus arboris Prius. quam ab arbore evellatur, subsistentia Propria carent, et non sumositum, sed Pars suP-yositi dici solent, donec dicta unio persistit; denominationes enim non ipsis, sed toti composito tribuuntur. I. Substantia completa est quae non ordinatur ad ullum substantiale compositum constituen dum , etsi ulterius possit Persici in ordine accidentali , ut homo, arbor. IncomPleta est substantia partialis, quae ordinatur ad aliis quod totum substantiale constituendum, ut anima, vel corpus hominis. a. Substantia est Propter se. ANioma; nem Pe. quaelibet substantia non est propter aliam personam, vel suppositum intrinseco assiciendum . Hoc intellige de substantia completa. 3. Substantia praedicamentalis est ea , quae creata et Completa est; haec enim sola Ponebatur a Peripateticis in primo praedicamento . V. hoc merbum. Transcendentalis est substantia in genere sumpta . sive completa vel incompleta, sive creata vel increata. a. Substantiale conapositum dicitur etiam unum Per se; accidentale unum Per accidens. a. Substantiale compositum naturale est quod coalescit ex substantiis incompletis et ad in . vicem ordinatis, ut se se mutuo in suo ge-

99쪽

nere compleant, Seu quod idem est, ex subinstantiis, quae ex intentione naturae sunt oris

dinatae ad quid unum constituendum; tale

est v. g. homo constans ex anima et corpore . Substantiale con Osilum stiρematurale

illud est, quod constat ex substantiis, quae licet natura sua non ordinentur ad quid unum constituendum , habent tamen aptitudinem, ut ad id a Deo eleventur . Sic Christus. Dominus ex duabus naturis divina et humana componitur, quae in unam Personam supernaturaliter uniuntur. Accidentale compositum est quod exurgit vel ex substantia et accidenti, ut paries albus; vel ex Substantiis in genere suo completis, ut acervus Iapidum . Accidentale compositum suPernatis. rate illud est, quod constat ex subjecto naturali et accidenti supernaturali, ut homo justus ex humana natura et gratia habituali. 3. in Substantiali comyosito unio partium dicitur stibstantialis unio. Vel modus substantialis ; in accidentali dicitur accidentalis. Substantive accipitur proprietas aliqua rei cum sumitur.realιter, quatenus cum re ipsa identificatur; adjeetiaee vero Sumitur cum usuris Patur Praecise quatenus est Persectio rei. Sic rationalitas hominis substantι e sumpta est

homo ipse, adjective vero est persectio ho

minis .

bstare alicui est esse illi actu obiectum, vel aliquo modo subjacere . Sic dum percipio lunam, luna substat meae cognitioni.

I. Substratiam in aliqua re dicitur, quod in ea est materiale; hoc enim substernitur formae. a qua determinatur . Hinc substratum mali intiae idem est ac materiale peccati. u. Subotratum est etiam subjectum et praedi-

100쪽

s ' .catum propositionis; haec enim veluti substernuntur copulae assirmanti vel neganti, aqua accipiunt vim et denominationem subjecit et praedicati. IIine illa dicuntur etiam materia Propositionis, copula vero forma. Summulartim regulae sunt regulae logicae in summulas redactae a Peripateticis. Hinc Summulista dicitur , qui regulas illas profitetur . Perioritas logica terminorum est maior extensio, vel latitudo illorum, de quibus termini a firmari possunt.'Ita v. g. ens dicitur Iogice superius animali, quatenus de pluribus assirmatur esse ens quam animal. 1. GPernaturale est quod superat vires acti. vas et exactivas naturae, nempe, quod nec causae naturales sacere valent, nec a Deo extingunt ut complementum sui generis ; ut e. g. Corpus organigatum exigit animam, ignis calorem , quae idcirco naturalia sunt. Contra vero divina gratia, character Sacramentalis, mortui resurrectio, quae neque viribus nais turalibus haberi possunt, neque a natara exiis gi, supernaturalia sunt. a. Supernaturale quoad substantiam est, quod in omni casu totius naturae vires omnino suis

perat; vel quod in sua entitate est quid suis Iernaturale , ut gratia, character Sacramenta- is. Supernaturale quoad modum est quod in aliquibus tantum rerum adjunctis vires naturae superat; vel quod Superat naturam solum quod ad modum, quo fit; e. g. translatio corporis de loco in Iocum distantem facta, licet naturaliter seri possit, non tamen vel in instanti, vel sine transitu Per spatium intermedium. Supertranscendentalia . V. Transcendentales .

SEARCH

MENU NAVIGATION