Lexicon peripateticum quo veterum theologorum locutiones explicantur ..

발행: 1834년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

nationem. NegatiMe vero dicitur talis, quando caret solum forma contraria. Ex. gr. qui sectatur virtutem dicitur honus Positioe; ne fatωe autem bonus ille, qui expers est ma-itiae, eo quod non sit compos sui. Possibile nositum in actu nihil implicat. Axioma. Scilicet, quod est in potentia, ut existat, si supponatur existere, nullum inde sequitur impossibile, ut si dicas montem aureum esse possibilem, nihil implicat illum existere eo modo . quo supponitur possibilis. I . Potentia obedientialis est aptitudo rerum, ut pro arbitrio Dei, ejusque auxilio rebus ipsis indebito, munus impleant, quod natura liter implere non valeant. Ita per Potentiam obedientialem, intellectus beatorum elevatur ad Deum intuitive videndum. Dicitur autem obedientialis, quia nonnisi ex imperio Dei,

ut auctoris supernaturalis reducitur ad actum .

Per hanc potentiam quaelibet res elevari potest ad quidquid Producendum, iis tamen ex-eeptis, ita quibus implicantia inveniretur. Ita lapis neque speciali auxilio Dei ratiocinari

posset, vel oculus audire; hoc enim esset evertere rerum essentias, quod ipsi Deo re- Pugnat . I. Potentia receρίλα dicitur materia, quia materia est ea pax recipiendi formam.

32 Potentia rei obiectiva, logiea , metvissica .esu non re guantia ad existendum, sive

mera possibilitas intrinseca. Dicitur 'bjecti να, quia est objectum activae poteutiae, Vel

quia est id, quod menti objicitur, dum rem

non existentem concipimus posse eri istere.

. Potentia syecificatur ab actu. Axioma . Scilicet ab operationibus arguimus specificam Potentiarum persectionem ac distinctionem.

72쪽

5. De Potentia Dei ordinaria id dicitur fieri,

quod est secundum legem et decretum ordinarium Dei, quod ipse statuit servare circa res creatas ei Potentia vero absoluta Dei, sive extraordinaria id dicitur ateri posse, quod, praescindendo ab omni libero decreto Dei, et a cursu rerum ordinario, a Deo potest fieri. Unde per absolutam, sive' extra. ordinariam Dei potentiam omne id fieri poli test, quod non involvit contradictionem. Sic Potes Aer Potentiam Dei absolutam hodie absque omni studio Salomonem sapientia sci. Perare, non tamen de Potentia Dei ordina

ria .

Potentia. V. Actu et Actias. 2. Potentialiter. V. Actualiter. PotestatiNe idem ac in potentία. Correlativum Italiet Actualiter. Sic quilibet effectus ante, quam producatur , est potestatioe in sua Cau- sa; est vero actis iter cum iam productus

a. Praecisio excludentἰs ab excluso esse dieitur in concepta generico, in quo species sub eo contentae non includuntur. Sic ens generatim sumptum praescindit praecisione excludentis ab excluso ab entibus particulari

a. Praecisio menIis dicitur ea operatio intellectus, per quam ipso ex praedicatis realiter indistinetis . unum sibi quodammodo decerpit ac repraesentat ,- omissis aliis; V. g. dum concipimus omnipotentiam Dei Conceptu repraesentante illiid attributum , non vero alia , Cum quibus illud a parte rei identificatur. Praecisio haec a nonnullis appellatur in si- e ex Parte ofecti. quia iuxta eos intellectus hae operatione ita unum attingit prae-

73쪽

dicatum objecti. ut caetera realiter identificata vere relinquat incognita et intacta. Ab aliis autem, dicitur Praecisio formalis,Nsive ex Parte actus, Vel ex Parte modis quia Per eos cognitio attingit -reipsa totam realitatem objecti, sed adeo tenui repraesentationis claritate, ut vi illius perinde appareat objectum. ac si unicum illud praedicatum haberet . Praecisionis nomen a materiali scissione Sumptum est. Praecisioni mentis correlativa

3. Praecisio realis, quae couvenit rei. Haec duplex est. Altera inconnexionis, sive indifferentiae, quae denotat rem aliquam non esis Se necessario cotinexam cum alio, atque hoc non contineri . in ejus conceptu et desinitione; V. g. in hominis: voluntate datur Praecisio recllis inconnexionis cum amore scientiae ;scilicet, hominis voluntas non est necessario determinata, ut scientia ut amet. atque lio. minis voluntas bene concipitur sine actu amoris scientiae .. Altera praecisia realis est Praecisio non inclusionis quae denotat remialiquam in se non incIudere aliud, et ab eo esse distinctum, licet sine eo concipi non pos-- sit. Sic filius, qua talis concipi nota Potest sine Patre, a quo tamen est realiter distinis

eius . . . ' .

Praecisive ab aliquo, si sθrmo sit de actibus mentis, idem est ac illud actu non considerando; si sermo sit de rebus. adem est aciIIud hi sui concepta. vel desinitione non includendo. V. Praecisio . Praecognita demostrationis εunt tria: Subjectum, quod est illud. quo aliquid demonstrare volumus; Passio , quae est attri- hutum demonstrandum I Princιρια , quae Sunt

74쪽

ro P .

veritates, per quas Praedicatum convincitur convenire subjecto . Sic in hac demonstrati ner omnis virtus perficit hominem: humilitas 'christiana est virtus; ergo humilitas christiana perficit hominem. Humlitas christiana est subjectum 3 Perscit hominem , Passio somnis uirtus perscit hominem et humilitas christiana est virtus, sunt Princlaia. Praecognitiones demonstrationis sunt duo modi. quibus praecognita sunt Praecognoscenda. V. praecognita Primus modus est, cum de obista tecto cognoscitur quod est, siVe an sit, cognoscendo, nempe , rem esse. vel Propositionem , qua utimur ad demonstrandam aliam, esse veram. Secundus modus est eum cognoscimus. quid est. Cognitio autem quid est alia est cognitio in quid nominis, quae im- Portat conceptum nominis: alia est cognitio in quid rei, quae importat ipsius rei deis snitionem . Sic in allata demonstratioue V. Praeeognita opus est praecognoscere veram esse propositionem. Omnis pictus perscit hominem , et christiana humilitas est uirtus, Bdeoque et praecognoscere quid sit humilitas christiana, et quid sit perficero , hominem. Praedicabilia dicuntur ista quinque attributa universalia, scilicet Iaribus communia: Genus , SPecies , Di erentia , Proprium , Accidens . Quid sit Geous , Species, Disserentia passim notum est. proρrium quod attinet . hoc nomine ititelligitur id, quod etsi

essentiam non constituat, ipsam tamen per se, ac necessario consequitur. Proprium autem in quatuor modos, quibus dari potest, distinguitur. Proprium Primo modo est, quod convenit soli speciei, sed non omni indivi. duo, ut esse medicum respectu speciei hu-

75쪽

manae; secundo modo, quod convenit omni individuo, sed non soli, ut esse bipedem; tentio modo, quod convenit omni et soli iudividuo, sed non semper, ut ridere; quia 'to modo, quod convenit omni et soli individuo et semper, ut esse risibilem. Nomine duiem accidentis praedicabilis non intelligi- tur accidens, ut opponiture substantiae, sed accipitur Pro eo, quod contingenter advenit

. alicui, sive sit substantia, ut vestis, sive accidens , ut albedo. Quinque ista dicuntur praedicabilia , vel quia solum praedicari possunt de rebus per Opus mentis, quae resse. ctendo super rerum proprietates statuit ista quinque attributa indelinita et universalia; vel quia modum exhibent, quo unumquodque attributum de re enuntiari potest; omne enim attributum , quod de alio dicitur vel ut Genus, vel ut 9ecies , vel ut Disierentia, vel ut Proprietas, vel ut Accidens dicitur.

Ante - Praedicamenta sunt tinisocci, aequivoca, analoga . V. Univocum . Ita appellantur a Veteribus, quia doctrina illorum assert lucem, ut intelligantur praedicamenta. Praedicamenta, sive Categoriae Aristotelis di. cuntur ista decem; Substantia, Quantitas, Qualitas , Relatio, Actio, Passio, mi', &tus, Quando, ' Habere. V. Merba singula.. Ita dicuntur vel quia insunt rebus a parte rei. et de ipsis assirmantur sine reflexione intellectus, Secus ac praedicabilia; veI quia exhibent attributa ipsa, quae enunciantur Secus ac Praedicabilia, quae exhibent modum , quo enuntiantur . V. Praedicabilia . Praedicamenta sunt decem, quia decem sunt et non Plures quaestiones , quae de quolibet in

dividuo fieri possunt, nempe : Quid est y Quan

76쪽

tum est y Quale est y Ad quid refertur' Numquid agit i Num quid patitur Τ Quot in loco esti Quo situr Quo tempore t Quo indumento, vel ornatu 3Post -yraedicamenta sunt ista quinque: γρο sitio , Prioritas , Simultas , Motus, Robere . F. ωerba singula.. Ita autem dicuntur, quia de iiis agit Aristoteles postremis capitibus . Praedicamentaliter sumitur aliquod attributum. quando sumitur ut unum ex illis decem, quae praedicamenta dicuntur. V. Praedicamenta. Correlativum est Transcendentaliter, quod indicat sumi attributum prout exsuperat Seriem

,- Praedicamentorum , et omnibus omnino rebus convenit, .ut esse honum , Verum , unum. V. Transcendentiale.. Sic e. g. peccatum est Praedicamentaliter malum, et transcendentaliter

Praedicari unum de alio idem est ae unum de alio affirmari . Ab hoc verbo Praedicari. mulista alia derivanturis a veteribus adhibita. Praerequisita ad operandum illa sunt, quae requiruntur ex parte causae , et sine quibus causa intelligi non potest Proxime AExpedita ad operandum, ut ipsius ea usae existentia . Requisita ad Uerandum sunt ea , sine quibus effectus esse non potesia quae tamen intelligi

L non debent ex parte causae: ut relate ad - . scientiam misionis, quae in Deo est, qua , sci licet ; Deus necessario Videt res omnes existentes, existentia ipsae rerum, quae Videntur, est requisitum ad illam scientiam: Praescindere idem est ac sacere praecisionem . V. Praecisio.

Praesulmositivio aliquid dici idem est ac prius illud supponere in aliquo discursu; ut qui asserat hominem posse mereri et demereri, praesuppositive dicit illum esse Iiberum.

77쪽

. P . . , 7' .

Praeter propter, idein ae circiter, Plus mi

nus .

Principiare idem ac esse principium. ' .a. Principiatum significat quodcumque a principio provenit: hinc etiam Filius in Divinis interdum dicitur Principiatus ix. Prinemiatum idem aliquando sonat ac causatum . et hoc sensu dici potest solum de iis,

quae habent causam.

I. Prinemium individuretionis est id , per quod res quaelibet est ea , quae est, Potius quam alia , et ab alia qualibet distinguitur . omnis enim res hac Proprietate gaudet, ut sit una . singularis , individua, quae proprietas dicitur . etiam r Indiuidualitas , Uingularitas , Disserentia numerica, mecceitas , qua nemρο sit, ut res sit haec et non alia; exprimitur etiam' nomine desumpto a nomine ipsius res cujus est proprietas. Sic initimi alitas Petri dieitur Petreitas, Pauli Pauleitas. De Principio indiuiduationis, in quonam Praecise situm sit, multa quaerunt philosophi. I. Princi tum quod est persona, vel supposutum, cui attrihuitur operatio, seu denominatio operantis. Princinium quo, est id, quod agit ut pars, vel virtus suppositi, hoc est, illud , a quo immediate oritur actio. Ita V. g Persona Petri est principium quod volitionum Petri , voluntas vero Petri est Principium qu . a Priori res demonstrari dicitur, cum Posterius per prius, nempe, effectus per causam, probatur, rei proprietas per essentiam 3 V. g. dum lunae eclypsis per interpositionem terrae probatur; vel animae immortalitas per ejus spii itualitatem. A posteriore vero dum Prius per posterius probatui, nimirum , causa

78쪽

por effectum, et rei natura per Proprietatem v. g. dum spiritualitas animae ex ejus cogitatione deducitur, vel vita animalis ex ejus respiratione. Demonstratio a priori diciturci iam demonstratio PDVter quid, Praesertim duin agitur de causa Proxima ; a Posteriori dieitur etiam demonstratio quia . A quasi Priori demonstrari res dicitur, cum probatio desumitur ex ipsius rei probandae natura, ut v. g. dum Dei existentia ex ipsius Dei natura insertur, ut entis persectissimi. A con- comitanti vero . dum res probatura ab aliquo

Cum ea Connexo, quod tamen non sit ejus aut causa, aut effectus; ut si probaretur cor-Pus existere in loco, quia existit in tempore. 1. Prioritas a quo est omnis prioritas naturae. V. hoc Derbum. Nam eatenus causa est natura Prior, quatenus est id, a quo effectus accipit esse . Prioritas in quo interdum acci- Pitur pro prioritate temporis; interdum pro

Prioritate naturae, non cujusque causae, Sed illius, quae non est essentialiter connexa Cum

essectu, seu quae potest existere, quia esse in ciuin producat, ut causa libera. Prioritas in quo secundo hoc modo sumpta vocatur etiam Perfectae Araecisionis; talis enim causa et esse et concipi potest sine effectu. V. Praecisio. a. Prioritas inconnexionis datur in illis causis.

quae non Suut necessario Connexae eum essectibus; ut in voluntate respectu actuum liberorum 43. Prioritas temporis, sive esse prius tempore significat praecedere aliud duratione, ut Alexander Caesarem. Prioritas naturae, Seu esse Prius natura indicat esse causam alterius. iii saltem Praerequisitum, vel conditio se, teneΠε ex parte causae. Sic sol habet priori-

79쪽

tatem naturae respectu lucis. Prioritali temporis opponitur simultas temPoris, quae da . tur in iis, quae eodem tempore, sive simul existiint. Prioritati naturae opponitur simultas naturae , quae datur in iis , quae per eamdem actionem . Producuntur, ut lux et

calor.

a Privatione ad habicum c nempe ad formam

amissam non est regressus. Axioma . V. g. non est naturaliter regressus a morte ad tam, et ab omnimoda caecitate ad visum. Hoe tamen intelligendum de naturali regressa, seu de naturali recuperatione ejusdem numero sormae, aut etiam de recuperatione imme-

. . diata formae ejusdem speciei, quando forma non potest applicari, nisi post varias transmutationes materiae, ut in exemplis positis. Secus sallit axioma . Pro in licito, oel e licito idem est . ac implicite, vel e licita, vel secundum rationem impliciti vel expliciti. Idem dicendum de aliis adjectivis, quibus unitur praepositio Pro V. g. Pro materiati, Pro formali, pro

expresso.

Proloquia, profata , Paraemiae, ectata, dignitates idem sunt ac axiomata . I. Proρrium. V. Praedicabilia. 2. P Urium interdum opponitur communi , ut cum dicitur: hominis . proprium est ratiocinium ; scilicet, ratiocinium ita est proprium hominis, ut non sii commune aliis animantibus . Interdum opponitur extraneo , Vel a I eno sive Praeter naturam, ut cum dicitur: hominis proprium est cibum capere, loco moveri ; scilicet, illae proprietates non.sunt alienae , sed con naturales homini, licet etiam aliis

animantibus commune8. a

80쪽

Propter quod unumquodque tale , et ἰllud magis. Axioma, cujus seu sus est: Quod in aIiquo eu te reperitur, magis reperitur in illo. a quo illud tale sumptum est; v. g. si Ιignum est calidum propter ignem, ipse ignis

debet esse magis calidus. Et ratio est, quia proprietates ellectus magis Semper continet in itur in causa, quae illas proprietates produxit . Axioma sic acceptum locum habet solum, ut patet, in iis, quae suscipiunt magis et minus. Explicari etiam potest relate

ad causam finalem; v. g. Si .medicina ama- tur propter salutem, magis amatur salus. Hoc tamen veri sicatur solum, dum praedicatum. tu quo sit comparatio inest utrique extremo, ut in exemplo medicinae et salutis, quae ambae amari possunt; aliter dicendum esset. si praedicatum uou esset commune, ut V. g. ex eo, quod homo sit creatus propter Deum , male in serretur Deum esse magis crea

tum .

Puncta continui. V. Continui.

3. Qualitas est iuxta veteres accidens absolutum , quod rei jam in gene e suo completae advenit. eique tribuit aliquam denominationem . Qualitates aliae sunt comoreae, ut eo. Ιor, odor, sapor, quae, nempe, corpus assiis

eiunt. Aliae mirituales, quae nimirum, spirituum propriae sunt; eaeque vel naturales sunt, ut habitus scientiarum, virtutes pure morales , vitia; vel summaturales, ut Cha- Taeter sacramentalis, lumen gloriae, gratia sanctificans et habitus virtutum. Omnium suis Pernaturalium. Quatuor autem sunt Qualita-

SEARCH

MENU NAVIGATION