Lexicon peripateticum quo veterum theologorum locutiones explicantur ..

발행: 1834년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

quod non est minima magnitudo inter illas

magnitudines , ad quas vivens assurgere nou Potest: e. g. ut si ponamus homiuem viventem non posse assurgere ultra magnitudinem

ut decem, erit undecim minimum quod non .raedium antonomastice dictum , idem est ac medius terminus argumentationi deserviens. Medium nobilius est extremis. Axioma, quod praecipue valet in moralibus . Sic virtus in medio consistit inter excessum et desectum . In physicis etiam compositum persectius est elementis. ex quibus Componitur. Medium rei, Medium rationis. Cum virtutes in exercitio respiciant normam rectam , quae medium appellatur, si norma petatur a re ipsa solum , dicitur haec norma medium rei; si a personarum, aliarumque circumstantiarum qualitate petatur, dicitur medium rationis . Sic justitia. quam vocant Commutativam , respicit in contractibus valorem ipsum rerum , qui aequalis Pro omnibus est, ac proinde sequitur medium rei. Liberalitas respicit qualitatem donantis, occasionem , et uia, quae Varia sunt, quaeque prudent uni judicio penduntur, ac Proinde sequitur medium rationis. Mentaliter. V. Formaliter. S.

Metapbsice. V. Formaliter. 6.1: metaphysica essentia, compositio, fabrica

est complexio notarum, quae sunt in re, ut

a nobis concipitur, principales et primariae, quibus res iΙla satis intelligitur, et a caeteris distinguitur. Nimirum homines, ut plurimum

realem rerum essentiam ignorantes, contenti

sunt ex effectibus et proprietatibus essentias stabilire . Effectus ergo et proprietates cou- siderant. Iuter has vident multas, per quas 3.

62쪽

res cum rebus aliis convenit, et multas, per quas ab aliis rebus dissert. Considerant quaenam proprietas sit sons, origo et radix proprietatum communium, et quaenam Proprietatum disserentialium. Ex his duabus notissimul sumptis componunt essentiam metaphysicam. illam vero, quae est radix Proprietatum communium appellant genus, sive per quamdam cum materia 'physica analogiam

Partem essentiae materialem y alteram vero,

quae radix est proprietatum disserentialium appellant dii erentiam, sive Partem essentiae formalem; compositum resultans ex genere et disserentia, in quo stat essentia metaphystinca appella ut etiam Neciem . Exemplum ab homine petatur, cujus essentia metaphysica ponitur in animalitate et rationalitate, seu in

vi sentiendi communi etiam brutis, et in viratiocinandi homini solum propria , quae duae hominis proprietates principia sunt omnium

aliarum, quae in homine deprehenduntur . Metapbsica vero dicitur essentia haec, sive compositio et fabrica metvhysica, quia licet attributa illa realia sint et intrinsecaret, tamen determinare duas illas proprietates. ita quibus constituitur essentia, est, ut patet, operatio mentis nostrae concipientis in his attributis distinctionem et compositionem

quamdam . Pine eSt extrinseca tantum et

apparens . Notetur autem fieri posse, imo sortasse haud raro ob mentis humanae imbecillitatem contingere, ut attributa illa, in quibus metaphysicam essentiam collocamus non sint vere et a parte rei Prima attributa. -ne realem et veram rei essentiam constituant.

a. Metaphysica essentia dicitur etiam interdum essentia logica.

63쪽

mnimum naturaIe, sive materia Prim enia a veteribus dicebatur illa materiae portio, quam primo informat anima in utero materno . Haec particula juxta eos semper Postea manet in medio eordis, aut cerebri, et dicitur prima

sedes animae. .

Mobile ρrimum dicebatur a veteribus primum e multis, quae admittebant, coelis, quodque

per ipsos movebat reliqua corpora caelestia. a. Modus verandi, cognoscendi, Praedican- . di sequitur modum essendi. Axiomata . Nem-Pe, modus operandi, cognoscendi, Praedicandi coit formatur essentiae rei, quae has operationes circa objectum elicit, non vero ipsi objecto. Sic ajesant: homo, quia existit modo corporeo, operatur et coguOscit per actio. nes et species desumptas a materia, sive versetur circa objecta materialia, sive circa

spiritualia 3 et contra Angelus, qui totus spiritualis est, agit per actiones et species spirituales, etsi versetur circa objectum maiateriale. V. ESSE.2. Modus sciendi sic dictus antonomastice significat de sinitionem , dirisionem , argumentationem , methodum, de quibus Logica tradit regulas . Dicuntur autem ista modus sciendi , quia per ea juxta regulas facta, declara tur id, quod confusum est, et quod est ignotum detegitur.3. Modus, seu enistas modalis est realis et ultima determinatio rei ad aliquam denominationem rei existentis propriam; sive quod idem est, est entitas addita alicui rei rea Iiter distinctae, cujus indifferentiam deter innat ad aliquid constituendum. Talis est unioe. g. animae, Cum corpore in homine; anima enim et corpus, quae Possunt separatim exi

64쪽

stere, determinantur ab unione, ut hominem actu constituant. Modi sunt inseparabiIes are modificata, cum repugnet actu determinans sine re actualiter determinata. Sunt tamen modi, juxta veteres, quaedam realuates; nam e. g. unio est aliquid reale, cum quid reale sit, animam et corpus uniri; deinde sunt realitates a re modificata distinctae; alioquia anima et cor pus non possentieXistere, nisi unitae. Modis oppon' tur entitates aisolutae, quae sunt illa accidentia, quae existere Possunt sine substantia, cui inhae

rent, ut Color, sapor. .

Enlitas modalis, siue modus idem est ac accidens Pure modale. Entitas absoluta idem est ac accidens absolutum. V. Accidens et V. Prolusionem. . Modi substantiales. V. Substantiale. Moraliter concurrere. V. Esscienter. a. Motus aliquando dicitur quaevis actιo immanens. Ita intellectiones in homine, actus

quique vitales c V. hoc verbum in animatatibus dicuntur motus. Sic Aristoteles desinisvit naturam in genere principium motus et quietis ejus, in quo est. a. Dolus aliquando significat quamlibet actionem, creationem, eductionem.

3. notus accretisnis 'est adjectio unius quanti talis ad alian ut si quantitati cuidam aquae alia portio aquae adjungatur. Motus decr tionis est detractio quantitatis ab alia, ut si a quantitate quadam aquae portio aliqua de- trahatur. Motus alterationis est mutatio qualitatis, ut cum aqua de frigida sit calida . notus lationis est translatio de loco tu locum. Siveimotus localis . Motus generationis est generatio, sive productio substantiae ex Prae-

65쪽

supposito Mibiecto. Motus aggenerationis es Productio .novae partis substantiae inanimis . Di dum ignis per ligni materiam serpit. --tus nutritionis est nutritio, scilicet, augmentum substantiae viventium vi alimentorum. Munus interdum significat potentiam, seu vim

aliquid agendi .

Natura naturans , creatrix, untversalis est Deus. Natum naturata est rerum omnium creatarum complexus. Natura deferminatur ad unum. Axioma. Per naturam hic intelliguntur agentia necessaria, quae sunt ad unum tantum determinata, ut ignis ad comburendum; non vero agentia Iiqhera, quae Possunt se determinare ad opposita. Ex necessario nonnisi nece sarium, et ex vero nonnisi Menum sequitur . Axiomata. Nam consequens si recte ab antecedente inseratur,ia ipso debet contineri. Ergo quod infertura vero debet esse Verum, et quod a necessario necessarium.

Necessitas antecedens est illa. quam voIuntas sibi libere non facit, nec vitare . potest. Necessitas consequens est, gusim Voluntas sibi libere saei , et vitare potest. Qui catenis via ' eius ita sedet, ut propria vi surgere nequeat, sedet necessario necessitate antecedenti; qui vero ita sedet, ut propria vi surgere Possit, sedet neeessario necessitate consequenti r nimirum, posito quod sedeat, impossibile est ipsum non sedere. V. Omne quOA est. Necessitas consequens vocatur etiam necessitas consequentiae, Oeu ex sumositione. -

66쪽

Nihil agit in distans. Axioma. Hoc est nulla

causa eroducit effectum in loco a se distanisti, nisi agendo per spatium intermedium. Nam agentia creata sunt limitatae virtutis, et si non deberent agere per medium , Pos sent agere in quamlibet distantiam, cum per medium nihil virtutis consumerent, quod est

contra experientiam .

Ex Nihilo nihil sit a nihil in nihilum abit.

Axiomata. Horum sensus est creaturam nihilsosse essicero, nisi ex praesupposito subjecto. oc enim deficiente, creatioue opus esset, quae solius Dei propria est; deinde sensus est creaturam nihil posse penitus destruere et anni hilare, quod aeque ac creatio Potentiam exigit infinitam. Nil agit in se insum. Axioma. Πoe est: idem secundum eundem respectum non potest agere in seipsum; tunc enim idem esset agens et patiens, quod repugnat: sed bene idem secundum una in Partem sui agere potest in alteram sui partem; ita e. g. dum aliquis se flagellat, manus agit tu tergum ejusdem hominis .

Nominaliter. V. . Parcic aliter. Non. Haec particula sumi potest infinitanteret neganter. V. Insinitanter. Non omnis , quidam non. Axioma , cujus est sensus: si non 'omue individuum alicuius speciei gaudet quodam attributo, necesse est ut habeatur in illa specie aliquod individuum illo attributo carens. Ita e. g. si verum est. quod non omnis homo sit doctus, verum etiam erit quod homo quidam non sit doctus . Notitia. Ab objecto et potentia paritur notiatia. Axioma sat clarum. V. Smoles. 3.

67쪽

men . V. vectes . 3.

Objective. V. Formaliter. 4. a. objectum activae potentiae generatim diei. tur id, circa quod ipsa potentia operando

versatur . Objectum materiaἰe esι res ipsa,

quae a potentia respicitur, seu id, in quod cadit actio. Obiectum formale est illa ratio in re , penes quam, Vel Propter quam a Potentiae res ipsa respicitur. Hinc objeceum fommale dicitur etiam motioum, vel id , quod

movet ad operandum; V. g. corpora sunt jectum materiale visus, colores autem sunt objectum formale; a visu enim non attinguntur eorpora , nisi quatenus sunt colorata.

Ita Deus erit obieetum materiale amoris, bo nitas autem ipsius, formale . a. Objectum formate quo est ratio generica , qua omnia objecta particularia redduntur apta, ut attingantur ab aliqua potentia, veIscientia, ut color respectu potentiae visivae.

Hoe appeIlatur etiam et formala.sub quo ρ ratio formaus frab qua s ratio objecti ut res est; ratio objecti in esse reis rasio objecti ut objecti s ratio obiecti in esse attingibilis , erue scibilis; ratio formatissima sub qua . 3. Objectum formale quod est ratio specifica

contenta in ratione communi veluti in suo genere, ut respectu potentiae visivae color viridis contentus sub ratione generim coloris . objectum formale quod dicitur etiam ratio formalis quae ; objectum materiale pro-yrium et Per se. V. Decisicativum. 4. Objectum materiale intrinsecum est id , quod

in se ipso , licet non propter se attingitur,

68쪽

ut inimicus propter Deum dilectus. Extrinis secum, quod dicitur etiam Mure denominatioum est, quod attingitur, non in se, sed in aliquo distincto , cui unitur . Sic homo visus dicitur, quamvis non substantia hominis, sed

color solum videatur.

In obliquo rem importari. V. In recto. Oeeasionaliter dicitur de illo, quod est mera occasio aliquid agendi . Correlativum est causaliter , quod dicitur de illo, quod est vera causa. Sic aspectus pauperis oceasionaliter concurrit ad eleemosinam, quae ab amore proximi causaliter proficiscitur. Dieians propositio est illa, in quam resolvitur propositio aliqua modalis, ita ut modus istius in illa reflexe assirmetur; e. g. Deum ex uero necesse est. Propositio haec modalis resolvi potest in hanc aliam, quae dicetur offlatans r Pro ositio ista Deus existit, est

necessaria .

Omne quod est, ex sumositions quod sit, necesse est esse. Λxioma, cui simile aliud Unumquodque necessario est, quando est. Esset quippe , sirnulque non esset , si quod est , posset eodem instanti simul non esse. erari aequivoce, vel univoce, Pel anago gice indicat causam esse cum suo essectu affinquioocam , vel unimocam, vel anaIogicam . V. DOca. erari sequitur ad esse. Axioma, cui simile est aliud: Prius . est esse, quam νenari.

Hoc autem patet ex eo, quod nihil potest intelligi operari, nisi prius intelligatur exi

stens.

erari et operatio ; Esse est propter opem-ri, et alia similia axiomata. V. Esse. inari et existimare non est in nobis. Axi

69쪽

ma. Hoe est non Possumus euivis objeoto proposito assentire, vel dissentire , sicut possumus quidlibet imaginari; sed tantum iis . quae nobis Vera , aut salsa apparent saltem ex probabili motivo . Oruine intentionis quae sunt Priora , posteriora sunt ordine exectitionis. Λxioma. Hoc intelligitur de causa finali, nam prius volumus finem, quam media, sed media prius exequimur. quam finem obtineamus; sic dum intendimus obtinere sanitatem tamquam finem . medicinam prius adhibemus et exe

quimur. -

ordo transcendentalis et praedieamentalis. V. Relato. 5. organizatio substantialis. V. Forma .. 4.

lud accipi per modum participii . Nominati.

ter vero tamquam nomen . It e. g. Verbum

hoc: adolescens, partic*aliter sumptum indicat in genere quidquid aetate augetur et vigescit; nominaduer vero homiciem in prima aetate post pueritiam constitutum. a. Passio proprie dicitur sustentatio formae eductae . V. Eductio. α. Passio interdum idem est ac proprietas. . I. Passum Vocatae subiectum sustentationis . V. Eductis. a. Passiam, Seu reagens est illud. quod resistit actioni alterius entis fortioris in illud agentis; hoc autem, quod agit, et simul repatitur. dicitiar agens et re assum. Ita cum

corpus A agit in corpus B, hocque in illud

70쪽

66 P

reagit, eorpus B dici ur Passum et reagens,

'rpus vero A agens et repassum.

. per se id dicitur convenire rei, quod ex natura ipsius rei convenit, seu ex principiis intrinsecis. Sic homini conveniunt Per se praedicata ipsi essentialia , ut rationalis liber.

et quae necessario comitantur hominis naturam, ut esse bipedem. Per accidens autem H convenit rei, quod convenit ei accidenimia er et non necessario . seu quod convenit

rei quasi casu et aliunde . Sic homo per accidens est albus , pius . nobilis. a. Per se aliquando idem est ac veluti ex pro. fesso; yer accidens autem 'idem ac Propter aliud. Sic Logica per se agit de operationi hus intellectus, per accidens autem de signis et vocibus. Perseitas idem ac per Se esse. Persona , Personalitas . V. Subsistentis .mrsica essentia, seu PMaica composilio cori-- sistit in compositione. Partium, quibus vere - Constat. Harum partium . quae est indisserens ad hoc, vel iIlud constituendum dicitur mater , ut corpus in hismine; quae vero determinat et perficit maleriam, dicitur Drma. ut anima.. Hujus compositionis illa tantum, ut patet, sunt capacia, quae habent Partes. ut sunt naturalia et artificiaIta composita. Physice. V. Logice. Positiones sunt illae Propositiones, quae, licet explicatis terminis sint evidentes, explicationem tamen aliquam exigunt, suntque propriae alicujus scientiae . Ut illud ;n Logitat

Contrariae Amyositiones possunt esse simul falsae , non tamen .imul venae. Positive res dicitur talis, quando. in ea vere

reperitur forma, a qua talem habet denomi-

SEARCH

MENU NAVIGATION