T. Lucretii Cari De rerum natura. Libri sex, cum notis Thomae Creech, collegii omnium animarum socii

발행: 1754년

분량: 526페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ra alienigenis consistant Ligna necesse 'st. Linquitur hic tenuis latitandi copia quaedam: Id quod ANAXAGORAs sibi sumit, ' ut omnibus omneis Res putet immistas rebus latitare: sed illud

Apparere unum, cujus sint pluria in ista, Et magis in promptu, primaque in fronte locata: Quod tamen a vera longe ratione repulsum 'st. Conveniebat enim Fruges quoque saepe minutas , 88GRobore cum saxi franguntur, mittere signum Sanguinis, aut alium nostro quae corpore aluntur: Cum lapidi lapidem terimus, manare cruorem. Consi-8 3. Post hune versum Inserit Lamis

Ex alienigenis quae lignis exoriuntur

Et castigat Gmanium qui delendum esse eensuit: At dum deleatur iste versus,

irascatur Lambinus. 74. Linquitur hic tenuis, Rc. Proponit Anaxagorae sententiam, eamque v. 22. protinus invadit: Haec vero Anaxagorae sententia in hunc modum ab Aristotele expressa est. Res N apparere, re denominari insitam di ferentes aiunt, ab eo, quod in infinitorum missura maxi-mὸ abundat: Non enim esse totum pur

aut actum , aut nigrum , aut dulce, aut carnem , aut Os 3 cujus autem ampliustinumquodque habet, eam talis rei naturam videri. Sensus est, Carnis nomine v. g. non esse intelligendam naturam simplicem, ac uniusmodi, sed congeriem plurium, imb innumerabilium diversarum particularum , quae hanc Corporis speciem , quam dicimus Carnem, tum faciunt, cum major quaedam est copia illarum particularum , quae ad talem speciem exhibendam idoneae sunt, quam caeterarum quarumcunque quae sub illis delitescentes ipsis concedant formam 2 nomen : facta autem exsolutione, tranStationeque earundem partium in aliam congeriem , tum particulae carneae cum caeteris delitescentes & nomen 2 formam similiter concedant aliis , quarum C O- pia major fuerit, & species visibilior: Adversus v. 88o. objicit Lucretius, quod si haec vera esset sententia, tum in detritione Frugum, Herbarum, Ω s- milium , oporteret 1liquando apparere speciem Sanguinis, Laistis, aliarum id genus rerum , &c.' Gaderitas. 877. Pluria. Sic veteres, ut compluria apud Terentium. valeant B. αNa. cum suo Plurima. 88o. Minutas. Minaci, B. Na.

Minacis. 88 a. sul alium nosero quae Corpore α-luntur.) Ιta optime restituit Lambinus : & solus Nardius, ejusque similes

amant

Aliquid nostra quo corpora aluntur sΝec alii magis sapiunt qui legunt Aut aliquid, nostro in quo corpore

887. Cum Lapidem Lapidi terimus. Hunc versum ejiciendum esse monet Faber, quoniam nihil in eo est , quod in priori versu Rohore cum saxi franguntur mittere, senum

Sanguinis - non legitur.

Turnebus tuetur, & docet intelligem dum esse de quodam molendi genere in quo Lupis Lapidem terit, ut est apud Plautum sNum me istuc ducis ubi Lapis L pidem terit 'Aliquando putavit Lambinus ferri non

poste lectionem vulgatani Manare cruo.

rem squamobrem enim conveniebat ex Lapidibus collisis Se contritis cruorem manare) legendumque esse Mauare Calorem . i. e. Ignem seu Flammam ,

ut sit hie Lupretii sensus, conveniebat,

72쪽

LIBER PRIMUS.s 3 ει Consimili ratione Herbas quoque saepe decebat, Et laticis dulceis guttas, similique sapore 88s

Nittere, lanigerae quali sunt ubera laetis: Scilicet & Glebis terrarum saepe friatis Herbarum genera, & fruges, frondeisque videri

Dispertita, atque in Terris latitare minute: Postremo, in Lignis cinerem fumumque Videri, 89o Cum praefracta forent, igneisque latere minutos. Quorum nil fieri quoniam manifesta docet res , Scire licet non esse in rebus res ita milias: Verum semina multimodis immista latere Multarum rerum in rebus communia debent. 89sAt saepe in magnis fit montibus, inquis, ut altis

Arboribus vicina cacumina summa terantur

Inter se, validis facere id cogentibus Austris,

Donec fulserunt flammae fulgore coorto: Scilicet: & non est lignis tamen insitus Ignis, sco Verum Semina sunt Ardoris multa, terendo Quae cum confluxere, creant incendia sylvis. . Quod si tanta foret sylvis abscondita flamma, Non possent ullum tempus celarier Ignes: Conficerent volgo sylvas, Arbusta cremarent. 9Os Iamne

.s Anaxagorae sententia vera esset, ex Lapidibus inter se contritis calorem, id est, Ignem manare. Haec illζ. Quasi ex Lapidibus contritis scintillae non exiliant: Ejiciatur igitur hic versus tam importunus , & inutilis , ne forsan aliqui, quod jam Fadius fecit, ex eo concluderent Lucretium docuisse, Corpora nostra Saxis & Lapiditas nutriri. Interpres tali ferculo dignissi

mus.

88s. Et Laticis. Latices . ex codd. Lamhinus, conveniebat enim Latices, i. e. Aquas quas potant guttas dulces,& Lactei sapotis mittere. Haec ille ;Alii Latieis dulati guttas legunt: nec

repugno.

886. Gali sunt ubera. Alii Gales

sunt ubere.

89 . Verum Semina inultimodis,m Duos hosce versus aliunde huc translatos arbitror, nam alibi plus semel leguntur) atque ideo tollendos. Alioqui non dicendum fuerat Debent sedD

herer Faber : Saepe leguntur i utinam indieasset: Et ista de Debere & Dehem sententia atrox prosechδ Ω truculenta est, & quae plurimos Lucretii versus iugularet.

896. At saepe tu magnis, No. Pr

ponit , solvitque v. Io. quod Anaxagoras urgebat ad probandum Omnia in omnibus esse, atque adeo omnia generari ex omnibus. Exemplum Vi E. Ignis , qui latere deheat in arboribus collisione vehementi ignescentibus. Re spondet Lucretius, Non Ignem quidem esse in arbore ipsa, sed tamen semina Ignis seu moleculas Atomorum, quae certa ac nova ratione dispositae speciem Ignis exhiheant: nam alioquin ii Ignis

Actu & revera in sylvis foret, is haudduhie suas vires pallim ostentaret. 899. Fulserunι Flammae fulgore eo oristo. Alii

Elammai fulserunt lane coorto I

D 3 . alii

73쪽

Iamne vides igitur, paullo quod diximus ante, Ρc agni referre cadem Ρrimordia saepe Cum quibus, & quali positura contineantur, Et quos inter se dent motus , accipiantque;

Atque eadem paullo inter se mutata creare 9 Io

Igneis e Lignis, quo pacto Uerba quoque ipsa

Inter se paullo mutatis sunt elementis, Cum LIGNA , atque IGNEs distincta voce notentus. Denique jam quaecunque in rebus cernis apertis.

Si fieri non polio putas, quin Materiai 9 I sCorpora consimili natura praedita fingas , Hac ratione tibi pereunt Ρrimordia rerum: Fiet uti risu tremulo concussa cachinnent,

Et lacrymis salsis humectent ora, genasque. Nunc age, quod superest, cognosce, & clarius audi. 9ao Nec me animi fallit quam sint obscura, sed acri Percuisit thyrso Laudis spes magna Meum cor, Et simul incussit suavem mi in pectus amorem

Alii e veteribus cod. l. longe melius,

Fussierunt Flammar fore coorto.

9 6. Jumve vides igitur. Θfo. s mina intilla Ignis in Lignis latere supra amrmaverat, illa autem Ligna ista non consuinere , quia aliis diversae figura seminibus impedita speciem formamque Ignis induere non potuerunt ψ Ω inde v. 8. supra positam Epicuri sentenis

iam egregie confirmat: Communia, vi g. esse multarum rerum in Multis re-hus semina. eadem principia tactum , Terras. Mare, omnia denique constituere ; ideo autem res divelsas esse quia alia semina aliis diversae figurae civerso ordine junguntur, & diversimode moventur, ut in voci hus LIGNAM IGNIS communes sunt literae, at voces ipiae sunt diversae. 9og. Contiueuntur. ) Alii Conjungam

tur.

9I . Denique jam quaecunque , No.

Ultimum arguin itum contra Anax goram stibjicit ex absurdo v. 6. Sequeretur enim ridentes , lientesque , & alias id genus constitui, ut omnia ex similibus fieri probaretur. 9I7. Rerum. Aliquid deesse aut i verti suspicatur Ga mendus, aut certe particulam D interserendam esse post rerum. Alia Lambinus: R Hi disputent: sive interponas Et, sive rejicias, eadem est argumenti vis , Ω qui nullos in Lucretio hiatus patitur , Ille est nimis elegans, & morosus. 92o. Nunc age quod superest, &o. Fatigatum longa de rerum principiis disputatione Memmium ad majora &sublimiora ducit, de suo carmine v. 3O. magnifice loquutus : Horridam esse Ε-picuri Philosophiam , nee ad vulgi gumina fatetur; Promittit vero se vertubus suis suavibiis R decoris ita illam perfusiirum & ornaturum esse, ut speciosissima tandem & dulcissima videatur : saltem id effecturum quod Medici faciunt, qui ingratam potionem pueris dantes Poeuli oras melle contingunt ό cuius sapore decepti pueri amara etiam Pharmaca absorbent. Improbus quidem hic Iahor , sed futurae gloriae spes incitat, & ut Memmio suo to

tam Naturam rerum explicet, aggre

ditur opus difficile, arduum, & a nullo hactenus Latino carmine tentatum.

74쪽

LIBER PRIMUS. ss

Nusarum: quo nunc instinctus, mente vigenti Avia Pieridum peragro loca , nullius ante Trita solo: juvat intcgros accedere senteis, Atque haurire: juvatque novos decerpere flores: dissignemque meo capiti petere inde coronam, Unde prius nulli velarint tempora Muste: Primum quod magnis doceo de rebus, & arctis 9ῖο RELLIGIONUM animos nodis exsolvere pergo: Deinde quod obscura de re tam lucida pango Carmina, Musaeo contingens cuncta lepore, Id quoque enim non ab nulla ratione videtur e Sed veluti Ρueris absinthia tetra medentes 9 sCum dare conantur, prius oras pocula circum Contingunt mellis dulci flavoque liquore, Ut Ρuerorum aetas improvida ludificetur

Labrorum tenus, interea perpotet amarUm

Absinthi laticem , deceptaque non capiatur , 94OSed potius tali facto recreata valescat: Sic ego nunc, quoniam haec Ratio plerumque videtur Tristior esse, quibus non est tractata, retroque Volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio Rationem exponere nostram, 9 sEt quasi Musaeo dulci contingere melle, Si tibi sorte animum tali ratione tenere Versibus in nostris possem, dum perspicis omnem

Naturam rerum, qua constet compta figura.

Sed quoniam docui, Solidissima Materiai 9so

Corpora

926. Solo. Planta pedis. Cicero s. Tusc. dixit Solorum rasitim e R Varro de Re Rustiea : Solum Hominis exitium es Her , U Semitae fundammtum. 926. Interros. e quibus nemo hiberat : Sic Horatius ad Musam , O quae fornithus integris gaudes, De. 93O. Doceo de rebus. ) Cicero Orat. pro Domo , Docere Pontimum colla. tium de Rebus divinis. 93I. Pergo.) Aliqui Codd. Porto: id est, porro ago , illaque voce usus est

Ennius.

-hinus , eX voce Contingunt, in V. 977. Non placet.

βεῖ. Retroque. rectius quam De que, quod codd. nonnulli exhibent.

9 9. Matinam rerum, quae constet

eompta figura. Hellenis mus Plauto , Terentio , Lucilioque familiaris , lie scio istum qui sis: Plautus in Pamulor

Patrem atque Matrem viverent vellem tibi.

Alii pro Omp:a Iegunt cuncta, Alii

legunt oua eousent cuncta. 9so. Sed quontem docui, &c. CONpora esse , eaque perfecte solida R i dissolubilia, Inane etiam multis argu mentis assirmaverat; Ex iis vero linia versum constare, nec tertium esse re rum genus docuerat Lucretius. Jam V. 7. nobilem quaestionem proponit , An Universum hoc insinitumst, an ter

75쪽

T. LUCRETIIS G

Corpora perpetuo volitare invicta per aevum, Nunc age Summai ecquaenam sit finis eorum, Necne 1it, evolvamus: item, quod Inane repertum 'st, Seu locus, ac spatium, res in quo quaeque genantur,

Pervideamus utrum finitum funditus OMNE Constet, an Jmmensum pateat vel ad usque profundum OMNE, quod est, igitur, nulla regione viarum Finitum'st: namque Extremum debebat habere. Extremum porro nullius posse videtur Esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur, soci Quo non longius haec sensus natura sequatur. Nunc extra Summam quoniam nihil esse fatendum 'st, Non habet Extremum: caret ergo fine, modoque: Nec resert quibus aisistas regionibus ejus, Usque adeo quem quisque locum possidit, in omneis Tantundem parteis infinitum Omne relinquit. Ρraeterea, si jam finitum constituatur Omne

minis aliquibus inelusum ' variisque a gumentis evincere conatur Omne ex nulla parte terminatum esse, sed tam multitudine Corporum, quam Inanis magnitudine prorsus Infinitum. 9Sa. Summai ecquaenam sit finius eorum , Mene sit, evolvamus. B. Na. Summa audi. Summar quaenam Fayiis , Nee si te volvamus. B. meso volvamus. Nardius.

9s s. Pateat vel ad usque. ) Patefiat ad usque : Nardius. Sed rectius legendum 3 Patent vasthite. 9s7. Primum argumentum , quo Universi infinitionem v. I . probat, explicat Cicero de Divinat. I, II. Sect. Is . Quod finitum est habet Extremum : Quis hoc non dederit 3 Quod autem habet Extremum id cernitur ex alio extrinsectis r Hoc quoque est concedendum. At quod Ovitie est id non cernitur ex alio extrinsecus: Ne hoc quidem negari potest : Igitur omne quod est non habet extremum. Epicurus ad Herodotum: Aλα μὲν έ το

9 8. Namque extremum. Nam qui .

Alii legunt quos negligo : Debebas )Debebit, Faber. 9S'. Extremum porro, &c.) Duos hos verius obscuros esse omnes queruntur , nonnulli Corruptos : Faber delet, neque ego retinerem, si sine iulis integrum esset . quod nobis exhibet Lucretius , Epicuri argumentum, Id facit ut retineam, &, nisi fallor, non erunt amplius obscuri. Quidam legunt uoad non , id est, ultra quod.

finitate Unises iterum V. I 6. Tela suo egregiὸ pugnat Lucretius. Esto Omne finitum , in extrema illius Unia versi ora collocetur aliquis, & telum vibret; Aut longius evolstit iisd tq- Ium , aut ab aliquo sistetur: si evolet, ultra extremam oram patet spatium ;si sistatur, Aliquid extra Extremum est : Ubicunque Extremae Universi oraestatuuntur , hoc modo instabit Lucretius , & telo suo minabitur.

76쪽

Omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras

Ultimus extremas, jaciatque volatile telum, Id validis utrum contortum viribus ire 97o Quo fuerit missum mavis, longeque Volare,

An prohibere aliquid censes, obstarequc poste 3 Alterutrum fatearis enim, sumasque necesse 'st, Quorum utrumque tibi effugium praecludit, & Omne Cogit ut exempta concedas fine patere. 97 sNam sive est aliquid, quod prohibeat, ossiciatque Quo minu' quo missum 'st veniat, finique locet se, Sive foras fertur, non est ea fini' profecto. Hoc pacto sequar, atque oras ubicunque locaris ΕXtremas, quaeram quid Telo denique fiat. 98o Fiet uti nusquam po1 sit consistere finis: Effugiumque fugae prolatet copia semper.

Ρraeterea spatium Summai totius omne

Undique si inclusum certis consisteret oris , Finitumque foret, iam copia Materiai 98s Undique ponderibus solidis confluxet ad Imum; Nec res ulla geni sub caeli tegmine posset: Nec foret omnino Coelum, neque lumina Solis: Quippe ubi Materies omnis cumulata jaceret

968. Omne quod es statium. Uni- lve sum. Qui Inane interpretantur , l

ineptiunt; ut patet ex V. 972. 968. Procurrat. Ita coit d. optimi. Alii Percurrat.

sum non agnoscit B.

978. Non est ea sinis profecto. Ita

optime Lamhinus. Alii A sne pros eium,) quod Fudius, ut solet, approhat 3 quali Telum quod prchiberetur v. 976. dici possit non a fine profectum. 98o. Telo. B. caelo, manifesto er

rore.

98 3. Praeterea statium , sto. Urget opus Poeta , Ω v. I . subjicit incommodum , quod eveniret si Finitum. Laliquibus terminis inelusum esset Uersum. In isto enim finito Initis aliquis esset Iocus, ad quem interies ab aeterno subsidens innata sibi gravitate

contendisset, effectumque jam pridem sitisset, ut depressa in eum locum universa materia nihil generari deinceps posset: ex seminibus enim quiescentihus nihil oritur ; cum autem non sit mus locus, jugiter moventur Principia , undique nascuntHr res, R ex Infinito Uniυσδε nova Semina Singulis Mundis perpetud inferuntur. 984. Si incissum certis consideret. conelusum eertis si insesseret. Gassendus.

986. Confuxet.) consurisses. Sic Extinxem pro Extinxissem apud Virgilium. coiisse e pro consumstiasse apud

Lucretium, Scc. 987. Geni.) Geri omnes Codd. vet. ut & Geruutur v. 924. eamque lectionem Giri Par. Na. Omnes praeter Lam hinum tuentur : at contra omnes libros admittenda est ea vox quae Lucretium

sapit, & ad argumentum apprime iacit.

77쪽

Ex infinito iam tempore subsidendo. 99OAt nunc nimirum requies data Ρrincipiorum

Corporibus nulla 'st: quia nil est funditus Ιmum , Quo quasi confluere, & sedes ubi ponere possint;

Semper & asIiduo motu res quaeque genuntur Partibus in cunctis , aeternaque suppeditantur 99 sEx Infinito cita corpora Materiai. Ρostremo ante oculos rona res finire videtur, Aer disiepit Colicis, atque Aera MonteS; Terra Mare, & contra Mare Terras terminat Omeis. OMNE quidem vero nihil est quod finiat extra: I OO Est igitur natura loci, spatiumque profundi, Quod neque clard suo percurrere flumina cursit Perpetuo polsint aevi labentia tractu: Nec prorsum facere, ut restet minus ire, meando: Usque adeo passim patet ingens copia rebus, Io rFinibus exemptis in cunctas undique parteiS. Ipsa modum porro sibi rerum Summa parare Ne possit, Natura tenet: quia Corpus Inani, Et quod Inanc autem 'st, finiri Corpore cogite

I7. Universum esse infinitum prohat

Lucretius quia Corpus & inane sese mu- tud terminant, ex ista autem mutua terminatione necesse est ut immensitas oriatur, quoniam Neutrum, neque Corpus neque Inane potest esse ultimum , Cuius vero nulla pars potest esse

Ultima , id profecto in itum. Si nutem alterutrum Corpus vig.) non finiret Alterum , Inane Inane autem esset infinitum quod olim probaverat ,

Corpora vero finita, ut Stoicis placuit, dissolverentur omnia; rupta enim subito compage finita Semina per Imine sum Inane dissiparentur, imo nunquam coaluissent, cum finita Semina in Inatii Infinito semel dispersa perpetuo vagarentur. Haec omnia Epicurus ipse ad

yys. AHernaque. Infemaque , B. Ω alii codices, nullo sensu.

997. Postremo ante &c. γ Alio his v. o. utitur argumento : Quicquid enim terminatur ab aliquo quod extra se cit, finitur, sic Aer terminat Montes, ΚΜontes Aerem, Μare Terras, & Terrae Mare. At quis dixerit aliquid esse extra Uuiet erysim quod illius terminus esse possit, cum id ipsum quod extra est sit Uuiseis pars , Universum enim continet omne quod est 3 Coneludit igitur

Universum esse immensum , eamque immenlitatem praeclara periphrasii deseribit. I 2. Flamina. Aliqui libri, ut RNa. Fulmina s haec vox R Lambino RGifanio displicuit; eam Faber amplectitur, an merito , judicent alii.

IGO . Ire, meando. In remeando

Aliqui, ut monet Gis. I 7. Ipsa modum , cte. Iterum v.

78쪽

Ut sie alternis Infinita omnia reddat. Io IOAut etiam, alterutrum nisi terminet alterum eorum, Simplice natura & pateat tantum Immoderatum: Nec Μare, nec Tellus, nec Coeli lucida templa, Nec Mortale genus, nec Divum corpora sancta Exiguum possent horai sistere tempus. Io Ir

Nam dispulsa suo de coetu Materiai Copia

terius , B. frustra. I II. Aut etiam , alterutrum nisi te minet alterum eorum, Simplice natura N pateat tantum imis

moderatum.

De his duobus ' versibus varia Critiei; in priori Si pro Nisi legit P. nec agnoscit copulam H in posteriori versu. In posteriori pro Tantum: Tamen B. P. Gis. Par. Omnesque ΜSS. ut fatetur Lambimu , nec agnoscunt CopuIam Posteriorem versum adulterinum esse existiniant Gilanius & Pareus , ideoque rejiciunt: Aurutus legit Aut etiam , alterutrum nis terminu

esterum eorum,

Simplice Nutura pateat Totum immo

deratum.

Per Totum intelligit του πα, . quod alias appellatur omne. Immoderatum autem implice Natura, est Infinitum una Ν tura viz. Dani. Et hanc lectionem amplectitur Gassendus. Lambinus haeret, aliquando autem legit Aut s, etiam alterutrum s terminet

alterum eorum,

Simplice Natura pateat tamen Immo.

Hae Sententia: Aut si, etiamsi alterutrum terminet alterum eorum, pateat tamen immoderatum , simplice Natura , i. e. Inane tantum sit infinitum unica Natura, hoc est, corpora prima non sint infinita , sed Inane dunt

xat sit infinitum : sed hane sententiain absurdam esse Ipse vidit & confessus est; & tandem legit:

Aut etiam, alterusrum vis terminet alterum eorum , NSimplice Natura pateat tantum immo

deratum.

Existimat Faber vulgatam lectionem retinendam esse, D aliquot versus hie excidisse , ita ut eum de incommodis , ab Inani immoderato sine admissione Corporis Infiniti. Ω alternis misti , proficientibus, dixerit; altera pars o missa sit, aut non satis perspicue R Lmeretio explicata: eandem enim απεζι αν remeare necesse esse : deinde duo illas voces alterum n alteruirum probasse

quod dicit, Displicent omnia: Int ger est Poeta, nullique exciderunt verissus ; rejectis Aurati , cassendi , aliorumque coniecturis , admittatur cod.MSS. lectio , Ω sana protinus erunt omnia & integra. Legantur itaque

Aut etiam , alterutrum nis terminae alterum eorum , Simplice Natura pateat tamen imm derutum .

Inane viZ. ut sequentes versus, 2 vox ipsa Puteat demonstrat. Haec igitur horum versuum sententia, Nisi alterutrum Corpus , ViZ. alterum eorum, viz. Inane , terminet, Inane vero solum concedatur Insultum, ut oli in probavi, ct Stoici, contra quos disputo, fatentur ἔNec Μare nec Tellus, &c. Epicurus ipse, fateor, alteram hujus argumenti partem proponit in Ep. ad Hero t.

xit Lucretius, quoniam Dane esse infinitum aliis argumentis jam probave

rat.

Iora. Immofleratum. Immensum. Sic Cic. a. de Nat. Deor. ex Euripide , Videsβblime risum immoderatum

ror 6. Distulta. Di Jatar C. De Coetu. Detere me B. Unde aliquis conficiat dejectu, sed de Geta vel coitu

placu.

79쪽

Copia ferretur magnum per Inane soluta. Sive adeo potius nunquam concreta creasset Ullam rem, quoniam cogi disjecta nequisset. Nam certe neque consilio primordia rerum I ω Ordine se quaeque, atquc sagaci mente locarunt; Nec quos quaeque darent motus pepigere prosector Sed quia multimodis, multis, mutata, per Omne Ex infinito vexantur percita plagis, Omne genus motus, & coetus experiundo, Icias Tandem deveniunt in taleis disposituras, Qualibus haec rebus consistit Summa creatae

Et multos etiam magnos servata per annOS,

Ut semel in motus conjecta'st convenienteis, Essicit, ut largis avidum Mare fluminis undis rogo Integrent Amnes, & Solis Terra vapore Fota novet foetus, summissaque gens animantum Floreat, & vivant labentes Ttheris ignes. Quod nullo facerent pacto, nisi Materita

I sto. Nam certe , &e. Io eos Irridens iocose propositum argumentum Prosequitur v. I . Finita enim Semi. na in infinito spatio dispersa nunquam convenissent, nisi, quod Stoicis pIacuit , Μundus esset grande Animal, Ω plane Deus; eiusque semina summa Arte R Consilio a Spiritu per omnia membra iustiso disposita filissent, Prudentia haec , Ω Μeditantia Stoicorum Principia deridet, & ex placitis Diacini docet, Res omnes fortuito infinitorum Corporum in infinito Inani volitantium concursu tandem procreatas

fuisse , & quotidie reparari ex istis seminibus , quae infinita Corporum primorum copia jugiter suppeditat. Iora. Ordine is quaeque. &o. Quidam libri ordine se suo quaeque , Μarui. Ordine quoque Do : Gitanius . Ordines suo: Aliquando etiam Lambinus legit se Ordine suo quinque: Ordine Ieque suo, B. Alii Se ordine quinque suo: Proximum versum non agnoscit B. Ioa 3. Sed. G. Multimodis. Multa modis, P. C. GiLIOa7. Rebus.) Rertim: Faber : Nee

contemnenda ista emendatio. Senius autem est, Deveniant in tales dissipo e ras, qualibus Rerum summa creata est. Illud enim uualibus ad dissipesituras r fertur. Ioag. Magnos. Forsan intellieth magnum illum Platonis Annum, seu potius Chaldaeorum. Faher. Isto vero acumine non opus est, eum , ut obse vel G enflus lib. s. v. 6 3. quorumilia het Astrorum circuitus Magnos VOeat. Servata. Formata, C. Ioῖ I. Integrent. Exhaustum reficiant, renovent, &e. Homo vero ridiculus existimavit j. integrare hoc loco significare Interrum manere. Huiemandes siquid recte curatum velis: Pareum dico , ne nescias. Faberi Io32. Sammusa. Imminuta debili lata , Fames. Acumen lioys. Infinito. Infinito semper subjungit Inari, Fayus, & Alii: cum

tamen nihil evidentius, quam quod Infinitum non Danes magnitudinem , sed Corporum multitudinem, seu potius universum denotet.

80쪽

Unde amissa solent reparari in tempore quoque. Nam veluti privata cibo Natura animantum Dimuit amittens corpus, sic omnia debent

Dissolvi, simul ac defecit suppeditare

Materies recta regione aversa viai. I o Nec Ρlagae possent extrinsecus undique Summam Conservare Omnem , quaecunque'st conciliata. Cudere enim crebro possunt, partemque morari, Dum veniant aliae, ac stuppleri Summa queatur. Interdum resilire tamen coguntur, & una Io rPrincipiis rerum spatium, tempusque fugai Largiri, ut possint a coetu libera ferri. Quare etiam atque etiam suboriri multa necesse 'st. Et tamen ut Plagae quoque possint suppetere ipsis, Infinita opus est vis undique Materiai. Ioso

ΙΟ36. Tempore quoque. Tempore tiaeque, GiF. Alii: Corpore suaeque , Na. Corpora quaeque, Alii. I 37. Nam veluti, &c. Propolitum modb argumentum his v. . Illustrat, docetque res Punctas resolutum iri, nisi materies ex infinita copia A-tomoruin iugiter suppeditaretur , quae damnum quod Corpora patiuntur , rc. larciret , ut Animalia brevi perirent: nisi Alimento indies repararentur. I o. Recta regione. Aliqua ratione. B. Na. Aliqua regione , Gis. Pa. ἡ vet. Libris.

Gif. Pa. Extrinsecus. Intrinsecus. Gif.& imperite , ut patet eX v. IOS . I I. Nec Plum, &c.) Νequis vero forsan obiiciat Atomos occursantes officiose se etiam latente Lucretio mutud percutere . Ω ex eo conflictu fieri, ut morantes & tardatae coalescant,& compingantur tu Corpora; Ideoque cum, finitae Iiaet, sese mutuo percutiant , lanὶ tantum ahesse ut rebus jam concretis aliquid detrahatur , ut etiam novis semper advenientibus Atomis

magis ac magis augerentur: Μonet A-tomos finitas, se invicem perpetudomnique Puncto temporis ferire non posse, imis interdum debere relilire, ideoque tempus spatiumque concedere principiis Compositorum , τοῖς συνι-

Κιμμενοις Epicurus ad Herodo tum quae semper motum affectant, quo rupta compage 1 se invicem avoI rent. Imo nullos omnino futuros esse

nisi Atomi essent Infinita . Io 3 Partemque. ) Partimque, Gis. quam vocem & Faber approbat, tum

istim versu abhinc secundo : At Partem Dresilis respondet ., Aliin, Ω- --

Io 4. curatur. Ut Poterutur, δε- tesur , Nequitur , &e. IOSO. Insulta opus est vis.) Sic Lib. III.

- Materies opus es Ergo Corpoream ad Naturam pauca sidemus

se opus omnino-Lib. II. Et eodem Libro, Scire licet nil principiis opus esse C

lores.

Iosi. Illud in his rebus. ) Denique

ne Memmius diversim sententiam ampleXus, Centrum esse aliquod Universi crederet, in quod omnia tunderent in nata sua grvitate, ideoque non opus infinita Atomorum multitudine, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION