Isaaci Casauboni De satyrica Graecorum poesi, & Romanorum satira libri duo : In quibus etiam poetae recensentur, qui in vtraque poesi floruerunt

발행: 1605년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

DE SATYRICA POESI L. r. yi

-- . Satyrorum ingenium verbo expressit Horatius cum riseres vocavit &dicaces: item Graecit Oetae, cum spiMυρτο -κ: qua appelatione illos non tantum Nonnus

asscit, sed etiam alij poetae: ut Nilus scholasticus in Satyri essgie opere musivo e lapillis factam,

nec solum dicaces, sed & proni in Venerem,&saltatores assidui & credebantur, & fingebatur: unde Saty

rica saltatio, de qua libri huius quar-

112쪽

to capite. Qui proximus Satyro assistit femur Bacchi succollans, Satyrus non est, quod multis visum scimus. ego nihil deprehedo quod Satyrum ulla ex parte

omitto cornua, quae cum toto capitopropter amplitudinem femoris Bacchici latere abdita inter pueri femina dici queant: sed in corporis parte inferiore, quid omnino est caprino generi simile 3 ubi cauda 3 ubi pilorum hirsutiae 3 ubi denique pedes caprini Z aut quis dubitet sinistrum pedem qui laruae insistit, humanum esse,& quidem positum,cφυαιία κανξ dextrum vero pede poritus glypta quam maxime fieri

poterat extendit: ita enim necesse fuit incedenti: cuius rei certissimam

caussam ex philosopho afferrem, si demonstrationum philosophicaruςsset hic locus. qui igitur Satyrus

113쪽

esse dici non potest, nec Saty riscus,l alius quidam sit oportet e Dionysiacis ministris,quorum antea multos ordines & nomina recensuimus. Tityros a Satyris clare separat Strabo non semel: grammaticis tamen

placet , Dores Tityros appellare quos alij Graeci Satyros: ut de simiis Satyris & Tityris ad Theophrastu adnotabamus. quare nec Tityrus esse hic potest. idem sentiendum det eo qui Bacchum praecedit, cornu

copiae ostentans, manu in altum su- 'blata. est aute adolescentulus quem ' formae bonitas ac venustas comen

dat. & fortasse neque huic neque illi de quomodo diximus, aliud nomen quaerere debemus, quam quod humana forma suggerit: nam etiam in Dionysiaca Ptolemaei pompa, is qui simile ministerium obit, otiῖρsimpliciter dicitur. quin Silenum

114쪽

potest nobis de more hoc Amaltheae cornu traducendi,inter caetera

quibus pompae Dionysiacae choragium solebat instrui. verba Athe

Amalthea pertineat, c tertia Diodori Bibliotheca discimus. videtur autem hic iuuenculus deae tra hircutrahere. in quo vetus mos expressus est,que notat in libello

οὐ. Cantharus quem heic cernis humi iacentem vino enuso, & Bac-

115쪽

DE SATYRICA POESI L. I.

cho & Sileno optime conuenit. de hoc in Sileno Virgilius: Et grauis attrita pendebat cantharusansa. Bacchum quoque cantharis potas, se, quem post Cimbricam victoria Marius,ille arator Arpinas, & manipularis imperator, est imitatus, etiaPlinius testatur libro xxx m. cap.XI. ut cum Martis efiigiem pingebant,

clypeum semper illi soliti ppinge

re: sic Bacchi symbolum inter caetera fuit vas aliquod vinarium. Aristoteles De poetica: υ ίως εώ φιαληmῆρος ΔιονυO, UA άαώς Αρίω. huc spectat amphora illa vini in superiore Plutarchi loco. Sed &insatyris pingendis idem seruatum. Plinius libro xxxv. cap.x. Aristidis The

bani discipuli fuerunt flij Nicerus

em Aristippus , cuius est Sayrus cum si pho coronatus. in Ptolemaica popa

116쪽

apud Dipnosophista,no praeterminsa est pars ista instrumenti Bacchici.

gi potest quo spectet persona illa

quam gemma haec conspiciendam exhibet. Plutarchus De auaritia

Dionysiacam trasuectionem Veterum comparans cum recentiorum luxu: vetera, inquit, cotemtui sunt,& obsoleverunt ροι νω , Us ἰφιχω πολ-λω - ἐλαωνοδεδυ- , Ρ απρο ταίων. cui loco

erit pro luculento commentario quintus liber Athenaei. Bacchas Vario ornatu cocinnari solitas & scriptorum testimoniis,& auctoritate

peritissimi huiusce artificis liquido

constat. quae pone Satyrum incedit,militari more amicta,crocotum, infra

117쪽

DE SATYRICA POESI L. I. 97

infra genua non demittit, fagum non manuleatum cingulo astringit. in manu tamen ferulam hedera inuolutam non thyrsum habere videtur. nam thyrsus eo etiam distat γάρ Gς, quod acie lanceae munitus esset thyrsus : ideo &Dρσατο vocabatur. huius vero gestamen omni ferro careti auctor est Diodorus Siculus in quarto, ad vitandas verberationes ac c des in vino prius frequentes institutum fuisse

se, Vt Bacchi αλααλοι, uterentur

Muν ξυλινα ς ferulis, non autem baculis ligneis. thyrsi ab utroque extremo ferrati & aculeati , vocabantur 1θυρσα Vt in epigrammate Agathiae scholasti, ci, libro sexto, titulo βακχυο--νω . iam diximus videri Baccham Hv-ς sinistra fructum e propinqua arbore decerpere . cogite-

118쪽

mus tamen num sit potius Baccha' eadem crotalistria, manu sublata crotalum quatiens ad oblectandum puerum. manus agitationem aliter quamvis doctus artifex exprimere non potuit. idem dicendum, de de Baccha tympanistria, in qua artem suam consummauit nobilissimus glypta . ea Bacchum praecedit, cui ludos facit,incedens retrorsum more boum οπιολκγ'ν, & inter gradie- dum ad numeros pedes simul mo- uens,& manibus tympanum quatiens : quod Agathias dixit in epigrammate quodam libro IV. κυμβα- χερσὶ ' apud poetas & Clementem in Protreptico habes multa de Bacchantium ludicris, quae

est, sed iactantur illi a tergo vittae

119쪽

aut lemnisci e corona pendentes: nisi tamen est pannus humero dextro impositus : cui non dissimiles

erant panni illi qui factiones Circidistinguebat. Agathias in epigrammate quo Baccha vitae genus mutatura artis instrumenta Bacblao dedicat , QSWpύειον inter caetera recenset. licet eam vocem interpretari de

fascia, qua imus pes implicatur: quod non male aptari possit huic figurae, ubi circa tibiam dextram panus iste voluitur. fortasse tamen fas ciarum pedulium Maenadibus propriarum genus aliquod, aut ne seio quae talaria intellexit Agathias: eius verba sunt:

120쪽

bias inflat: in nuptiis, & plerisque solennitatibus laeti argumenti binis tibiis utebantur : ad monodias &planctus singulas adhibebant. hae tibiae longae admodum & impareis in hac figura cernuntur: quod aliter habet in gemmae scalptura, ubi pares sunt tibiae: sed a prototypo discessit aliquantulum qui in aere scalpsit: vidimus & alias gemmas ubi Satyri & Bacchae tibias geminas inflabant: sed semper pareis: nisi quod propter rationes opticas tibiam quae longius ab inspicientis

oculis abest, minimo minus breuiorem ab artificibus factam aliquando obseruauimus. caeterum de tibiis longis breuibus, paribus impatibus, dextris sinistris, multa, eaque peris p e inter se pugnantia Graeci Latiniq. grammatici: quorum sen-

SEARCH

MENU NAVIGATION