Isaaci Casauboni De satyrica Graecorum poesi, & Romanorum satira libri duo : In quibus etiam poetae recensentur, qui in vtraque poesi floruerunt

발행: 1605년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

stimoniis pleras'. res in sacris, aliis

nominibus quam vulgo dicerentur, fuisse appellatas. ciusmodi vox fuit quam ut diximuS, Venuste Orpheus est imitatus,cum Liberum patrem nominauit. idem in hymno Palaemonis,

γηλὶς. beic quoque idem mendum: nam scribendum Δ. . Ac de Dionysiaco quidem choro hactenus. Quod autem dicebamus persuasum veteribus fuisse reconditam nescio quam sapientiam Satyrico generi inesse: eius rei multa sunt argumenta. Notissima est apud Graecos historia de Sileno a Midas atyro quondam capto et qui miranda

quaedam & omnibus ignota illum docuerit. ostendebatur in Phrygiano i procul Celaenis fons quidam,

82쪽

DE SATYRICA POESI L. I. 61

Xenophonti visus & narratus in primo Ανα . ubi captum dolo Silenum , quum loco aquae vinum e set infusum , fama publica tenebat. plurima autem apud Midae aures, ut ait doctor Afer,philosophatum esse hunc Silenum, pro certo habitum.

quale illud apud M. Tullium in primo Tusculanarum. Fertur de Sileno

Iabella quaedam: qui cum a Mida captus esset, hoc ei munem pro sua missione dedisse scribitur: docuisse regem, Non

nasci homini longe optimum esse:prox mum autem quam primum mori. sed &de rebus physicis arcana quaedam a Sileno Midam κατη μνοι , auctor Theopompus Chius, & ex eo alij multi . in his Strabo, Tertullianus, AElianus & Philostratus. itaque doctissimus omnium poetarum Virgilius, carmen de principiis & conditu reru & vetustissimis rebus aliis

83쪽

scripturus, Sileno potius quam alij vlli de tantis rebus disseredi parteis attribuit: quod qui temere a prude-tillimo vate putant fictum, imperiti sunt, atque inepti. Midam vero etiam ipsum de Satyrorum genere fuisse, Philostrato, aliisque placet. plures virum faciunt, Phrygiae regem, ex Herodoto & poetis notis simum. Silenorum igitur locos &dicta in speciem ludicra, abditum

intus sapientiae nucleum continere existimabant: unde manavit prouerbium αλ 6ν ή ,

quod apud Platonem legi antea

ostendimus, exposuimusque. ab eadem persuasione etiam mos ortus

artificum Atheniensium: qui pulcherrimis deorum sigillis, Veneris, Cupidinis, G ratiarti m ac similium, simulacra turpissima deformium

Silenorum circundabant, ea arte.

84쪽

DE SATYRICA POESI L. I. 63

elaborata, ut claudi recludique possissent: clarissime hoc modo quid de

Silenis esset iudicandum significantes: quantumvis de forma ipsorum pareret ridicula, dc mores quo que petulantes ac procaces. Syne . sius, epistola CLI v. descripto quodam suo loquens grauissimi argumenti, sed Socraticae dissimulationis pleno: ωι αγο α , inquit, OV 2 - α' -- λιον Quπο

tonem in his est imitatus Synesius: nam in Conuiuio illius comparatur

85쪽

64 Is. ΑsAVBONI Abin verris Γ . ibidem & Marsya Satyro quam simillimus esse Socrates longa oratione probatur. Marsyam autem Satyrum sue Silenum ingenio atque temperantia excelluisse, narrat dc argumentis firmat Diodorus in tertia. Superest iam ut de Satyrorum forma & eorum

ingenio aliquid dicamus: quando in his vel praecipua est ratio posita, cur sint initio in hanc poesim inducti Saturi. Occurrit vero hoc lo-

co dubitatio non dissimulanda: sintne ijdem Sileni ac Satyri an nor& siquid differunt cuiusta odi sit ea discrepantia. Fuere qui nullum omnino inter hos discrimen ponerent,

nisi quod satyrorum appellatio sit

recentior, silenorum antiquior.Nicandri scholiastes ad Alexipharma-

86쪽

λιδνων. extat sane apud Homerum vox Σιλ-οGut ante obseruabamus:

Σαettim vero dictio nusquam apud illum inuenitur. an hoc spectarit criticus iste nescio. sed quam hic in vocibus differentiam statuit, alij omnes in ipsis persenis: vi sileni sint, siatyri sienes: satyri, iuuenes sileni. A uctor Etymologici: Σειλη

Dius in illud: Chromis o Mna Olu

in antro Silenum ueri. notat: nonnulli Ea 1 non absurde putant di tum, quia Sileni pri quam senescant Sauri

sunt. Vtrisque ergo pro aetate attributa ministeria : Silenis, ut essent x paedagogi Bacchi, quo no mine eos vocat Diodorus Siculus, Synesius ulianus in Caesaribus,alijisatyris, ut puero essent em απ πῆς, de lacetiis illum demulceret: Plato in epigrammate de Satyro. - Ε

87쪽

sed quia non genere, Verum aetate tu eos distinguebant,nullo discrimine per epe has Voces Vsurparunt, cundemque satyrum & silenum promiscue dixerunt. Marsyas Herodoto,Straboni, & plerisque omnibus, Silenus est: alij Satyrum nominant. Ouidius in eius fabula:

exitium Satyri reminiscitur alteri extat Alcaei epigrama- Σ.-τθου, & in eo hic versus: - πιν α νυμφολες σατυρε. Satyrus hic

est Marsyas. contra, is qui ad Mida est adductus, omnium consensu Silenus fuit: reperias tamen qui Satyrum appellat. Maximus Tyrius ser

φκοόν ο μόθος. omitto similia exempla.

Sed non defuere qui de satyris ac

88쪽

Silenis aliter longe sentirent, quiq. praeter aetatem , formam quoquς diuersam illis darent: quod non solum scriptorum testimoniis probare possumus: Verum gemmae scal

ait nobis vir harum rerum calleus simus, & indagator felicissimus, Petrus Rastasius Bagarrius, Aquisextiensis aduocatus, & gazae regiae cimeliorum antiquitatis praefectus. eius gemmae exemplum, quia facit apprime ad institutum sermonem, infra subiecimus, En vetustatis monumentum egre

89쪽

gium, & admiratione omniu, quos res antiquae capiunt, dignissimum. nam praeter solertiam subtilissimi artificis, cuius hoc elaboratissimum opus est: plane stupenda in tantulo spatio rerum, personarum, actionuvarietas. quid multas παχῆ εώγησα, κόψων FVθυρον ἰ- m. ipsa gema iaspis est,uiriditatis nigricantis, non plane pellucida, punctis rubris stellata : grammatiam siue polygram

mon veterum esse censeam, addu

bito. Argumentum prorsus huic nostrae diatribae conuenietissimum chorum enim Bacchi continet, scenaeque descriptionem: & quidem Satyricae potius quam tragicae aut comicae: hoc enim arbor adiecta promittit: de quo plura inferius crunt diceda,cum de apparatu saty

ricae agemus. Notus mOS Veterum;

ludos suos vel ex Iulio Polluce ta-

90쪽

bulis ornandi, quae fabulas ab histrionibus docendas, aut gladiatorum pugnas & ornamenta, totam denique ludorum magnificentiam, ob oculos ponerent. possemus de hoc more adferre multa, nisi confideremus etiam tironibus rem esse hodie notam. assines his fuerunt illae tabulae de quibus agebamus apud Athenaeum libro V. cap. VII. Videtur haec gema eo cosilio stat-pta , Ut thymelicarum tabularum picturas imitaretur. quonia tamen nullum heic docendae fabulae ce tum argumentum exprimitur,malo ad sacra Dionysiaca referre. ac nisi

fallor ad dendrophoriam pertinet

haec imago. variis enim modis sacra Libero patri fecerunt Graeci ac LM.tini. inter alios autem ritus diuersos illorum sacrorum, hic fuit, cum arbores in pompa Bacchica gestabat.

SEARCH

MENU NAVIGATION