장음표시 사용
271쪽
sus esse dixerit. at quanto facilius nobis imponi potest in tam paucis verbis,quam illi qui ex integro carmine haec delibabatὶ Sed pauci ob
servarunt, quadratos Versds appellatos fuisse veteribus criticis, non solos iambicos octonarios: Verum& trochaicos eiusde mensium: qua 'de re plura alibi. redeundum enim ad argumenta Satirarum Ennij. Fabius Quintilianus libro nono capite II. Formas quoque fingimu sepe: ut Famam Virgilius : ut Woluptatem ac
Virtutem,quemadmodu a Xenophon te traditur,Producus: vi Mortem ac Vitam, quas contendentes in Satira tradit
Ennius. Etsi non possumus omniuSatiraru Ennij hypotheseis ex istis diuinare: illud tamen non difficile solers lector cognoscet: toto genere diuersam fuisse Satiram Ennianam ab illa quam superiore capitq
272쪽
describebamus. de comuni appeti Iatione rerum non congruentium, satis capite quarto. An alius praeter Ennium & Pacuuium tales Satiras scripserit, non temere dixerim. L. Pomponium in Satira meminimus
Prisciano laudari sexto libro : sed
huius Atellanam scriptoris,quemadmodum A. Gellio vocatur, Satiram referimus ad genus ante expositum. Porro autem Ennio cum Varia genera metrorum in idem poema confunderet, contra legitimae poeseos legem, exemplum Graecorum non defuit, quo se tueretur. Obseruant enim Graecorum critici Homerum ipsium,qui omnis eruditionis fons & norma semper est habitus, in Margite suo heroicis versi bus iambicos inseruisse: non quomodo lyrici saepe faciunt, quum singula cola aut systemata certo
273쪽
ordine sibi inuicem respondent: sed temere & inordinate, sine ulla
Marius Victorinus libro I. in extremo : Homerus fons atque origo mutn ca disciplinae, non tantum in duobus co
pusculis Iliados Odysseae bis vermbus Teliambis frequenter est 'fisi : sed
σ in eo carmine cui Margites nomens, idem herois hexametris trimetros i bicos tanquam pares numero miscui
idem libro tertio de labicoloquens qui septςmdecim syllabis constat:. Hoc genere versuum, ait, primus UM est Homerus in Margite suo: nec tamen totum carmen ita digestumperfecit: nam
274쪽
duobus pluribusue hexametris antepomiis, istum subiiciens copulavit: quos posea LArchilochus interpolando composuit. apud Graecos tamen non multos inuenio, qui parem licentiam in pangendis versibus usurparint. quosdam nominant Graeci metrici. de Chaeremone narrat Aristoteles, ipsum composuisse ex omni metro rum genere carmen quoddam, cui nomen indiderat Hippocentauro: quem negat poetae loco censenda.
m in neque Chaeremonis huius, neque ullius omnino e Graecis exemplum secutus est Ennius, cum Satiras composuit diuersitate ista metrorum simul & argumenti: nam huiusmodi scriptionis miscellae neque exemplum neque nomen Grae-
275쪽
cis hominibus suit notum: quod &Horatius diserte assirmat, Satira vltima libri Sermonum prioris: quo loco de Lucilio disputans ait: fuerit Lucilius inquam Comis oe urbanus: fuerit limatior idem Quam comis m Graecis intacti carminis auctor, Quamq. poetarum seniorum turba. manifesto Horatius his verbis co- parat Luciliu cum primis poetis Latinis. quoru denumero unum separat, tanquam primum auctore camminis Graecis intacti,hoc est, Satirae, g rudis in secudo accipi casu debet, non in primo: nisi volumus purissimum Romanς linguae poetam tam βαρβαρι stiri poeta que designat, non nominat, Ennius est,ut apparet ex iis quae modo sunt dicta. ac fortasse scripserat poeta:
276쪽
Quam Rudius , Graecis inta tica
minis auctor. de qua emendatione tantum non
necessaria, nemini adhuc oboluis se mirum est. Rudius pro Ennio etiaapud Ciceronem pro Archia poeta : Rudium hominem maiores nostri iuriuitatem receperunt. Quod autem
alibi dicitur Flacco Lucilius non Ennius scripsisse primus Satiras: id
superiori interpretationi atq. emedationi, ne minimu quidem repugnare, capite sequente demonstrabimus. Apud Latinos vero videtur Ennij exemplum posterioribus ingeniis fiduciam attulisse, ut non solum diuersorum generum metra eodem congererent: sed etiam veibridas prorsus scriptiones ederent. e soluta oratione & numeris adstricta conflatas. Eiusmodi lasciuiae Satira fuit, quam nos Varronianam
277쪽
nuncupamus : quia antiquiorem auctorem similis scriptionis ciere alium non possumus. Quintilianus: Alterum istud est, oe prius Satirae genus quod non sola carminum varietate mi- sum condidit Terentius Varro,vir Romanorum eruditissimus. palam est ex his tanti magistri verbis, Luciliana Satiram de qua paullo ante dixerat, posteriorem esse Satira Varronia - .na: cum tamen annis minimum
vno & triginta post: magnum A runcae alumnum in lucem editum, natus sit Varro. nimirum hoc voluit Fabius: Satiram in qua Varro claruit,eam ipsam esse quam vetusti scriptores, quorum facile princeps Ennius, illustrauerant: hoc inte esse tantum, quod illi sola metroru
278쪽
uero mirificum prorsus & multiplici varietate notabile, ne dicam motastruosum, opus edidit Varro, cum in illo opere prosam miscens cum carmine, seria cum iocis, Graeca cuLatinis, id enim & fragmenta a guunt ) nouae scriptionis exemptu Latinis suis primus dedit. nee vero subiecti minor ibidem varietas. docent hodieque tituli,quos auctor Vt plurimum binos singulis Satiris indiderat, ut norunt eruditi. Scopum suum in scribendis Satiris,aperit ipse apud Maullium in Academicis: ubi postquam rationem attulit, cur
philosophiam lucubrationibus suis
illustrandam ex professo non susceperit: Et tamen, inquit, in illis vetembus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate constem simus, multa admista ex intima philo-
279쪽
facilius minus docti intellegerent, tucunditate quadam ad legendum inuitati, in laudationibus, in ipsis antiqui- prooemiis .... philo ubia stribere voluimus modo consecuti sumus. viiij notam inussimus postremo color est enim non solum deprauatum: sed etiam ut videtur mutilum. hoc autem sine dubio voluit Varro e ita se, cum Satiras componeret,
philologiam philo phia teperasse,
Ut mixta ex utroque genere kriptio dici potuerit. hoc & Cicero confirmat, quando paullo post his illuverbis compellat: atque ipse varium m elegans omni fere numero poema fecisti: philosophiamque multis locis inchoasti: ad impetandum satis,ad docendum parum. idcirco Fabius Varronem inter eos numerat, qui ptaec pia sapientiae versibus tradiderunt: componitque cum Empedocle ac
280쪽
Lucretio. Quod autem stupra dicebamus,non posse nos alium nominare, qui ante varronem Satiram huiusmodi ediderit: hoc verum est: neque obstat, quod Menippum di catur Varro esse imitatus, ut modo ipse de se testabatur. hic est Menippus Gadarenus, qui cynicam impudentiam &-vita simul ac scriptis expressit: de quibus non omneis eruditi idem iudicarunci Strabo utcumque videtur laudare, cum libro xvi. viros illustres Gadarenos recensens, ita scribit: Diogenes Laertius &
Menippum & scripta illius penitus
damnat: idque iis verbis,ut iure existimes Strabonem & alios qui --δεω - vocabant, voluisse confutare : φέρl M , ait, απουλα ον αν.