Isaaci Casauboni De satyrica Graecorum poesi, & Romanorum satira libri duo : In quibus etiam poetae recensentur, qui in vtraque poesi floruerunt

발행: 1605년

분량: 425페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

rum: ct de titulis Satirarum Horatia rum nonnulla. item ab G locorum emendationes.

CAPUT III. PrRGAMus in historia Satirae

Romanae explicanda: cuius nobilissima species restat adhuc nobis indicta. Naturam huius & quid ab Enniana differat, ita declarat Diomedes. Satira es carmen apud Remanos,non quidem apud Graecor, maledicum , m ad caerpenda hominum vitia archeae comoediae charactere compositum: quale scripserunt Lucilius m Horatius m Persius.Sedolim carmen quod ex variis poematibus constabat, Satiradicebatur: quale fcri erunt Pacuuius m Enni . manifestb separantur his verbis diueris duae species Satirae: quarum nos alteram Ennianam, alteram Lucilianam indigetauimus.

292쪽

nam ut Ennius, quum disserentem non parum ab antiquissima &omnium prima Satiram scribere instituisset, Satirae primus auctor est habitus : ita Lucilius, quum ad carpe-da hominum vitia stilum conuem tisset,coepissetque veteris comoediae Atheniensium licentia in suis poematis usurpare : non ille quidem Satirae: sed talis Satirae inuentor est celebratus. Horatius: est Lucilius austus Primus in hunc operis componere

carmina morem:

Detrahere oe pestem nitiaus quaqμi seper ora Cederet introrsum turpis. alibi de se & Lucilio rHoc erat, experto frustra Varrone Atacino

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem

Inuen

293쪽

ng ROM. SATIRA L. I i. 273 Inuentore minor.

Alij non inuenisse, sed primum iu

Satira excelluisse Lucilium scripse runt. Quintilianus: Satira tota nostra es: in qua primus insignem Lugem adeptus es Lucilius. ex iis quae modo di. cebamus facilis conciliatio. Differentia praecipua Lucilianae Satirae

ab Enniana, non fuit in genere carminis. etsi enim miscere varia metra in eodem poemate non videtur

sic fuisse solitus Lucilius, ut de Ennio ante probauimus: varicctamen metro usum in Satiris, reliquiae arguunt : ex quibus clare liquet, noti omnes libros Satirarum Luciiij heroico metro quo solo usi Horatius, Persius & Iuuenalis. fuisse compositos: verum & iambico ac fortasse etiam alio,nonnullos. fuit Vero potissimum discrimen in materia dc illius tractandae modo. nam specta-

294쪽

uit quidem ad doctrinam morum utraq haec Satira: sed Lucilius multo magis quam Ennius personis adhaesiit: & quia plures semper maliquam boni in notandis obiurgandisque vitiosis plurimus fuit. qua in

re quoniam summa libertate erat usus, nominibus etiam adiectis magnatum & in Rep. potentium: Visus dictusque fuit, mutato genere metri & facie. poeseos, priscam Α-theniensium comoediam retulisse. Horatius:

Eupolis atque Cratinus, Aristophanesique poeta, Atque alij, quorum comoediaprifica trorum est: Si quis erat dignus describi ruod malus aut fur, Quod marchus foret aut sicarius inlut alioqui ibant.

Famoseus: multa cum libertate nota-

295쪽

LE ROM. SATIRA L. II. 27s

Hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus, Mutatis tantum pedibus numeri que

unctae naris.

alibi eosdem poetas Satirarum scriptoribus proponit studiose imitandos. ridiculum acri Fortius oe melius magnas plerumq- secat res:

Illiscripta quibus comoedia prisca vim est, Hoc sabant boc sunt imitandi. idem sibi volunt & haec Pers*:-audaci quicumque afflate Cratino Iratum Eupolidem praegrandi cum sene passes,

nec temere Diomedes in rudi definitione Satirae huius verba illa posuit: archaeae comoediae naractere com-

296쪽

positum. Graeci critici veterem comoediam Atticam multis notis di stingunt a media & noua: aed omnium certissima & momenti maximi est ψ αγυ im ανυ ς et ηαα: nimia & immoderata libertas maledi

cetidi quibus vis, siue priuatis siue

magistratibus. Liuium non multo remissiore priscis illis comicis fuisse cachinnonem: praeter fragmenta, quae id luculente docent, locuples testis est Persius. ecuit Lucilius urbem, . Te Iupe, te Muti, 'r genuinum fre

git in illis. idem & Iuuenalis. Plinius quoque hoc significat, cum scribit, primum Lucilium condidisse

sili nasium. Stilus autem Luciiij a comoediae socco non alienus: humilis inquam, in accuratus & populo accommodatus : quam ob causiam Horatius. qui Lucilium imitatus.

297쪽

Satiras suas pedesrem Musam vocauit: Quid prius illustrem Satiris Mutasque pedestri alio loco sermones appellat: Albi nostrorum Sermonum candide iudex. ratio utriusque appellationis eadem: nam ut alibi adnota-i bamus, in quocumque scribendi. genere sponte fusam sine cura ora tione,qualis usurpari solet in quoti- , dianis colloquiis, A 'ν, & pede-sre eloquium vocabant: cui opponit alicubi Gregorius NaZianZenus, τα . hic e st qui proprie sermo dicitur. Plinius epistola ad Maximum libro v. iam tres libros absoluerat subtiliis m diligentes, atque inter sermonem historiamque medios. eiusmodi est apud comicos dictio: de qua Flaccus: - nisi quod pede certol Dilfert si oni,sermo merus. inde semmocinari proprie tributum comC2dis Apuleius in Floridis: minus bal

298쪽

α Is. CAsAVBONI lucinatur , comoedus sermocinatur, tragoedus vociferatur. vi comoedia sermone constat : ita comoedi actio

sermocinatione: quam Euclides in Harmonicis vocari ait, σαωή - λο

nem quotidiani sermonis ac vitae communis, pertinuit & illud in Lucilij Satiris: quod Graeca non raro Latinis miscuerat. Horatius: At magnum fecit quod verbis Graeca,

Latinis

ex his quae hactenus commemora uimus de natura huius Satirae, est intelligere magna assinitate iungi poeseos istud genus cum comoedia. quare etiam extitere, qui Satiram speciem comoediar facerent. Isidorus libro viri. Duo suntgenera comicorum , id est, ueteres m noui. Veteres rai m ioco ridiculares extiterunt, νι

299쪽

DR ROM. SATIRA L. II. 279

Plautus, Actius, Terentius. Novi quim Satirici . a quibus generaliter vitia carpunturAEt Flaccus, Persius, Iuvenalis ct alii: Hi enim delicta corripiunt: nec vetabatur eispessimum quemque destribere: nec cuiuslibetpeccata moresque reprehendere. Vnde re nudi pinguntur, eo quod per eos vitia singula denudentur. haec ille sed e faece haurit bonus Isidorus, ut saepe. neque enim Verum

est, Satiram comoediae speciem posse dici: quum genere differant.. ne' que inuenias, opinor, aliquem e Veteribus criticis, qui Satiram inter species scenicae aut dramaticae poeseos retulerit. & omnino aliud est comicos imitari, aliud comoediam scribere: quod non intellexit, quisquis suit huius sententiae auctor Isidoro. Haec igitur est idea, hic character Lucilianae Satirae: quae non minus quam Enniana Graecorum

300쪽

ingeniis fuit intacta. ideo iure Fabius Quintilianus: Satira, inquit,

tota nostra est. & Diomedes conceptis verbis : Satira es carmen apud Romanos, non quidem apud Graecos, maledicum. Sine caussa viri doctissimi, qui vel in uniuersium de poetica libros ediderant, vel peculiarcis de

Satira commentationes, cum Satyrica Graecorii Romanam Satiram, sola nominis assinitate inducti, c5- para ru n z: d e vi raqu e en i m p o e si simul operaq. una tractant omneis: hanc ab illa ortam docent: atque Ut verbo dicam quod res est, Sat Vricae Graecae naturam parum se habuisse notam, hoc pacto ostendunt. cedo enim quae tanta assinitas inter res

genere diis dentes λ quippe Satyrica, ut sitis superque demonstraui-inus, tota dramatica: Satira, Vt plurimum , δηγημαχχχ. . interdum ex

SEARCH

MENU NAVIGATION