Vberti Folietae De linguae.Latinae vsu.et.praestantia libri.tres quae disputatio coram iuuene clarissimo Iacobo.Boncompagno summo bellicarum rerum pontificii solii praefecto, eoq. auctore ac iubente ab Antonio.Saulio habita est

발행: 1574년

분량: 212페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

danda, is non de illustrando, sed de obscuranido nomine suo laborat. quippe quae a quam-: paucissimis lectum iri debeat sperare; atque intquam paucissimorum notitiam peruentura . quotus enim quisque est , si mulierum, puerorum , rusticanorum, opificum, nautarum, ac multo maximae Nobilitatis partis rationem ducas, qui latine scire inueniaturὸ Vix millesimus quisque; ut tanta paucitas pro nihilo habenda sit. Quod est igitur istorum consilium; aut cur laborem istum inanem capiunt, cum sibi, non aliis se se scribere intelligant ξ Nihil est quod in re perspicua multus sim. Ad tertiam

igitur rationem uenior quae gocet hanc latine scribendi curam non inanem modo, sed damnosam quoque in primis esse . nam praeter laborem, qui in latina lingua paranda plurimus & diuturnus exudandus est, si quidem uidemus eos, qui hoc studio ducuntur ; qui q. pe fectam huius linguae cognitionem & usum aD

sequi contendunt, omnem suam multorum annorum operam ab omni reliqua cogitati ne avocatam in hoc studium conferre; atque omnes ingenii & industriae neruos in eo con tendere; illo sq. hac una tantum cura multos

annos, quod miserandum sit, torqueri. prPter igitur hunc inanem & diuturnum necessario exantiandum laborem , id damni uel maximi faciunt, quod tam multam operae distatis partem doctrinae studiis subtrahunt; prauumq. hoc consilium multos illis de meliorubus

42쪽

bus&ad perdiscendum aptioribus eximit annos, quos si bonis artibus darent, magnum profecto aliquid atque prsclarum in illis assequerentur. Equidem hanc unam non in postremis esse caussam puto, cur minus doctis hominibus stas nostra ut tur,quam priscoru tepora,

quod prisci illi integram operam & intentam . in doctrinae studiis collocabat ab hoc inani labore alienae lingus comparandet non interpellatam. Q uocirca nos ipsi tandem respici .mus, neque in prauo consilio obstinate nobis perseuerandum ducamus. quod si aliqui sunt, quibus id iam integrum non sit, quique eo iam processerint, unde facilis non sit neq. expeditus regressus; atque in quibus quod futurum erat, iam factum siti, imbecillae saltem

aetatis, quaeq. aliorum consilio regenda est, misericordia nos capiat; atque illam a damnosa hac via ingredienda reuocemus. Sequitur quarta ratio, qui maxime rem, totamque hanc quistionem continet. nam ceterae, quas attulimus rationes, scribi latine non oportere demonstrant, hic vero etiam non posse. nam

cum sermo & loquendi facultas ideo hominibus sit a natura data, ut animi notiones proferant, qui, malum, tantus iste furor inscitiae

de caecitatis comes mentes quorundam tenet,

ut cum patrium & a natura inditum sermone amplum & copiosum, quoque omnia animi sensa commodς & ornate possint declarare, eumq. promptum ac nullo studio paratum habeant

43쪽

beant, illo contempto tanto cum Iabore ali nam Iinguam consectentur mancam & deficietem, qua vix dimidiam partem cogitationum mente conceptarum possint exprimere Cuius rei confirmandi laborem mihi ademerunt ii, qui orationem meam uerbis suis subsecuti demonstrarunt, quot res post uetera Romanorum tempora sint immutatar: quot nous inuentet, quot noua Magistratuum , Procur tionum,honorum, Imperiorum tam in militaribus , quam in Civilibus rebus exorta sint genera, quot instrumenta non bellica modo, sed domestica quoque,tam urbana, quam rustica, quot munitionum nouarum formae, quam uarius sit tam virilis quam muliebris uestitus , quot ciborum & condimentorum longe a priscis diuerst, longeq. aliis nominibus notatae extiterint species. quae atq. alia eiusmodi multa latinis nominibus carentia si quis nouis uo- .cabulis velit nominare, non iam latina lingua simplici & pura uti erit dicendus, sed monstrudeforme gignere e duabus diuersis maleq. cohaerentibus rebus conflatum. Proinde uideant ii, qui pro suscepta sententia pugnant, quemadmodum hoc se laqueo expediant. Presse ac strictim sAV LI inter nos agi uoluisti. Breuiter igitur perstringo, quae oratione dilatanda fuerant. immensa enim rerum copia & varietasse offert, quae nouis nominibus insignes sunt

faciendae, quas singulas persequi longum &infinitum pene fuerit. locum igitur latis sit indicasse

44쪽

dicasse. Restat ratio, quam extremo loco reseruaui,cum dignitate sit prima. Nam si patrius hic noster rudis quidam &agrestis atq. incomptus esset sermo, tamen eo etiam in scribendo utendum defenderem iis de caussis, quas plurimas commemoraui. neque enim quisquam duos sermones habere, ut dixi, debet, alium, quo loquatur, alium, quo scribat . nunc cum patria lingua nostra non modo non deformis

sit & absona, sed latina ipsa pulchrior, atque

adeo omnium linguarum pulcherrima, quam sui ipse & Patris hostis censendus est is, qui decoram linguam suam spernat, alienam q. sequatur, quae specie & pulchritudine a paterna uincatur. Itala enim haec lingua nostra ea re haud dubie ceteris linguis praestat, in qua prima est

linguae commendatio, hoc est, suauitate. quae uirtus humanitatis propria, ac minime cu bel-Iuis communis declarat, linguam hanc nostram humanitati,quam ceteras propiorem ,hominibu'. proinde magis conuenientem; quippe, quae ab eo sono, quem horridum & truceatque immanem edunt belluar, si magis quam

ceterae remota, quaeq. maiore cu suauitate animis influat, omniq. carens asperitate aures iucundiore sensu permulceat. Talem porro esse patrium sermonem nostrum, qui no intelligit, is non mente iam & intelligetia, sed sensu omnino carere est existimandus : neq. tardus &hc bcs modo, sed amens ac plane stupidus estas pellandus. omnes enim huius lingus uoces, F uocali-

45쪽

a LIS ER

uocalibus terminatur, quae nulla consonantia asperitate horridae iucundissimo sono animos audientium perfundunt. quae res etiam lingua hane fluentem & flexibilem facit ; commissu ri'. & coagmentationibus in primis aptam is uae altera est non exigua linguarum commenatio. atque ea laus benigno quodam Italiae fato Ppria sermonis patrii nostri est, nullius q. gentis termoni, qui nunc uigeat, uel cuius aliqua extet memoria, umquam contigit. Vt si quis nulla anticipatione corruptus animus uere& integre iudicare uelit , huic profecto Italicae linguae dignitatis primas tribuat. Virum quendam apprime doctum dicere solitum accepi, si callestibus illis mentibus ullus esset sermonis usus, isq. unus aliquis ex iis, quibus mortales utuntur,esset asciscendus, Italu hunc nostrum ex ceteris omnibus illos fuisse dei cturos. Equidem non sum nescius S A VLI nullam rem esse, de qua non in utramque partem possit disputari, id qδ declarauit Academicoru secta, illud quoq.no ignoro,in omni disputatione ingentu & eloquentiam uincere, qua tu utraque re in primis uales. ut non dubitem te, pro ea, quae in te est, facultate, multa contra haec posse afferre ad aspectum quide speciosa, sed ad approbationem infirma. Verum spero te pio animi tui candore, quod consilium s pienter & amanter mihi dedisti, eo te quoque usurum; neque in caussa tam euidenti ac minime dubia oppugnanda ingenii & eloquentiae

ostent

46쪽

ostentationem consectaturum. Verum quid tibi ea de re statuendum sit,tuum erit arbitri v. Equidem ueram hane & eertam ac stabilem opinionem perpetuo tenebo. S A V L. Tu

quidem GON ZAGA in extrema oratione con uentorum me admones, ne pertinaciter contra ueritatem tenda. uerum ipse te in illis haudquaquam ostendis malarum, qui qualiscumq. tandem mea futura sit disputatio, te tamen opinioni tuae haesurum dicis. Ita ne uero λ quid si filis a ratione conuincatur , tamen ne illam retinebis GON Z. Quo tandem modo tam euidens ueritas conuincatur S A V L. Iudicium tu secundum te fers, priusquam caussa ex altera parte sit dicta. Cum peroraro, tum uter nostrum ostentationem ingenii consectatus sit; & uter ueritatis susceperit patrocinium, horum uirorum, qui de hac, & de omni qua-tiis magna re, possunt existimare, erit iudiciv.

Illud autem praefari libet, te in hac caussa Iongius, quam Petrum Bembum progressum. IIIe enim in tribus iis libris, quos prosas inscripsit, in quibus hanc eandem qu stionem copiosissime & acutissime tractat, nostrs statis homines hortatur, ut aliquam operet & temporis parisi ad huius Italicae linguae studium colarant, qua

a calumniis obtrectatorum conatur defendere, cum doceat comode de ornate omnes res Hetrusco sermone litteris posse mandari, iuue tutemq. ab huius linguae studio deterretes r

Ollit . Verum latinam linguam, id quod fecisti

47쪽

L, I BER

tu, non insectatur , neque ab ea adolescentiure uocat studia : quin contra non oratione modo, sed exemplo quoque suo docuit, ea esse scribendum, quippe qui illam omni scriptoruuarietate excoluerit, tam q. multa ac praeclarano modo soluta oratione, sed carminibus quoque latino sermone conscripserit, ut nemini latinae litterae aetate nostra plus debeant ; iureq. is unum ex clarissimis huius linguae luminibus existimetur. quq Bembi sententia tolerabilis omnibus est . tu uero hac lingua insectanda iudicioq. illorum, qui latine scribunt, reprehendedo & uituperando iniuriosus plane existis in hunc ipsum Bembum, quem a te plurimi fieri idq. haud immerito,semper cognoui;& in tantam clarorum uirorum multitudinem, qui tanta cum ingenii & eloquentiae gloria &nostra & Patrum nostroru memoria latine scripserunt; linguam q. latinam non mortuam, ut putas, sed maxime uigentem, quantum in te est, iugulare, ac de hominum coetu prorsus exterminare contendis. De qua re mihi tecum suscepta est dimicatio . in qua, quoniam tu in- disputatione, quam modo habuisti, non modo de uehementi illa contentione, qua in oratione a te recitata usus fueras, nihil remisisti, sed atrocior etiam mihi uisus es contra latinam linguae insurgere, ego quoq. qui remissus &sedatus

esse decreueram, acriter &uehementer agere constituit ac ut par tibi referam , non minoreui dicendi ac copia, si modo id assequi potero, popularem

48쪽

popularem istam linguam , quam tantopere amplexaris, insectari. non quidem, ut illam prorsus extinctam & exterminatam uelim ; aut eos, qui illa res suas litteris mandant, accusem ac uituperem , multos enim egregios ac doctos & ingeniosos uiros, iniuria assicerem, qui in ea magna cum industriae & eloquentiae gloria & nostra & superiore aetate sunt uersati, sed ut latinam linguam infinita laude illi anteponam. Te igitur uestigiis tuis sequens quinque, quas attulisti rationcs, codem ordine persequens de unaquaque s gillatim disseram, ac singulas euertere conabor. Quam rem antequam

facere ingredior, querelam quandam, quam animo inclusam iustus dolor exprimit, profundere cogor, fatumque Italiae conqueri, atque Italorum iniquitatem, ingratumq, & bostilem in Patriam animum iusto dolori ignosci postulo accusare . qui cum gent uino orbis imperio, quod maiorcs nostri tot s scula obtinuerunt, sint orbati, illius saltem memoriam non modo non contendant retinere, sed eam', quantum in ipsis cst, obscurare & obruere, ac prorsus ex omni recordatione delere nitantur. Que id enim aliud agunt ii, qui, cum utraq. lingua & latina, & recentior haec popularis Italς ambae sint, eam expellunt, qua tum Itali loquebantur, cum orbi terrarum imperabant; quaeq. ideo Regia Italorum lingua iure possit appellari, quod ea Italia orbis terrarum Regina loquebatur i contra eam retinean r& colant ,

49쪽

lant, quam Italia omni in illam irruente atque incendiis & ruinis grassante Barbarie una cum durissimo seruitutis iugo accepit , m tum , tanta est ista in quorundam ingeniis peruersitas, ut gratior sit illis foedissimae seruitutis, quam florentissimi imperii recordatio ξ Iibentiusq. linguam frumnarum & dedecoris testem usurpent, quam gloriae & maiestatis admonentein recolantὸ quae res eo detestabilior est in Italis, ac magis uituperanda, quo latinum sermonem apud exteras & transalpinas getes maiore in pretio esse videmus, ut nulla earum sit, quae nobilissimam hanc & Regiam linguam nostram non patriae ac populari suae anteponat, magnoq. illius perdiscendae teneatur studio. ut etiam eos pueros, qui doctrinae studiis sese dant; & in Gymnasiis uersantur, non alio qua hoc quotidiano uelint sermone uti, quo faciliorem & expeditiorem eius usum habeant.

Splendidus est hic locus & dignus, qui omni

uerborum copia dilatetur; omni q. ornamentorum genere illustretur, sed hanc laudem cocionibus reseruo . Hic cum BON COMPΑ-GNVs ac no modo ii,qui idem, cu fAVLIo

sentiebant, nutu significarent, sese illius orationem magnopere approbare, uerum etiam ii, qui stabant a GoNZAGA, commoti uid rentur, GON ZAGA, si, inquit, latini sermo- nis usus Italis libertatem uindicare, amissumq. imperium posset recuperare, opinionem, in qua sum, princeps scilicet repudiarem . nunc

50쪽

PRIMUS. M

. non intelligo,quod adiumentum latina lingua in libertate afferenda aut imperio pariendo sit nobis allatura. SAUL. Si ad recuperandum

imperium nullum latinus sermo momentum facit, ad retinendam certe tantae maiestatis tantiq. decoris memoriam ualet. quam nullo modo debemus obliterare . quod ii faciunt, quantum in ipsis est, qui extinguere latinam lingua

contendunt. Verum ut ad disputationem tamdem accedamus,prima ratio tua fuit perpetuus omnium populorum usus, cum negares ullam umquam nationem duos habuisse sermones salterum quo loqueretur; alterum, quo scriboret. Accipe ad hanc rationem, quam in speciem firmissimam primam opposuisti, quot modis respondeam. Principio haec ratio dogma ipsum tuu redarguit ac plane perimit. nam si hoc suscipitur, ut unaqusque natio eodem sermone scribat, quo loquitur, cum uniue De Italiae nationes uno & eodem sermone minime utantur, sed singulae situm sermonem habeant alterum ab altero longe diuersum, effincietur , ut unicuique nationi sito sit sermone scribendum; neque iissolum quorum sermopolitior habetur & suauior , sed iis quoque , quorum rudior est & incomptus. Bergomatiabus igitur, Foroiuliensibus, Liguribus, quorum populorum sermo non ceterorum modo existimatione, sed etiam ipsorummet conseiasione asper plane & agrestis est, atque incomis plus erit sua lingua scribendum . qua re cum ni

SEARCH

MENU NAVIGATION