장음표시 사용
21쪽
Genera duo babituum animi declarantur. I
AYvRA in formando homine de nullo alio magis solicita fuisse videtur, quam ut illum ad studia redderet, aptissimum. Pr pterea vires ,& facultates cunctas ei dedit assequendi scientias , suamqι postremam persectionem, in nobis deinde positum est, ut facultatibus bene, vel perperam utamur,ut animum nostrum conuenienter, vel peruerse formemus; Hinc homo in suis manibus dicitur derelictus, sua: fortunae dicitur faber , suaeq; sortis auctor: A natura exacte habemus, ut simus, ab arte, ut corpore bene valeamus, a proprio studio, cura,& diligentia , ut animum ,& mentem congruenter persticiamus . Habitus animi, ut ad esse minus conducunt, ita ad bene esse apprime sunt necessarii, Viri autem recte a Lfecti summopere expetere debent, ut bene sint,cum summopere de suo fine teneantur esse soliciti; Et quoniam bene esse ad animum, non ad corpus praesertim pertinet, ideo animum formare tenentur illi,qui bene esse cupiunt; Animae pars cui midium, cura, Jc disciplina conducit, vel ex se debet esse rationis particeps, vel saltem per quandam participationem, & iure quidem, quoniam disciplina,& studium a sola ratione proficiscuntur, solam* rationem, ut ducem, & regulam cognoscunt; Ex his pendet conuenire disciplinam, & studium cum parti animae sentienti natae audire Tationem, ei li obtemperare, tum intelIectui, qui ex se rationis est compos; Hinc oriuntur duo Genera habituum, quorum unum pertinet adsentiendi facultatem , eiusq; appetitum; aliud vero ad facultatem
intelligendi; Primi generis sunt virtutes in more positae,
22쪽
. UT 1 LIBER P RTI M V s. sAlterius vero sunt virtutes ad mentem pertinentes: Vi
tutes primi generis sanitati corporis conuenienti propo tione respondent: Vitia vero eis opposita egritudini: Vi tutes secundi generis pulchritudini, & decori corporis sunt similes, ut eorum oppositi habitus deformitates, &turpitudines intellectus dici merentur. Ambo haec habi- tuum genera illustria, & praeclara sunt,in quibus vera hominis nobilitas est collocata, facta tamen inter ea comparatione , iure merito principes censeri debent illar virtutes,quae ad intellectum pertinent, hae nanq; ut potioris,& dominae partis sunt habitus, ita vires suas per uniuersas animae facultates effundunt, caeteris dominantur, caeterarum sunt duces, & demum facultate, & eminentia eas continent. Ideo de habitibus intellectus disserendum mihi proposui tanquam de lumine nostrae vitae, De suprema sorma uniuersae nostrae persectionis, De optimo, ac potentissimo Daemone , a quo proxime monemur,& ducimur .
Homo itaq; a natura habet vires, & facultates, a se ut bene vel male eis utatur.
Homo est suae sortis Faber. Habitus animi conducunt,no ut simus, sed ut bene simus. Disciplina proprie sumpta sine ratione consistere non
Cum duae sint Animae partes rationis compotes , duo etiasunt prima genera habituum. Habitus Intellectus uniuersae considerati, & ratione praestantissimorum , praeseruntur habitibus sentientis facultatiS. Diuisio.
23쪽
Α a I T v s, qui humanum Intellectum soramosum, ac splendidum reddunt, in duo Genera distribuuntur, vel enim sunt tales, ut
de eorum ratione, nec rectitudo, nec veri--tas sit, qualis est opinio, & late sumpta fides. Vel ita se habent, ut de eorum ratione sit veritas, &rectitudo, adeo ut sine his conlistere nequeant: Insuper habitus semper veri, & recti duplices sunt; vel enim sunt instrumentarii, qualis praesertim est Grammatica ,& L gica , qui pro acquirendis potioribus habitibus nobis adminiculantur ; Vel sunt habitus principes, qui ad Pri cipem aliquem finem ex se optandum proxime ducunt, qualis est Scientia, Sapientia, Prudentia, Ars, & Intellia gentia; Ego caeteris silentio praetermissis, de his potioriabus verba faciam, cum de his curam praecipuam habere, ac rationem reddere teneamur. Hi habitus iure quinque censeri merentur, cuius numeri ratio est, quoniam intellectus per habitus suos conuenienter in finem dirigi debet, ideo tot sunt habitus veri, & recti, quot sunt ea, per quae in finem recte dirigimur. Finis habituum duplex est, uel cognitio, uel operatio; quae operatio adhuc est duplex; Actio scilicet, & effectio, adeo ut fines sint Actio, effectio,& cognitio; pro actione consurgit Prudentia, quae est recta ratio agibilium; pro effectione consurgit
Ars, quae dicitur recta ratio effectibilium, pro exacta ueritate,& cognitione, quoniam ea latissima est, non unus, sed tres habitus parati sunt: & iure quidem, nam contem
24쪽
LIBER PRIMUS. 7& dicitur Dur. siue Intelligentia, uel uersatur in his, quae proxime pendent ex primis principiis,ac communia sunt, cuinq; primis principiis iuncta, &dicitur sapientia: Vel demum uersatur in rebus propriis contracta aliqua ratione scibilibus proxime pendentibus ex principiis pariter propriis, & nuncupatur scientia: His plures habitus, nec dantur, nec dari debent, & si alii nonnulli numerantur,ad hos,ut ad Principes eos redigi putandum est. Habitus itaque uel eκ sui conditione sunt ueri, & recti ,
Habitus ex se ueri, & recti, uel sunt Principes, uel instrumentarii.
Habitus Principes sunt quinque, qui tamen in tres rediguntur, uel enim dirigunt ad actionem, uel ad effectionem, uel ad ueritatem.
quomodo Habitus site ectus psint dicis errecti , vel veri. Cap. IIIL
Uκη mirabitur aliquis qua ratione uerum sit, quod dictum est, Habitus nempe quinque enumeratos aeterna rectitudine, aetemnaq; ueritate esse praeditos, cum in omnibus variae obliquitates, innumeri errores,
plurimae deceptiones conspiciantur. Conspicui sunt e rores artificum, mani sestissime patet uiros quantumuis prudentes nonnunquam falli; Scientiae adeo resertor sunt deceptionibus, ut potius ignorantiar, quam scientiae nomine a plurimis Philosophis fore nuncupandas cxistimatum sit , Propterea recte D. Augustinus dixit humanam scientiam esse pulchram quandam opinionem, recte qU que nos addere ualemus, solam Dei, Intelligentiarumq; cognitioncm ab errorς esse immunem , Et praesertim d
25쪽
8 DE HABITIBUS INTELLECTUS bitatio locum habet de Ai te, & Prudentia,quae uersantur
in re mutabili , incerta, omnis necessitatis experte, adeo ut cxacta rectitudo, eis semper conuenire minimc apta
esse uideatur; Eustratius in Sextum de Moribus, inquit, Scientiae, Sapientiae, & intelligentiae conuenire aetemam
ueritatem, cum ex parte enunciationum,tum ex parte rerum,uersantur enim in re necessaria, quae secus se habere non potest; At Prudentia, & Ars, quamuis ex se sint ha- Litus ueri, tamen aliquando falsum subsequitur ob inconi stantiam,& fluxum rerum, in quibus uersantur. Haec lutio dubia uidetur, quoniam ueritas posita est in consensione enunciationis cum ipsa re, si haec mutua responsio
non adest, ueritas non seruatur, non itaque ratione rei videtur posse censeri fallax, ratione enunciationum vera; Praeterea adhuc non uidetur soluta dubitatio, quoniam Artifices frequenter non ob materiam , sed ex se falluntur,& scientiae multis deceptionibus uidentur refertae ;Dicamus itaque hos habitus ex sui ratione aeterna uerit te , ac rectitudine esse praeditos, quatenus dum ueritatis , uel rectitudinis sunt expertes, non amplius seruant naturam, & conditionem propriam: non enim est scientia ,
ouae fallax est, sed ignorantia, neque est Prudentia, uel Ars, quae rectitudine caret, sed imprudentia, & inertia, quae conditio opinioni, fidei,& existimationi minime conuenit, datur enim opinio, & existimatio uera, & falsa,persu itaque ueri, & recti sunt illi habitus ι ει quo euenit quod Vir prudens,& Artifex, ut dicebat Plato, nunquam
errent quoniam non ut Prudentes, neque ut Artifices,sed ut imprudentes, & inertes falluntur, adeo ut solum ex euentu errare dicantur, nos autem ad id, quod est per se respicere debcinus γ Et dum dicebatur scientias, & artes resertas esse innumeris erroribus; Respondeo per id indicari , uel non recte esse formatas, uel non exacte abhomine esse apprehensas, ac demum innumeris dissicultatibus
26쪽
bus esse praeditas. Ad postremum quando addebatur , quod materiae Prudentiae, & Artis carent necessitate. Respondeo de re quoque fluxibili, & inconstanti dari regulas recti iudine praeditas, per quas monemur de his, quae fieri possunt, eligere quod melius est; ac ut inquit Aristoteles, rectitudine utitur sutor dum ex datis pellibus eos conficit calceos , quibus commodiores ex eis confici nequeunt; quod si etiam Viro Prudenti, Perito nautae, &Medico non omnia eueniant ad uotum, id parum refert; satis enim rectitudinem seruasse dicuntur, si ex illis, quae ad eos pertinebant nihil praeterm i serunt; Non enim rectitudo Prudentiar, & Artis in fini deptione consideratur, quae saepe ex eventu nobis conuenire potest, sed in conuenienti mediorum dispositione pro finis adeptione; Et quamuis asserat Hippocrates in Libro Praesagiorum , oportere medicum esse sortunatum, attamen non ob id rectitudo Artis medicae in manibus Fortunae est collocata, sed seruari potest in omni eius mutatione, & inconstantia, sola finis adeptio subiicitur Fortunae non ratione rectitudinis Artis, sed ratione multorum externorum,quae in B- cultate Medici collocata non sunt. Quaeritur itaque quomodo habitus Intellectus dicantur semper recti, & veri, cum variis obliquitatibus, & e roribus subiiciuntur. Iuttur,propterea dici semper rectos,& veros,quia rectitudo, & veritas est de ratione eorum, sine quibus propriam naturam non seruant, sed in oppositu mutantur.
Additur quod quamuis non semper in Arte, & Prudentia
optatus finis eueniat, .non ob id dicuntur carere recti tudine.
Rectitudo Artis, & Prudentiae non subiicitur Fortunae,sed euentus, siue finis adeptio. Nullus Artifex, nullusque Vir Prudens errat.
27쪽
De In umeratari s Habitibus ad quem ex potiorab res redigantur. Cap. T.
V E mirabitur aliquis cur Aristoteles exactissime numerans, & explicans habitus intellectus,habitum instrumentarium, sub quo Logica, Grammatica, aliaeque instrumentariae disciplinae continentur, minimEneq; manifestauit, an redigantur ad aliquem enumeratorum habituum, dc iure mirabitur cum in Primo Topic.idem Philosophus enumerans genera Prolia matum minime praetemii serit ea, quae pertinent ad disciplinas instrumentarias, sed dixit Problematum quaedam conducere ad veritatem, alia ad operationem, nonnulla his adminiculari, per adminiculantia denotans ea,quae ad instrumentarias disciplinas pertinent, Propterea dixere
nonnulli eas disciplinas, &praesertim Logicam redigi ad Scientiam, ac insuper esse partem Philosephiae, sed hi m ni festissime falluntur ι Primo quonia a proprio fine unumquodque denominari, & definiri conueniens est,finis proximus Logicae cx sententia Aristotelis in primo Topic
rum loco nuper relato, non est scire rem illam, in qua Vese satur, sed adminiculari Scientiis, & Artibus, proptereas ci conuenirent caeterae omnes conditiones Scienti cum haec potissima desit, Scientia dici non potest. Praeterea secundae intentiones, in quibus versatur logicus , non sunt res, quae proprie cadant sub Scientiam, illae enim,quae vere sunt Scientiae ,& sunt Philosophiae speculatricis partes
in rebus versamur, di in partium mundi contemplatione, non in consideratione notionum , ct intcntionum, a nobis
in gratiam alterius elaboratarum ι Accedit quod si aliquo modo de eis est scientia, modus ille non est Logicae
28쪽
LI3ER PRIMUS. IIeonsiderationis, sed potius Metaphysicae, dum considerantur sub ratione entis, & in comparatione ad ens per se, &proprie sumptum; vel Physicae dum considerantur ratione principiorum, & modi, quo conficiuntur, ita enim ad libros de anima pertinent, in Logica solum considerantur,ut instrumenta pro explicandis rebus,quare solum instrumentaria est . Et hoc ex eo manifeste patet, quia Logicus, ut Logicus ignorat quid sit ens rationis, nec u
let illud definire, sed solum in eo ucrsatur, illud considerando, ut instrumentum ad aliud manifestandum. Hinc manifeste falluntur,qui eam censent Philosophis partem, ut Stoici, & nonnulli ex Peripateticis, nam in his, quae a nobis fiunt, nunquam euenit, ut instrumentu sit eius pars, quod instrumento eiscitur. Accedit, quod Logicae minime conuenit finis Philosophiae, na in usu Philosophiae, per se collocata est humana Delicitas, in usu Logicae scelicitas
posita non est: nisi serte ex eventu ratione reru, cum quibus Logica instrumenta nectuntur, non itaq; est pars Philosophiae. Propterea, ut difficultati satisfaciamus,& solutionem ex rei natura eliciamus, ita dicendum censeo. Natura,vt ad scientias essemus aptissimi, duo nobis potissima instrumenta largita est, loquendi scilicet, & ratiocinandi facultate,disciplinae deinde, quae in horum cultu, & recta sematione positae sunt,ex rei natura habent,ut instrumentariae sint;&huiusmodi est Grammatica que in sola oratione uersatur,& Logica,quae in ratiocinatione. Hae proprie
non sunt scientiae,ut patuit,neq; etiam proprie dicuntur artes, quales illae sunt,quae in externa materia uersantur,maximam tamen cum Arte habent assinitatem, quatenus earum finis est nos docere aliquid eiscere; Nos cnim docet Logicus effcere Logica instrumenta, quibus utimur pro acquirendis,sive Qrmandis scientiis,est enim Logica habitus,quo recte se amus instrumenta scientiarum, & artium ι Hinc non iniuria a uiris sapientibus,Logica,Gram-
29쪽
ri DE HABITIBUS INTELLECTV smatica,Rhetorica, & similes dictae suere artes ingenuo homine dignae. Aristoteles in 6.Ethicorum. dum habitus enti merauit, ad Principes respexit, non ad instrumentarios, &iure quidem,quoniam instrumentarii carent sine,ex se oditabilio proprio, sed ad Principes habitus diriguntur; Insuper quoniam, ut patuit similitudine, & conuenientia
quadam ad Artem rediguntur. Disciplinae itaque instrumentariae sunt illae, quae vel in oratione,vel in ratiocinatione, vel in utrisq; recte formandis versantur, cum haec instrumenti loco a natura nobis tributa sint. Logica non scientia,nec Ars propriE est,magis tamen cum Arte,quam cum scientia conuenit. Hinc minime censeri debet pars contemplativae Philo, sophiae. Aristoteles enumerans habitus ad potiores respexit, qu niam instrumentarii ad eos diriguntur, & rediguntur.
mdsint Habitus Intellictus. Cap. VI.
tes magni momenti. ea principatum obtinet , quae pertiisnet ad eorum essentiam, & per quam in dubium vertitur quidnam huiusmodi habitus esse dicantur, & iure de hoc ambigere debemus, quoniam Aristotcles nonnunquam asserit eos eme qualitatem quatenus pro prima qualitatis specie statuit habitum, & dispositionem: Aliquando dicit eos esse relationem, ut de scientia dixit in . Physic. &propterea asseruit ad cam non esse motum: Nonnunquam
inquit, Genus scientiae esse ad aliquid species vero esse
30쪽
L I B E R P R I M V S. II qualitates ; ut in Praedicamento qualitatis ι magna itaque indictis Aristotelis apparet implicatio, neq; constat quidnam huiusmodi habitus esse dicantur. Inquiunt nonnulli,
habitus absolute esse qualitates, aliqua tamen consider tione includere relationem; includunt autem relationem primo dum acquiruntur, non enim acquiruntur sine rei
tione obiecti ad facultatem, secundo postquam acquisiti sunt, quoniam ad hos habitus, & ad nomen eorum, ac p sertim ad nome Generis sequitur relatio, disciplina enim alicuius disciplina esse dicitur. Haec opinio mihi non satisfacit, nec per eam soluitur difficultas; primo, quoniam omnem adeptionem qualitatissentecedit relatio quaedam agentis, & patientis, nec propterea sequitur ad eam qua litatem non esse motum a Insuper pari ratione sequeretur, quod in parte sentiente non esset motus, & quod omnis eius actio esset relatio,quoniam in actu sentiendi, utraque illa relatio reperitur; & tamen Aristot. in 7. Phy.concedit alterationem attingere sensum, non intellectu, quia scientia est ad aliquid . Praeterea si habitus absolute stine qualitates, quae in intellectu gigni debeant, quomodo v ara erit sententia Aristotelis in contex.eto. 7. Libri,dtim in quit, ut igitur, cum dormiens excitatur,non dicitur factus1ciens, quamuis prius non valuerit uti scientia, sed solo impedimento remoto sciens apparet, ita quia principio acquirit scientiam per solam remotionem perturbationis redditur sciens,&c. Haec sententia profecto non esset V ra , si scientia absolute essct qualitas intellectus, quae modo aliquo referretur ad aliud. Propterea dicendum censeo, scientiam ad duo referri posse, vel ad partem animae sentientem, & praesertim ad Phantasiam, cui iuncta est memoria, uel ad intellectum; si resertur ad partem sentientem , est qualitas ad quam pertinet modo aliquo motus,qui est generatio in parte, & alteratio, & idco Aristo teles in tertio Phy. contex.3.inquit, quod scientia,sue di-- scipli-