Andreae Duodi Francisci filii ... De habitibus intellectus libri sex. ..

발행: 1577년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

a DE HA BITI BVS INTELLECTvs quoque distinctionem pendere, at non primo, indicat a tem Philosophus potiorem rationem distinctionis , dum absolute ait eos fine distingui. Dum additur, quod Aristotel. in 6. Metaphysic. distinctionem petit ab obiecto; Respondeo,di stinctionem pendere ab obiecto ratione modi considerandi illud, qui modus respicit finem, di a Gne pendet tanquam apriina causa, ut cumulate manifestavi. Ad primam rationem dum dicitur, si scientia ex tane haberet, ut esset contemplatiua , vel activa; aut id haberet ex fine, ut actu intenditur, vel ut natus est intendi: Respondeo, ex fine, ut actu intenditur,liabet ut actu sit talis, ex fine ut nato intendi,habet ut habitu talis sit:& dum additur nunquam facultas conuenit uni naturae, & repugnat alteri, nisi ob aliquod absolutum illi naturae intemnum, quod prius est; Respondeo promptitudo, & facultas supponit quidem obiectum, ut fundamentum eiuS, tamen in eo priori non seruatur distinctio habituum,quoniam illud prius est tale, ut nonnunquam possit ad uarios fines dirigi,& ad distinctos habitus pertinere, quemadmodum manifestavi, ideo potest esse obiectium distinctorum habituum , illa itaque relatio supponit quidem obiectum,& conditionem cius . ut causam , sine qua non, at non ut

causam potissimam distinctionis. Ideo inquit AristoteIesin a. Metaphy. contex. 3. Vocari vero Philosophiam veritatis scientiam recte se habet; nam contemplativae finis est veritas, Practicae opus; etenim si quo modo se habent, considerant no tamen secundum se, sed ad aliquid,& nunc speculantur Practici. &c. Ex his patet solutio ad alteram rationem, tum dicebatur,si finis reddit scientiam contemplativam, vel practicam, aut id facit, ut acquisitus, vel ut cognitus: vel ut intentus: Respondeo, id facit ut intentus, quia sic dicitur causa, ut finis, & ad instantiam contra hoc iam est responsum. Et dum ad Aristotelem inquiunt eum denotare finem,ut cognitum, non ut intentum, quando asinserit,

42쪽

LIBER PRIMUS. 23serit, habitus distingui per finem, proculdubio saliuntur;

nam Aristoteles proprie utitur nomine finis, finis autem proprie sumptus propterea dicitur finis, quia est in intentione agentis, finis enim describitur in a. Phy. quod sit, id cuius gratia agens agit, & hoc explicauit Aristoteles in contex.3 tertii de Anima,dum dixit,& quod sine actione est verum, &falsum, & in codem genere est cum bono, &malo, sed differunt ipso simpliciter, & aliquo , &c. Pariter aliis in locis dum Aristoteles inquit,habitus dirigi, terminari,definiri nobilitatem accipere a fine,semper finem a cipit sub ratione boni intenti, & vere finis, non autem Q-lum pro obiecto. Solutae itaq; sunt aduerse rationes,responsum est ad authoritates, & est ostensum Aristotelem nomine finis proprie sumptum finem denotasse .

quomodo, ου unde Habitus dicatur unus opiniones varia , re instantia aduersus eas.

p. XI.

V MERAΥi sunt quinq; habitus nostri in ili, tellectus , at iure aliquis mirabitur, qua ra-ὶ tione Ars habitus unus dici possit, cum innumerae prope sint Artes , quave ratione scientia, & reliqui habitus unitate praediti sint,cu in singulis innumerae varietates, innumeraeq; ostensiones apprime sciunctie inueniantur. Aiunt nonnulli habitum dici unum per aggregationem. Est enim Ars habutu S unus ex multorum aggregatione consurgens: Confimmatur haec opinio primo, quia scientia, & habitus omnis insequitur conditionem, & naturam rei, de qua est habitus,at huiusmodi res ex se distinctae sunt, ut puta entia, de

D quibus

43쪽

16 DE HABITIBUS INTELLECTUS quibus est sapientia, sunt varia, & selum per aggrcgatim, nem possunt dici unum, quare similiter habitus de illis s .

tum per aggregationem unus crit ; Confirmatur insuper,

quia omnis .ic monstratio est Syllogismus generata, scientia in,quare,ut se habet de domonstrationibus, ita de scientia,sed dc monstrationes in sci entia sunt plures, di solum, per aggregationem nectuntur, quare habitus scienti e s luna erit unus per aggregationem,& eadcin ratio est de caὴ teris habitibus . Alii inquiunt habitum esse unum non per aggregationem, sed per formam, adeo ut habitus unus, di. catur irma una simplex prardita gradibus, per quos connsequenter acquiri possit, non secus ac calor, & color, per varios gradus in recipiente suscipiantur; sic itaq; dum aliquis incipit acquirere per nonnullas demonstrationes gratia exempli naturalem scientiam,dicitur incipere acquirere formam illius habitus , qtice per subsequentes demonstrationes intendatur, ac perficiatur; non autem quod per subsequentes demonstrationes noui habitus producantur. Confirmatur haec opinio,quoniam habitus est unum sub alternum genus qualitatis, quod sub se habet species varias, ut patet ex praedicamento qualitatis,genus, & species accipiuntur a forma,non ab aggregatione, quare in habitu unitas reperiri debet, siue generis, siue speciei, quae ex irina oriatur,& consurgat ; Praeterea si ad aggregationem respiceremus,sequcretur 2 & habitus apprime distincti possent dici unus,quia in uno recipiente valent aggregari, & habitus unitate proditi possent di i non unus, sed multi, quia non in eodcm essent a gregati, sed in variis distincti.Nonnulli se medios constituentes inquiunt scientiam ex demonstratione consui gentem posse dupliciter considerari,& per se,& per accidens, si per se consideratur cst cognitio, si pen accidens est habitus; quo praeassumpto aiunt,si scien tia consideratur sub ratione habitus per quem inclina muri

ad facilem speculationem eiusdem , vcl similis rci, sic in Plat c

44쪽

LIBER PRIMUS. 27 Platone est unus numero ,& in tota humana specie est v-nus specie spccialissima; ratio est, quia habitus refertur ad id, cuius est habitus, & sic unius numero, VnUS numero est habitus: unius specie, unus est specie; Et confirma tur, quia habitus est species specialissima qualitatis. Si vero scientia consideratur per se, ut est cognitio, sic potest dici una numero, specie, genere, & aggregatione,Vna numero,ut est unius numero conclusionis per unam demon strationem, una specie, ut est unius specie, una genere , ut est unius genere . absolute uero una aggregatione, ut ex

omnibus constans, ueluti uniuersa Metaphysica : He opiniones dubiae mihi videntur; nam prima, quod habitus sit unus aggregatione dubia est, quoniam si est unus asegregatione , non est unus per se, si non per se unus, ergo per accidens erit unus, per se autem multiplex: Et quia

denona inatio debet fieri ab eo, quod est per se, sequitur,

quod absolute habitus multiplex erit, non unuS. Secunda opinio, quod habitus sit una forma recipiens magis,& minus, dubia etiam est, quoniam habitus ex multis con- stat, neque per hanc opinionem explicatur quomodo ex eis multis una simplex forma consurgat, quae intendatur,& remittatur; Forma enim intenditur per similium additionem, ea, quae adduntur non videntur similia, d apprime dissimilia ex uariis rincipiis, distinctis demonstrationibus consurgentia, ideo adhuc remanet sententia dubia, neque constat quomodo sit una forma. Tertia opinio,que, fuit Suessani deterior aliis esse videtur; Primo dum in quit scientiam posse considerari,& sub ratione habitus,& sub ratione cognitionis ι sub ratione habitus omnem

scientiam esse eiusdem speciei specialis sine, quia habitus est species specialissima qualitatis; hoc apprime falsum

est; nam species qualitatis ab Aristotele numeratae,ut potiores interpretes conueniunt,sunt non postremae, sed mediae sub se uarias species continentes, & praesertim habi-

45쪽

is DE H ABITIBUS INTELLECTustus,&dispositio ,& propterca ab Aristotele modo species, modo genera nuncupantur. Accedit, quod cognitio ad habitum pertinens est differentia habitus, ideo ut talis non potest censeri communior habitu, nam habitus in genere qualitatis positus diuiditur, uel enim est habitus corporis, uel animi, si animi uel est habitus appetitus ad sensum pertinentis, vel rationis, siue intellectus; si intellectus, vel est activus, vel effectivus, vel contemplativus,& unusquisque horum moκ per alias differentias diuiditur; quare ea sententia alienissima est a uero; Pra terea dicere,quod scientia absolute sit una aggregatione, Verum non est, quoniam in omni habitu unio aliqua sommae reperitur,cum habitus sit unum genus,& genus sum tur a forma, dum adest unio pendens a forma, ea per se, & propria unio censeri debet, a qua, & non ab alia est sumenda denominatio. Praeterea dicere,quod dum acquiritur scientia, ea per se sit scientia, & cognitio, per accidens uero habitus dubium est, quoniam habitus per se in primo modo praedicatur de scientia, quare dum acquirititur scientia non per accidens acquiritur habitus, sed proxime scientia, remote, & per consecutionem dicitur a quiri habitus, ut dum gigni cur Socrates, dicitur gigni h mo, & animal. . Tres itaq; potiores sunt de unitate habituum opiniones; quidam enim asserunt habitum debcre censeri unum per aggregationem. Alii inquiunt habitum esse unum, quia est una se a simplex, nata per gradus perfici. Nonnulli se medios constituunt, & habitum uaria consideratione, asserunt esse unum numero, specie, gener & aggregatione. Hae omnes opiniones dubiae uidentur, nec omni ex parte videntur esse approbandae.

46쪽

LIBER PRIMUS.

imo propria. Cap. XII.

V M Viri celebres de re aliqua dissentiunt

difficile est conspicuam veritatem inuenire, propterea cum de unitate habituum v riae sint illustrium virorum sententiae, non

est nobis facile veram patefacere,& procul ab omni dubitatione eam proserre. Ut tamen dicam quod sentio; Praeaccipio rem omnem,quae proprie una sit ex sorma habere ut sit una mam dicebat Aristoteles in a.de Ani

proprie actus est: Addo secundo habitui, & partibus eius

proprie unitatem conuenire; nam proprie ea natura censeri debet una, quae uni voca est, habitum esse viai vocum ex Co constat, quoniam in eo, & genus, & species inueniuntur, est itaq; habitus vere unus, & consequenter a sorma intrinsecus , & proxime habet, ut unus sit; Addo tertio Quotiescunq; forma rei talis est,ut operationis initium es-1e debeat,quoniam id, cuius est opus est gratia operis, ut inquit Aristoteles 2.Coeli. 17. propterea semper unitatem recipit a sua forma,cum relatione aliqua ad actionem, tanquam ad finem: &praesertim id euenit, dum ea relatio est modo aliquo de ratione sermae, & quoniam habitus sunt gratia operis, ut docet Aristoteles in I. Ethicorum, & ea relatio est de ratione formae eorum; Ideo iure collige dum est, habitui conuenire unitatem per formam cum relatione tamen ad finem, & dependentia ab eo. Perpendendum modo est,quaenam sit huiusmodi irina,de qua dico eam posse cum maiori,& cum minori abstractione coimsderari,& consequenter magis, & minus tenuem indicare posse unitatem et Genus enim est unitas, magis tenuis , quam species : propterea dum habitus univoce accipitur,

indicat hanc tenuissimam unitatem; ut cum dissicultate ab co in

47쪽

3o DE HABITIBUS INTELLECTuseo in quo est remoueatur, descendendo uero ad habitus nostri intellectus, & praetereundo caeteros, caeterorumq; differentias, dico hos habitus conuenire primo, quia ad intellectum pertinent; Insuper, quia cum dissicultate remouentur,cum rectitudine, & facilitate per eos speculamur, uel operamur. In singulis deinde consideratur propria forma,quae posita est in modo considerandi cum relatione,uel modo quodam sese habendi ad suum finem, Ex quo sequitur,quod sapientia, scietia, & Intellectus minus

inter se distinguuntur,& magis coueniunt,quam scientia,& Ars, uel scientia, di Prudentia: cum eorum modi considerandi, di fines magis conueniant; sic itaq; Prudentia est habitus unus, quia unus est considerandi modus in unum finem ordinatus,pariter de caeteris se habet. Ex his sequi tur habitum posse dici unum numero,unum specie, unum

genere, ut una fuerit forma,siue modus considerandi eius: Confirmantur haec, quoniam e X eo pendet unitas, eX quo

sumitur distinctio,at distinctio, ut patuit pendet a forma ,& fine; Praeterea ex eo pendet unitas, ex quo sumitur res definitio, at habitus per Qrmam, & finem ab Aristotele definiuntur : Dicitur cnim Prudentia recta ratio agibili uin; Ars recta ratio effectibilium,& ita de caeteris: Et si quis instet, quoniam forma in simplici, &inuariabili es ientia posita est,& ad materiam refertur, ideo de rebus uariis per distincta principia, ct ostensiones una forma consurgere non potest: Respondeo res ad scientiam pertinentes non esse adeo distinctas, quin possint in communi alia quo fine,ac in communi modo considerandi conuenire, ut satis constat: Et ex his patent solutiones difficultatum. Sic itaq; habitus non debet dici unus per aggregationem. Habitus debet censeri unus per irmam cum relatione ad finem,& dependentia ab eo,in qua significatione secunda opinio caeteris est praeserenda.

In qua L

48쪽

LIBER PRIMUS.

animi parte insint, aineruentur habitus

intellectus opIniones aliorum 1 .

ERTINENT IA ad Intellectilm, ut senti

praeclara,& sui natura illustria, ita nobis obscura, & ualde dissicilia sese offerunt ; nam supposita ex opinione Aristotelis huius animae partis aeternitate, perplexa ori-.tur dubitatio, ubi nam insint, ac seruentur habitus eius: Alexander, qui ut unam in homine animae substantiam. recte nouit, ita perperam censuit eam ex materia educi& cx temperamento pendere, facile ab hac dissicultate explicari ualuit, nam dixit intellectum in habitu esse depositas conseruatas, & quiescentes considerationes, quae si ut ueluti acies suprema animae, perquam ea prediti,u llent ad libitum speculari, & nitatur tanquam fundamento substantia animae: Fallitur proculdubio Alexander primo cum statuat essentiam animae ex temperamento comsurgere : praeterea cum dicat intellectum in habitu esse, conseruatas, & quiescentes considerationes, nam proculdubio aliud est habitus, aliud est intellectus in habitu tista deceptus est Alexander, quia censuit intellcctum p testate denotare solam potentiam, & puram illam praepa rationcm : Insuper dubia est sententia Alexandri cum dicat conseruari considerationes illas ad intellectum periimnentes, non enim illae seruari possunt ex sententia Arist telis, nisi ex eventu ; cum solum ex eventu detur menaoria uniuersalium, quatenus scilicet in Phantasmatibus rolucent, quorum Phantasmatum per se memoria est, ut ii vlibro de memoria,& reminiscentia asseritur: Simplicius

recte

49쪽

DE HABITIBUS INTELLECTUS

recte iudicans, animam immortalem, existimauit in cius essentia insertas esse intelligibilium rationes, & formasideis respondentcs : quae rationes in anima in se manente seruarentur illesae, in progrediente vero quasi deletae laterent; in acquirendo autem habitu cenulit praecurrere

excitationes a sensibilibus factas, perfici uero intellectu progredientem a formis illis, quae sunt in anima, siue animario intellectu manente; adeo quod habitus ut in sundamento sit in intellectit progresso,& pendeat a formis animae in se manentis: & propterea habitus ille a Simplicio in tertio de Anima, commento 8. non dicitur substantia ,sed circa substantiam, hoc est circa formas quae sunt inserte in substantia manentis animae : Qui intellectiis inhabitu ad libitum sine praecurrente imaginatione valeat speculari. Proculdubio simplicius in multis ab Aristotele recedit, primo ratione fundamenti habitus, nam censet habitus seruari in intellectu progresso, quod dicere non valemus cum Aristotele,qui intellectum nil seruare asseruit, sed soli Phantasiae memoriam censuit conuenire. Praeterea recedit ab Aristotele, cum tribuat intellectui imas ideis respondentes, quas manifestissime Aristotcles reiecit: Insuper fallitur cum censeat intellectum in habitu sine praecurrente imaginatione speculari posse se quenter in 3.de Anima, & in libro de memoria, & reminiscentia repetit Aristotcles,intellectum sine Phantasia , nil intelligere,& Phantasmata perinde se habere ad intellectum, ac sensibilia ad sensum ι Praeterea uidetur Simplicius aduersari suis fundamentis, nam ex una parte asserit in commento et O. tertii de Anima, memoriam esse Plia lasnatum, & ad Phantasiam pertinere: Ex altera uero,

inquit seruari habitum in intellectu progresso, per quem

valeat ad libitum sine praecurrente Phantasia operari: Insuper ex una parte inquit habitum esse persectionem ex

Drmis ideatibus, quae substantiae sunt prodeuntem,immo

50쪽

LIBER PRIMUS. I 3 esse formam intellectus progressi pendentem a Qrmis animae manentis, quae substantiae sunt, ex altera inquit habitum non e sse substantiam, sed circa substantiam; nam si es.sentia habitus est Drina,quae substantia est, necessario se quitur,ut ipse quoq; sit substantia. Propterea est tertia opinio D.Thomae,& sectatorum, qui ex sententia Atistotelis in singulis hominibus singulas ponunt animas a Deo creatas,ac insuper censent, dari species intelligibiles re distinctas ab intelligibilibus,quae sint ratio intelligedi ea, ac habitum intellectus inquiunt esse qualitatem de prima specie qualitatis ex speciebus intelligibilibus impressis, ac seruatis in intellectu consurgentem : Haec opinio,pia,verissima,& Theologorum determinationibus accommodatissima est: at Aristoteles superno destitutus lumine, secus existimauit: ac vi multa praeteream, proculdubio Aristoteles in Libro de memoria, & reminiscentia non censuit uniuersalium esse memoriam, nisi ex eventu,quatenus scilicet in Phantasnatibus lucent,quorum per se memoria est: Pra terea intellectus ex opinione Aristotelis in 7.Phy. zo.nihil recipit,ideo scientia dicitur relatio quaedam, ac vi inquit Auermes commento et O. Scientia potius est relatio,quam qualitas. Sic itaq; ex opinione Alexandri substantia humanae animae in singulis est na,& mortalis,in cuius emcntia,ut in sundamento seruantur habitus intellectus. Intellectus in habitu sunt species illae conseruatae& co ceruatae,quae sunt veluti supprema acies animae. Ex opinione Simplicii fundamentum habitus est intellcctus progressias,reuersus tamen ad eum in se manetem.

Habitus est persectio a Qrmis intelligibilibus insertis inessentia animar i intellectus in se manentis profluens.

Ex opinione D. Thomae species intelligibiles flatuuntur distinctae ab intelligibili inesse cognito. Habitus ut in subiecto sunt in intellectu,ac in eo seruatur.

SEARCH

MENU NAVIGATION