Andreae Duodi Francisci filii ... De habitibus intellectus libri sex. ..

발행: 1577년

분량: 253페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3 DE HA BITIBUS INTELLECTUS

Haec Omnia minime conuenire cum opinione Aristo telis variis rationibus ostensum est.

In quo sint habitus intellectus ex sententia Aristotelis opinio propria .

U O N I A M caeterorum opiniones satis dubiae apparuerunt, & parum congruentes cum principiis,& fundamentis Aristotelis: Propterea dicendum censeo habitus , tanquam in fundamento eos seruante esse collocatos in virtute imaginandi, & memoria; adeo ut tunc

homo dicatur habitu praeditus,dum longo studio,cura, &diligentia,ita digesserit, firmauerit, ac ordinauerit rerum Phantasmata, ut ex eis p mpte, & ad libitum valeat voluersalia colligere, & rerum naturas speculari, siue alio quovis fungi munere,quod ad habitum pertineat; Intellectus autem in habitu, est intellectus potestate, qui quam uis nil,ut subiectum recipiat, & seruet, tamen duplici ratione dicitur singula factus, primo quia nunquam firmatur in memoria habitus non precedentibus contemplati nibus per quas intellectus fit singula,secundo, quia presente habitu ad libitum,intellectus potestate fit actu singula . quod haec sit opinio Aristotelis patet primo ex octauo contex. 3. de Anima;ubi inquit,quod intellectus in habitu adhuc dicitur esse potestate,non autem diceretur potestate si in se intelligibilia conseruaret,& si addit Aristoteles, non eodem modo esse potestate, ut antequam intelligeret, id facit, quia antequam intelligeret non ita erat facilis, & paratus ad intelligendum, ut est iam parato habitu : Praet rei si intellectus in se haberet,&seruaret habitum, utiq;. posset

52쪽

IBER PRIMUS. 31 posset sine auxilio Phantasiae speculari, quod tamen negat

Aristoteles, cuin saepe repetat essc necesse, ut qui speculatur conuertatur ad Phantasmata; Insuper Aristotcles manifestissime hoc patefacit in 7. Phy. conteX.2o. dum assi mat scientiam esse solam requietcm, & quatenus pertinet ad intellectum esse solam relationem, perquam intelligibile ad intellcctum refertur, ac demum eius primam a

quisitionem ei dispositioni esse similem per quam Geometra ebrius ,remota ebrietate dicitur fieri Geometra, quod exemplum eatenus est simile,& accommodatum, quatenus pertinet ad intellectium,in quo nil noui recipitur, sed solum ei offertur obiectum, quod congruenter disposita imaginatione, valet iudicare cum ante id efficere non valuisset: Hoc ipsum etiam confirmatur per Averro em in calce 2o.commenti tertii de Anima, licentem,& debes scire, quod usus,& exercitium sunt causis eius, quod apparet de potentia intellectus agentis,qui est in nobis ad abstrahendum, & intellectus materialis ad recipiendum, sunt dico causae propter habitum existentem per usum, & exercitia in intellectu patibili;& mortali,quem nuncupauit Aristoteles patibilem,denotando uim cogitandi, per haec uerba manifestissime indicat Averroes habitum non in intellectu, sed in parte sentiente recipi: At obiiciet aliquis cum scientia, sapientia, & reliqui habitus intellectus sint uniuersalium, quomodo seruari, & recipi possunt in Phant sia,quae solum est singularium; Praeterea si sunt in Phanta G, cur non potius appellantur habitus Phantasiae quam intellectus, & cur non potius per Phantasiam quam per intellectum definiuntur, cum habitus per subiectum definiri debeant)Insuper sequeretur si habitus essent in Phantasia,& memoria,quod non eiusdem esset actus secundus, cuius est primus,liabitus.n.est actus primus,speculatio secundus, speculatio pertinet ad intellectuin, quare si habitus erit in memoria non eiusdem erit actus secundus, cu-E a ius est

53쪽

36 DE HABITIBUS INTELLECTusius est primus; Immo sequeretur , quod habitus non erit principium operandi, sed potius erit obiectum ι Nec

Ars ,& Prudentia erunt recta ratio agendi, vel effciem di , cum recta ratio ad intellectum pertineat. Respo deo ad primum cum Aristotele in libro de memoria, &reminiscentia, conseruationem esse non uniuersalium , sed Phantasmatum ,&cum sit Phantasmatum etiam dein inceps esse uniuersalium , adeo quod scientia ratione sundamenti, quod conseruatur, &ex quo colligitur speculatio, est singularium, ratione vero sui actus, & formae

est uniuersalium . Ad secundam dissicultatem , dico

hos nuncupari habitus intellectus, quoniam eorum munere intellectus nobis per operationem copulatur, insuper usus eorum ad intellectum pertinet, & pro cius usu parati sunt; Postremo, quia non sunt perturbationum moderationes, nec more, & assuetudine, sed praesertim

doctrina, disciplina, longo studio, ac diligenti mentis

cura, sormantur, & acquiruntur, & ob id etiam per intellectum definiri possunt; Insuper definiuntur per i tellectum ob communem sententiam opinantium in intellectu seruari, exactius autem definirentur si id fieret per utrunque mani festando, quomodo ad Phantasiam, &quomodo ad intellectum pertineant. Ad tertium dum dicitur, non eiusdem erit actus primus, & secundus. Respondeo actus primus est duplex, unus priecipuus, alter instrumentarius, actus primus priecipuus est intellectus, qui etiam vere est principium secundi actus. Habitus est actus primus instrumentarius pariter & eius, ut instr menti est actus secundus:LEt ad confirmationem,quia sic habitus non erit principium operandi, dic. Respondeo habitum non debere absolute iudicari primum operati

nis principium, huiusmodi enim principium est intellectus , sed habitus est ratio quaedam bene, facile, & prompte operandi, quam facilitatem acquirimus per conu

nientem

54쪽

LIBER PRIMUS. 37nientem phantasmatum dispositionem , & frequentem usum eorum ; rectitudo autem seruatur in intellectu, ut in principio , & causa , in phantasmatibus uero, ut infundamento in quomodo aliquo rectitudinis Erma r Sicitaq; constat habitus illos, qui intellectus esse dicuntur in memoria phantasiae iuncta seruari: Ad intellectum uero pertinere usum ad libitum eorum , quae seruaras I.

FINIS PRIMI LIBRI. ANDREAE

55쪽

ANDREAE DUODI

FRANCISCI EI LII

PATRITII VENETI

HABITIBUS INTELLECTUS LIBER SECUNDVS.

De Mente, siue intelligentia. Comparantur inter si habitus Attalictus. p. I.

A B I T v s omnes quibus anima n stra ex se nuda induxitur, & ex se in-Qrmis ornatur,ac perficitur,illustres,

ac splendidissimi sunt;attamen ut stellarum, quibus omatum est Coelum, nonnullae illustriores sunt aliis,& a s nonnullis aliae splendorem, & virtutem recipiunt ; ita inter habitus intellectus nonnulli solis; A instar

56쪽

. iii star sunt illustriores, & reliquis suae virtutis semina, &initia impartiuntur. Inter habitus duplex potest considerari ordo, unus dignitatis, alter necessitatis, si ad ordinem dignitatis respicinius , inueniemus intelligentiam, quam νου, . Aristoteles appellat,omnibus esse praeferendam si pientiam secundum sibi optare locum, scientiam tertium, quartum Prudentiam , postremum Artem ; si vero necessitatis ordinem consideramus, econtra sese habere inue niemus; Habitus enim dignitate postremus necessitate cst primus, dignitate vero primus,est necessitate postremus: Rem ita sese habere facile inueniemus, dum Naturam,&conditionem habituum accurate considerabimus; Nam quoniam intelligentia versatur in cognitione primorum principiorum, quibus alia principia non praesunt, ideo ne

mini subiicitur, alio priore habitu non eget, sed ipsa vel tisol habituum ex se est conspicua,& aliis habitibus suae lucis radios impartitur; Hanc veritatem celebri illa r gula in I. Post. declarauit Aristoteles,propter quod unumquodque tale est, & illud magis: Cum itaque splendor ;veritas, & certitudo primo conueniat intelligentiar,& munere eius conueniat aliis, iure intelligentia aliis est praeferenda, & propterea non iniuria prima principia ob praestantiam, dignitatum nomine honestantur, ex his constare arbitror non recte illos sentire, qui sapientiam habitu eminentissimum affirmarunt; Et quoniam statuto primo

caetera mensurantur, ac in ordinem rediguntur per acces

sum ad illud; cum proxima intelligentiae sit sapientia, &adeo proxima, ut intra suos limites eam includere uideatur, & sit intelligentia tanquam caput sapientis,iure merito sapientia secundum dignitatis gradum sibi vendic bit, ideo Aristoteles in Prohoemio Metaphy. sapientiam

mirum in modum commendauit ι & eam Elam liberam, ac scientiarum reginam nuncupauit; & in I. st. eandem

dixit dominam omnium; sapientiae siccedere scientiam

in nemini

57쪽

o DE N ABITIBVS INTELLECTU snemini dubium esse debet: Scientia cnim proxime a sapieretia recipit principia, & partem eius considerat, quod in sapientia consideratur; Insuper scientia cum sapientia

conuenit in communi fine, qui est cognitio ueritatis miro itaque necessitudinis nexu cum ea iungitur; Propterea Aristo elesin 6. Metaphy. asseruit, rc mota metaphysica,

quae sapientia est, Naturalem philosophiam Principem remanere: Scientiam sequitur Prudentia, & ratio est,quoniam ut inquit Philosophus . in 6. Ethico. Prudentia cum ciuili disciplina re eadem est, sola ratione distinguitur . Disciplina autem Civilis a scientia recipit principia sua t& praesertim a naturali philosophia, ideo sequitur post naturalem philosophiam, Plato etiam in Menone, & alibi Prudentiam pendere a scientia mani inauit. Quod autem praeseratur Arti manifeste patet, nam finis ciuilis est honestum, finis Artis utile, honestum dignitate praefertur utili, Insuper ciuilis ob suam praestantiam digna est nomine Philosophiae, Ars vero minime: Demum ex usu ciuilis Prudentiae consurgit hominis stelicitas, non autem ex usu Artium , Quare constat Artem esse habitum dignit te postremum; Euenit saepe tamen, ut ea, quae sunt postrema dignitate, necessitate sint prima, quod in his habitibus manifeste seruatur, Ars habituum omnium apprime est necessaria, & ratio est,quia Ars praesertim conducit adesse, non ita ut per eam primo & absolute simus, sed v t vitam a natura reccptam seruemus, reliqui habitus magis conducunt ad bene esse, at esse supponitur ab ipso bene esse, & apprime dicitur necessari una, nam sine eo caetera nequeunt consistere. Propterea Aristoteles in Prooemio Metaphy. asseruit primo inuentas fuisse Artes, mox vero

datam fuisse operam Philosophi , Et si quis dubite quia

Artes dicuntur filiae Philosophiae, quare ante eam Ortae

non sunt Dicendum est Artes ante philosophiam fuisse rudes, & impei sectas, a philosophia autem absolutione, α per

58쪽

V IT P B E R Is E C Vm D V s resectionem recepisse;adeo ut Artes persectio, & pociores 1int filiae eius. Secundum necessitatis locum sibi vendicat Prudentia,ac ciuilis scientia,& ratio est, quonia haec quoq; respicit salutem, & conseruationem humani generis, Hinc ciuilis scientia magis est hominis propria, conditioni eius magis accommodata, quam contemplatior Hinc etiam prius inuentae,irmataeq; fuerunt ciuiles iocietates,quam partes philosophiae contemplatiine, quamuis mox per contemplationem Prudentia postremam suam persectionem receperit. Et lim,quae hactenus dixi de A tium, siue scientiarum inuentione, si cum Aristotele loqui volumus, potius dc restauratione, quam de prima earum inuentione, vel stitem de inuentione in aliqua mundi parte,quam ab lute intelligi debcnt; Nam Aristoteles falso putans mundum esse aeternum,ctiam scientias, & Artes in hominum genere censuit esse aeternas, innovari tamen in partibus,& infinities restaurari.

Constat itaq; Intelligentiam dignitate primam esse, AD

- tem vero postremam.

E contra vero Artem esse necessitate primam, sapientiam,& Intelligentiam postremam.

V o N I A M in expIicandis habitibus dignitatis ordinem seruandum duxi. Propterea a sapientia exordiens assero quemadmodum. Wr, siue mens est oculus internus animae, & eminentissima facultas eius ex sui conditione, & natura ad prima respiciens, & in eis solum requiescens. Ita primorum principiorum cognitio eius maxime propria , ςjusque conditioni proportione respon-

ii uti P dens ob

59쪽

1 DE H ABCTIBUS INTELLECTvs

dens ob conuenientiam eum ea, nomine quoque eius h nestatur,& est veluti oculus, apex ,& lumen caeterorum habituum,sine quo caeteri habitus tenebricosi,& inchoati sunt, Cum autem huiusmodi habitus omnium eminenti c. sinus in solis primis versetur , prima autem sint duplicia , vel compi cxa, vcl incomplexa; complexa, ut primae enunciationes, quae dignitates dicuntur; incomplexa v

ro, ut prima, & simplicissima rerum initia, in his utrisque versari intelligentiam putandum est; propterea dicitur uersari in terminis. Prima enim termini sunt,in quos omnis humanae scientiae resolutio terminatur, & in eis datur status eleuationis intellectus: Ideo Aristoteles in primo

Post. prima principia stare dixit, & de hoc intelligentiqhabitu censeo ego debere exponi Aristotelem in eodem primo Poster. dicentem ,& non solum scientiam, sed &principium stientiae esse quoddam dicimus,quo terminos cognoscimus: Loquitur tunc Aristoteles de Intelligentia sue cognitione primorum principioru aduersus antiquos destruentes scientiam, & ideo inquit, ne dum dari scie tiam , quam destruxerunt antiqui, & ne dum principia

sciri, verum insuperdari principium stientiae, & cognitionem illam primorum principiorum esse principium scientiae , Est enim habitus ille, qui intelligentia dicitur ,

quo habitu cognoscimus terminos, hoc est primas enunciationes, quae sunt termini omnium enunciationum; acetiam prima,& simplicissima principia rerum; At cum intelligentiae habitus in utrisque terminis versetur, ut Themistius in a. ste recte existimat, profecto magis conspicue, & manifeste versatur in primis terminis complexis aintimius vero,& prius in incomplexis Vt itaq; supprema animae facultas νή. , siue Intelligentia nuncupatur, ita quoq; suprema nostra cognitio codem

nomine iure merito honestatur. IVersatur Intelligentia in crinitione primorum, quae sunt duplicia,

60쪽

siuhmodo in nobis insit Intelligentia habitis

opinio Platonis. Cap. II L

ONvENTRE humano intellectui digniatatum , primorumq; terminoru cognitionem , ut est conspicuum, ita ex aduerso latet modus, quo in nobis insit huiusmodi cognitio, & a nobis acquiratur; Censuit Plato terminos in humana anima Natura insitos esse, &solum egere hominem e&citatione aliqua a sensibilibus facta, ut in corum memoriam, & cognitionem redigatur,& quoniam eius opinio satis apparentibus nititur fundamentis , propterea latius versabor in eius explicatione, ut mox ex eius reiectione firmior, & certior veritas elucescat: Platonici gradus rerum, eorumque connexiones explicantes inquiunt,Deo succedere Mentem, Menti Animam, Animae Naturam, Natum materiam ; Deum ponunt supra Ideas,Menti Ideas tribuunt, Animae rationes, Naturae semina, Materiae umbras, & imitationes Ideam: Per rationes Animae nostrae conuenientes inquiunt in nobis fieri Scientiam,& primorum terminorum cognitione; Censent enim ipsi terminos esse rationes illas aninis insertas , & Ideas: & ideo Plato in 6. De Repub.connexionem Animae cum illis Intelligentiam nuncupauit;&eas esse intelligibilia censuit: Sic itaque ex eorum opinione

per naturam nobis conuenit terminorem, primorumque notionum cognitio; & sola egemus excitatione aliqua a sensilibus facta. Nituntur hanc eorum sententiam confirmare primo, quia in primis notionibus omnes secundum naturam dispositi conueniunt, omnes eis per natu-Tr a. i. F et ram

SEARCH

MENU NAVIGATION