Canones et decreta sacrosanti oecumenici Concilii tridentini sub Paulo 3., Iulio 3. et Pio 4. pontificibus maximis cum appendice Theologiae candidatis Perutili

발행: 1845년

분량: 445페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

176 ecclesiae, vel benestell, mnoni eatuum , aut praebendarum, vel

partem proventuum, seu ad distributiones quotidianas, eertae conditiones, seu deductiones ex fruetibus , solutiones, promi siones , compensationesve illicitae, aut etiam, quae in aliquibus ecclesiis dicuntur tumorum lucra, interponantur: ham cum sancta synodus detestetur, mandat episcopis l), ut quaecumque huiusmodi in usus pios non convertuntur, atque ingressus eos, qui simoniacae labis, aut sordidae avaritiae suscipionem habent, fieri non permittant; ipsique diligenter de eorum constitutionibus, sive consuetudinibus super praedictis cognoscant, et illis tantum, quas ut laudabiles probaverint, exceptis , reliquas, ut praVns ae scam datosas, relictant, et aboleant. Eos vero, qui adversus haec, in

praesenti decreto comprehensa, quavis ratione commiserint, pomnis 2ὶ contra simoniacos editis, saeris canonibus, et variis summorum pontificum constitutionibus , quas Omnes innovat, teneri decernit: non obstantibus quibuscumque statutis, constitutionibus, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, etiam apostolica auctoritate eonfirmatis: de quarum subreptione, obreptione, et intentionis deseetu, episeopus, tamquam npostolicae sedis delegatus, cognoscere P sit.

RATIO AUGENDI TENUES PRAEBENDAS ECCLEAIARUM CATHEDRALIUM , ET COLLEGIATARUM INSIGNIUM.

In ecclesiis cathedralibus 3ὶ, et collegiatis insignibus, ubi frequentes, tamque tenues sunt praebendae simul eum distributionibus quotidianis, ut sustinendo decenti canonicorum gradulpro loci et personarum qualitate non sunt elant; liceat 4ὶ episcopis cum consensu capituli, vel aliquot simplicia beneficia, non tamen regularia, iis unire ; vel, si hac ratione provideri non possit,

aliquibus ex iis suppressis, cum patronorum consensu, Si de iure patronatus Inicorum sint, quarum fructus, et pro entus, reliquarum praebendarum distributioni hus quotidianis applieentur, eas ad pauciorem numerum reducere; ita tamen, ut tot supersint,

1ὶ Confirmatur hulla Dii V. Durum, ISTO. novis poenis adiectis.- 2ὶ s. q. l.

sere Per totum; cong. Tolet. 8. can. 3; c. Cum super, de conses. toto sit. exlrav. de fit non. , et c. Sicut, I. extra, de simon. - δὶ Snpra, cap. l3. - ii Supra, Sos. b. de reis . c. l.

192쪽

DE REFORMATIONE.

77 quae divino cultui celebrando, ac dignitati ecclesiae ij mmmode valeant respondere: non obstantibus quibuscumque constitutionibus , et privilegiis, aut quacumque reservatione generali, vel speciali, aut assectione: neque prRedietae uniones , aut suppressiones tolli, seu impediri possint ex quibuscumque provisionibus , etiam vigore resignationis , aut quibusvis aliis derogationibus, vel

suspensionibus.

QUID MUNERIS INCUMBAT CAPITULO, SEDE VACANTE.

Capitulum 2ὶ, sede Vacante, ubi fructuum percipiendorum ei munus incumbit, oeconomum unum, Vel plures fideles, aediligentes decernat, qui rerum Gelesiasticarum, et proventuum curam gerant; quorum rationem ei, ad quem pertinebit, sint reddituri. Item ossicialem, seu vicarium infra octo dies post moditem episcopi constituere, vel existentem confirmare omnino teneatur ; qui saltem in iure canon leo sit doctor , vel licentiatus, vel alias, quantum steri poterit, idoneus: si secus laetum suerit a , ad metropolitanum deputatio huiusmodi devolvatur. Et, laia ecclesia ipsa metropolitana suerit, aut exempta, capitulumque , ut praesertur, negligens suerit; tunc antiquior episcopus ex suffraganeis in metropolitana, et propinquior episcopus in

exempta oeconomum et vicarium idoneos possit constituere. Epi- Scopus vero ad eamdem ecclesiam vacantem promotuS ex iis ,

quae ad eum spectant, ab eisdem oeconomo, vicario, et aliis quibuscumque ossicialibus, et administratoribus, qui, Sede Vacan te , suerunt a capitulo vel ab aliis in eius locum constituti, etiam Si fuerint ex eodem capitulo, rationem exigat ossiciorum, iuri dictionis, administrationis, aut cuiuseumque eorum muneris; P Sitque eos punire, qui in eorum omelo seu administratione

deliquerint; etiam si praedicti ossiciales, redditis rationibus, a capitulo, vel a deputatis ab eodem, absolutionem aut liberati nem obtinuerint. Eidem quoque episeopo teneatur capitulum deseripturis ad oeelesiam pertinentibus, si quae ad rapitulum pervenerunt , rationem reddere.

193쪽

BENEFICIORUM COLLATIONI ET PLURIUM RETENTIONI MODUS STATUITUR.

Cum ecclesiasticus Ordo pervertatur, quando unus plurium ossicia occupat clericorum ; sancte 1ὶ Saeris canonibus cautum fuit, neminem oportere in duabus eccloelis conscribi. Verum qu niam multi improbae cupiditatis affectu, Sc ipsos, n0n Deum , decipientes, ea, quae bene con titula Sunt, variis artibus eludere, et plura simul beneficia obtinere non erubescunt: sancta synodus, debitam regendis ecclesiis disciplinam restituere cupiens, praesenti decreto, quod in quibuScumque pereonis , quocumque titulo , etiam si cardinatatus honore fulgeant, mandat observari; statuit, ut in posterum unum tantum heneficium ecclesiasticum singulis conseratur: quod quidem si ad itam eius, cui conse tur , honeste sustentandam non sustietat; liceat nihilominus aliud simplex in ieiens , dummodo utrumque personalem residentiam non requirat, Didem eon serri. Hareque non modo ad cathedrales ecclesias, sed etiam ad alia omnia beneficia, tam Saecularia, quam regularia quaecumque, etiam commendnta, pertineant, cuiuscunque tituli, ac qualitatis existunt. Illi vero, qui in praesenti plures parochiales ecclesias , aut unam cathedralem , et aliam par hi lem obtinent, cogantur 2ὶ omnino, quibuscumque dispensationibus, ae unionibus ad vitam non obstantibus, una tantum par chiali, vel sola cathedrali retenta, alias par hiales India spatium sex mensium dimittere: alioquin tam parochiales, quam benencia omnia, quae obtinent, ipso 3ὶ iure vacare censeantur; ue tamquam vacantia, libere aliis idoneis conserantur; nec ipsi antea illa obtinentes, tuta conseientia, fructus post dictum tempus retineant. Optat autem Sancta synodus, ut reSignantium n cessitatibus commoda aliqua ratione, prout summo pontinet videbitur, provideatur.

1ὶ Conc. l. Nic. c. 15, et is; Antioch. c. 3; Arelat. i. c. 2, et 22. et Mileu. c. 15; c. Quia in tantum; c. Ad haec : c. Cum non ignores; c Beserente, et c. De multa de praeb.; c. Unio. 6. Sed, Pt hoc tu. q. 3. 21. q. l. per totam; c. Quia nonnulli, do cler. non resid. cum allog ; Sustr. 1 f. 7. de reform. c. 2. - 2ὶ SuPra . Se . T. de rPsorin. c. 4; e. De multa, de Prach - δὶ C. Execrabilis , S. Qui sieri, in extra agant. Unum. de Praeh.

194쪽

Expedit maxime animarum saluti, a dignis atque idoneis parochis gubernari. Id i) ut diligentius ad rectius perficiatur,

Statuit sancta Synodus, ut, cum parochialis ecclesiae Vacatio, etiamsi cura ecclesiae, vel episcopo lneumbere dicatur, et per unum vel plures administretur , etiam in reclesiis patrimonialibus , Seu receptivis nuncupatis , in quibus consuevit episcopus uni vel pluribus curam animarum dare, quos omnes ad infra Scriptum 2ὶ examen teneri mandat, per obitum vel resignationem, etiam in curia, seu aliter quomodocumque contigerit, etiamsi ipsa parochialis ecclesia reservata vel assecta fuerit generaliter vel specialiter, etiam vigore indulti seu privilegii in lavorem Sanctae romanae ecclesiae cardinalium, seu nbbatum, vel eapl-tulorum : debeat episcopus statim, habita notitia vaeationis ecclesiae , si opus suerit, idoneum in ea vicarium, eum congrua, eius arbitrio , fructuum portionis assignatione, constituere; qui onera ipsius ecclesiae sustineat, donec ei de rectore pro ideatur.

Porro episcopus, et qui lus patronatus habet, intra decem dies, vel aliud tempus ab episeopo praescribendum , idoneos aliquot clericos ad regendam ecclesiam eorum deputandis examinatoribus nominet. Liberum Sit tamen etiam aliis, qui aliquos ad id n ptos noverint, eorum nomina deserre, ut possit postea de cuiuslibet aetate, moribus, et sufficientia steri diligens inquisitio. Et si epi- Smpo aut synodo provinciali pro regionis more videbitur magis expedire, per edictum etiam publicum vocentur, qui volent examinari. Τransaeis constituto tempore, omnes, qui descripti fuerint 3ὶ, examinentur ab episeopo , sive , eo impediis , ab eius vicario generali, atque ab aliis examinatoribus non paucioribus , quam tribus: quorum votis , Si pares, aut singulares fuerint, B edere possit episeopus, vel Vicarius, quibus magis videbitur. Gaminatores autem singulis annis in dioecesana synodo ab epi-S γ, vel eius vicario, ad minus sex proponantur; qui synodo

i in Lege bullam Pii U. In conserendis, 1566. - 2ὶ Supra ficis. 7. du

195쪽

satisfaciant, et ab ea probentur. Advenienteque vaeatione cuiuslibet ecelesiae, tres ex illis eligat episcopus , qui eum eo examen perficiant; indeque succedente alia Vaeatione, aut eosdem, nut alios tres , quos maluerit, ex praedictis illis sex eligat. Sint vero hi examinatores, magistri, seu doctores, aut licentiati in the logia , aut iure canonico , vel alii clerici, seu regulares, etiam ex ordine mendicantium , aut etiam sareulares, qui ad id videbuntur magis idonei; iurentque omnes ad saneta Dei evangelia, Se , quacumque humana assectione postposita, fideliter munus executuros: caveantque i , ne quidquam prorsus Oeeasione huius examΙnis , nec ante, nec post accipiant: alioquin simoniae vitium, tam ipsi, quam alii dantes incurrant; a qua absolvi nequeant, nisi dimissis beneficiis, quae quomodocumque etiam nntea Obtinebant , et ad alia in posterum inhabiles reddantur. Et de his omnibus non solum coram Deo, sed etiam in synodo provinciali, si opus erit, rationem reddere teneantur; a qua, si quid contra omelum eos secisse compertum fuerit, graviter eius arbitrio puniri possint. Peracto deinde examine, renuntientur quotcumque

ab his idonei 2ὶ iudicati suerint aetate, moribus , doctrina ,

prudentia, et aliis rebus ad vaeantem reclesiam gubernandam opportunis: ex aὶ hisque episcopus eum eligat, quem ceteris magis idoneum iudieaverit; atque illi, et non alteri, collatio e=clesiae ab eo stat, ad quem spectabit eam conferre. Si vero iuris patronatus ecclesiastici erit, ne institutio ad episcopum, et non ad alium pertineat; ls , quem patronus digniorem inter probatos ab examinatoribus ludicabit, episeopo 4ὶ praesentare teneatur, ut ah oo instituatur. Cum vero institutio ab alio, quam ab episcopo, erit facienda, tunc episcopus solus ex dignis eligat digniorem, quem patronus si praesentet, ad quem institutio speetat. Quod 5ὶ stluris patronatus lateorum fuerit; debeat, qui a patrono praesentatus erit, ab eisdem deputatis, ut supra, examinari, et non, nisi idoneus repertus fuerit, admitti. In omnibusque supra dictis ensibus non cuiquam alteri, quam uni ex praedictis examinatis, et ab examinatoribus approbatis , iuxta supra dictam regulam, de ecclesia provideatur ; nec praedictorum examinatorum relationem , quominus executionem habent, ulla devolutio, aut appellatio , etiam ad Sedem apostolicam, sive eiusdem Sedis legatos,iὶ Quando, 24. dist. - 2ὶ C. tam te, de ael. . et quai. - δὶ Infra ,

APAR. 21. c. s. de resorna. - 4ὶ Supra, AP A. 14. de resurin. t. 13. - 5ὶ c. Illud,

et e. Relatum , de iure palr.

196쪽

aut vicelegatos, aut nuntios, seu episeopos, aut metropolitanos, primates, vel patriarchas interposita, impediat, nut suspendat: alioquin vicarius, quem ecclesiae vacanti antea episcopus arbitrio suo ad tempus deputavit, vel sorsan postea deputabit, ab eius ecclesiae custodia, et administratione non amoveatur , donec aut eidem, aut alteri, qui probatus, et electus fuerit, ut supra, sit provisum : alias provisiones omnes , seu institutiones , pra ter supra dictam formam saetae, subreptiliae esse censeantur, non obstantibus huie deereto exemptionibus, indultis, privilegiis, praeventionibus, assectionibus, novis provisionibus, indulus conressis quibuscumque i in universitatibus, etiam ad certam summam , et aliis impedimentis quibuscumque. Si tamen adeo exigui reditus dictae parochialis suerint, ut totius huius examinationis operam non serant; aut nemo sit, qui se examini quaerat subiicere; aut ob apertas laetiones, seu dissidia , quae in aliquibus locis reperiuntur, saeue graviores rixae, ac tumultus possint exellari ; poterit ordinarius, si pro sua conscientia cum deputatorum consilio ita expedire arbitrabitur, hae sorma omissa, privatum aliud examen, ceteris tamen, ut supra, servatis, inhibere. Licebit etiam synodo provinciali, si qua in supra dietis ei rea examinationis formam addenda, remittendave esSe censuerit, providere.

MANDATA DE PROVIDENDO , EXPECTATIVAE , ET ALlA ID GENUS ANTIQUANTUR.

Decernit saneta synodus mandata de providendo, et gratias, quae exspectativae dicuntur, nemini amplius , etiam collegiis, universitatibus 2 , senatoribus, et aliis singularibus personis etiam sub nomine indulti, aut ad certam summam , vel alio quovis Olore eoncedi; nec hactenus concessis cuiquam uti licere. Sed a

nee reservationes mentales, nee aliae quaecumque gratiae ad Va-eatura , nee indulta ad alienas reclesias, vel monasteria alicui, etiam ex sanctae romanae ecclesiae cardinalibus, concedantur, et hactenus coneram, abrogata ESSE PEDSeantur.

197쪽

CAPUT XX.

RATIO TRACTANDI CA Is S AD FORUM ECCLESi ASTICUM PERTINENTES PRAESCRIBITUR.

Causae omnes ij, ad larum ecclesiasticum quomodolibet pertinentes, etiamsi beneficiales sint, in prima instantia coram Ordinariis locorum dumtaxat cognoscantur, atque omnino, Saltem infra biennium a die motae litis, terminentur 2 i; alioquin post id spatium liberum sit partibus, vel alteri illarum , iudices superi res , nitas tamen competentes adire, qui causam in eo statu, quosuerit, assumant, et quamprimum terminari curent; nee antea aliis committantur, nec avocentur: neque appellationes, ab eiSdem interpositae, per superiores quoscumque recipiantur; eorumVemmmissio, aut inhibitio fiat, nisi a desinitiva, vel a desinitivae Vim habente, et culus gravamen per appellationem a destnitiva reparari nequeat. Ab his excipiantur musae, quae 3ὶ iuxta canonicas sanctiones apud sedem apostolicam Sunt tractandae, Vel quas ex urgenti, rationabilique causa iudicaverit Summus romanus Pontifex per speciale rescriptum signaturae sanctitatis suae, manu propria subscribendum , committere, aut avocare. Ad haec, causae matrimoniales et criminales, non decani, Brehidiaconi, aut aliorum inferiorum iudicio, etiam visitando, sed episcopi tantum examini, et iurisdictioni relinquantur; etiamsi in'prae- Senti inter episeopum, et decanum, Seu archidiaconum , nut alios inferiores super causarum istarum cognitione lis aliqua in qua- eumque instantia pendeat; coram quo , Si pars Vere paupertatem probaverit, non cogntur extra pro inciam , nec in Secunda, nee in tertia instantia in eadem causa matrimoniali litigare; nisi pars stltera, et alimenta, et expensas litis velit subministrare. Legati quoque, etiam de latere, nuntii, gubernatores ecclesiastici, nutalii, quarumcumque facultatum vigore , non solum episcopos in praedictis causis impedire, aut aliquo modo eorum iurisdicti nem iis Praeripere, aut turbare non praeSumant; Sed nec etiami in Declaratur bulla Gregorii XIII. Ad romani , i574. Quid Porm ad cauSarum expeditioncm statuerit Clemens VIII. vide in eius constit. Litium , i592. - 2ὶ Infra , A s. uli. de resoran. cap. 10. in lin. - C. Praeceptis , 12. dist; c. Nec licuit 17. dist. ; c. Maiores de hapt; Vigilius Papa in epist. ad Eleuili eruin in lin. , set Pelagius Il. in l. PDia. circa sin ; colic. Sardi c., cap. 3 et 4.

198쪽

DE REFORMATIO E.

Ra ontra clericos, allasve personas ecclesiasti eas, nisi episcopo prius requisito, eoque negligente, procedant: alias eorum processus , ordinationesve nullius momenti sint; atque ad damni satis saetionem, partibus illuti, teneantur. Praeterea l), Si quis in casibus a iure permissis appellaverit, aut de aliquo gravamine conquestuη fuerit, seu alias ob lapsum biennii, de quo Supra , ad alium iudicem recurrerit ; teneatur acta omnia, coram episcopo gesta, ad ludicem appellationis expensis suis transferre; eodem tamen episcopo prius admonito, ut, si quid ei pro causae instructione videbitur,p sit ludiet appellationis signi fleare. Quod si appellatus compareat , cogatur tunc is quoque netorum , quae translata sunt, expensas pro portione sua , si illis uti voluerit, subire ; nisi aliter ex loci consuetudine servetur, ut scilicet ad appellantem integrum hoc onus pertineat. Porro ipsam actorum mpiam teneatur notarius, congrua mercede necepta, appellanti quanto citius, et in minus intra mensem , exhibere. Qui notarius si in disserenda

exhibitione fraudem fecerit, ab osncii administratione arbitrio ordinarii suspendatur; et ad dupli poenam, quanti ea lis suerit, inter appellantem et pauperes loci distribuendam , compellatur. Iudex vero, si et ipse impedimenti huius conseius particeps vetuerit, aliterve obstiterit, ne appellanti integre neta intra tempus traderentur, ad eamdem dupli poenam , prout Supra, teneatur: non obstantibus, quoad omnia supra seripta, privilegiis, indultis , concordiis, quae suos tantum teneant auctores , et aliis quibuscumque consuetudinibus.

DECLARATUR Ex CERTIS VERBIS SUPRL POSITIS , NON IMMUTARI SOLi TAM ALTIONEM TRACTANDI NEGOTIA IN GENERALIBUS CONCILIIS.

Cupiens saneta synodus, ut ex decretis ab ea editis nulla umquam futuris temporibus dubitandi occasio oriatur, vecta illa, posita in decreto publicato sessione prima, sub Matissimo domino nostro Pio IV, videlicet 2 : Quae proponentibus legatis, ae

praesidentibus, ad horum temporum levandas calamitates, s dandas de religione controversias , coercendas linguas dolosas , depravatorum morum abusus corrigendos, ecclesiae veram, et

i in C. Placuit 2. q. s. et de appeti sere per totuin. - 2ὶ Supra seM. i .

199쪽

christianam pacem conciliandam apta, et idonea ipsi sanctae synodo videbuntur: explicando declarat, mentis suae non fuisse, ut ex praedictis verbis ij solita ratio tractandi negotia in generalibus conciliis ulla ex parte immutaretur; neque novi quidquam , praeter id, quod a Sacris canonibus , Vel generalium synodorum forma hactenus statutum est, cuiquam adderetur, vel detraheretur.

INDICTIO FUTURAE SESSIONIS.

Insuper eadem sacrosancta synodus proximam futuram Sessionem seria quinta post couceptionem beatae Mariae virginis, quae erit dies nona mensis decembris proxime Venturi, habendam esse statuit, et decernit, cum potestate etiam abbreviandi; in qua sessione tractabitur de sexto nunc in eam dilato capite, et de reliquis reformationis capitibus iam exhibitis, deque aliis ad eam pertinentibus. Si vero opportunum Iidebitur, et tempus patietur, poterit etiam de nonnullis dogmatibus tractari, prout Suo tempore in congregationibus proponetur. Abbreviata est dies sessionis.

SESSIO VIGESIMAQUINTA

QUAE EST NONA ET ULTIMA

SUB PIO IV. PONT. M A X.

COEPTA DIE III. ABSOLUTA DIE IV. DECEMBRIS MLXIII.

Cum catholica ecclesia, Spiritu sancto edocta, ex sacris litteris, et antiqua patrum traditione, in saeris conciliis, et novissime in hac oreumenica Synodo docuerit 2ὶ, purgatorium esse; animasque ibi detentas , fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrisseio, iuvari; praecipit saneta Synodus epilampis, ut Sanam de purgatorio doctrinam 3ὶ a sanctis patribus 4 , et sacris conciliis traditam , a Christi fidelibus credi, teneri, doceri, et ubique praedicari diligenter studeant. Apud rudem vero plebem disiciliores, ac subtiliores quaestiones, quaeque εὶ aedificationem non laciunt, et ex quibus plerumque nulla sit pietatis am

200쪽

SESSIO XXV. DECRETUM DE PURGATORIO. 1 5

cessio, a popularibus concionibus seeludantur. Incerta ij item, vel quae specie salsi laborant, evulgari, ac tractari non permittant. Ea vero, quae ad curiositatem quamdam, aut superstitionem speetant, vel turpe lucrum sapiunt, tamquam scandala, et fidelium Ossendicula, prohibeant. Curent 2ὶ autem episeopi, ut ude- Iium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes, eleemosynae, aliaque pietatis opera, quae a fidelibus pro aliis fidelibus defunctis steti consueverunt, secundum ecclesiae instituta , pie et devote stant; et, quae pro illis ex testatorum land tionibus , vel alia ratione debentur, non perfunctorie, sed n sacerdotibus , et Melesiae ministris, et aliis, qui hoc praestare tenentur , diligenter et Meurate persolv3ntur.

DE INVOCATIONE, VENERATIONE , ET RELIQUUS SANCTORUM , ET RACR S IMAGINIBUS.

Mandat sancta synodus aὶ omnibus episcopis, et ceteris do-

endi munus, curamque s tinentibus, ut, luxta catholicae, et apostolicae ecclesiae usum, a primaevis christianae religionis temporibus receptum , sanetorumque patrum EonSensionem, et sacrο-

tum conciliorum decreta, in primis de sanctorum intercessione, invocatione, reliquiarum honore, et legitimo imaginum usu , fideles diligenter instruant, docentes eos, sanctos , una eum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo osserre; bonum, atque utile esse, suppliciter eos invocare; et 4ὶ ob beneficia impetranda a Deo per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster redemptor et salvator est, ad eorum orationes, opem , auxiliumque confugere: illos Vero, qui negant, sanctos, neterna felicitate in caelo fruentes, invocandos esse; But qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare ; Vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori Si unius mediatoris Dei et hominum Iesu Christi; vel stultum esse, in caelo regnantibus voce vel mente supplieare Imple sentire. Sanctorum quoque martyrum, et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quae viva membra suerunt Christi, et Gὶ templum Spiritus sancti, ab ipso ad aeternam vitam suscitanda, et glo-

SEARCH

MENU NAVIGATION